Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
tertius
pagina 357
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
Cap. LIX
Κύμινον
ἥμερον – CUMINUM SATIVUM
CUMINUM sativum ori gratum est, sed multo magis Aethiopicum, quod Hippocrates regium appellavit. Secundum locum tenet Aegyptium. reliqua sequuntur. Provenit in Galatia, in Asia, Cilicia, et Terentia, et plerisque aliis tractibus. Excalfacit, adstringit, exiccat. ad tormina, inflationesque convenit, coctum, et cum oleo inditum, aut cum hordeacea farina illitum. orthopnoicis datur in posca: demorsis a serpente, in vino. testium collectionibus auxiliatur, impositum cum uva passa, aut lolii farina, ceratove: mensium abundantiam inhibet. Contritum autem in aceto, et naribus obiectum, sanguinis profluvia sistit. Colorem bibentium, aut perunctorum mutat in pallorem.
Cap. LX
Κύμινον
ἄγριον – CUMINUM SYLVESTRE
SYLVESTRE Cuminum, plurimum, efficaciusque in Lycia, et Galatia Asiae, atque Carthagine Hispaniae gignitur: frutice parvo, dodrantali caule, ac tenui: quaternis, aut quinis foliis, tenuibus, veluti serratis, et gingidii divisura. In cacumine capitula quina, aut sena habet, mollia,rotunda: in quibus est semen acerosum, gusto sativo acriore. nascitur in collibus. Bibitur semen ex aqua, adversus tormina, inflationesque: item contra venenatas bestias ex vino. Singultus ex aceto sedat: stomacho utile, quem humor vexat. Sugillata tollit, si manducatum cum melle, et uva passa illinatur: testium inflammationibus, adiectis eisdem, illitum medetur. Est et aliud sylvestris Cumini genus, sativo non dissimile, quod a singulis floribus elata promit cornicula, in quibus semen est melanthio simile. Quod potum omnium serpentium morsibus praesidio est. Calculosis, et iis, qui urinae stillicidio vexantur, aut concretum sanguinem cum lotio reddunt, auxiliatur. sed apii semen fervefactum postea bibendum est.
[Cumini consideratio.] SATIVUM Cuminum omnibus notum est. Sed an sylvestre, idque praesertim, quod primo generi a Dioscoride assignatur, in Italia proveniat, ego quidem affirmare non ausim: quod nec illud viderim, aut repererim unquam, neque praeterea ab aliis repertum, vel ex Lycia, Galatia, et Hispania allatum audiverim. Quod vero secundo ascribitur generi, si in Italia gignitur, id equidem cum Ruellio, et Gesnero, viris doctissimis, eam plantam esse putaverim, quam Germani vulgo Rittersporn, hoc est, Equitis calcar, et Consolidam regalem vocant. Quandoquidem planta haec