Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
tertius
pagina 360
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
discere licet. Nam strumas, inquit, cum lomento dissolvit. Quod vero nullum refrigerantium medicamentorum idoneum sit dissolvendis strumis, vel ipsum Dioscoridem non dubitaturum arbitror: quippe qui sexcenta scripserit medicamenta strumas sanare potentia, quae omnia tum temperie calida, tum actionibus digerentia esse confessus est. Hactenus Galenus a Dioscoride in Coriandri facultate dissentiens. [Coriandri facultas ex Avicenna.] Porro vero hac in re Galeno maxime refragatur Avicenna, qui in ipsum aperte invehitur libro II. cap. CXLIIII. sic inquiens. Scripsit Galenus Coriandrum esse compositum ex diversis facultatibus. etsi terrea facultas in eo caeteris excellat, simul cum aquea quadam tepida, et adstrictoria pauca. Verum, ut ego coniicio, aqueitas(?), quae in ipso reperitur, absque dubio frigida, non equidem tepida existit, nisi ei forsan admisceatur aliquid excalfacientis substantiae, quae sui tenuitate velociter in auram evanescat. Quapropter dixit Hunaym, removet Galenus frigiditatem a Coriandro, et Dioscoridi repugnat. At ego quidem aliter sentio, cum frigidae eius substantiae meminerint Archigenes, Rufus, et aliorum posteriorum nonnulli. Frigidum igitur est Coriandrum natura in fine primi, et usque ad principium secundi, et siccum in secundo. quanquam, sententia mea, et siccum est, et ad caliditatem aliquo modo vergit. Sed Galenus ipse sentit, Coriandrum esse ex omni parte calidum. Id quod fortasse evenisse putandum ex ea caliditatis particula, quae dum bibitur, aut comeditur, ab ipso disperditur. Aliter nec necessarium foret, si homines sua frigiditate interficeret, ut in multa exiberetur quantitate. Illud praeterea subdidit Galenus, si Coriandrum strumas dissolvit, quonam igitur pacto frigidum erit? Cui facile responderi potest, id agere Coriandrum sua quadam occulta facultate, ac forma: aut quod reperiatur in eo aliqua tenuis facultas, quae in profundum penetrare possit, frigida substantia exterius relicta. Sed cum bibitur caliditas illa resolvitur. quo fit, ut sola frigida remaneat, et in corporibus agat. Haec Avicenna in Coriandro Galeni dicta refellens. Quae etsi aliquid in se rationis, ac veritatis habere videantur; tam cum omnibus compertum putem, Galeno neminem adhuc parem existisse, qui diligentius stirpium tum naturas, tum facultates investigaverit partim saporis gustu, partim odoris olfactu, partim substantia, et coloribus, partim denique ex longa experientia profundissimae philosophiae coniuncta, operaepretium est eius potius acquiescere sententiae, quam reliquorum omnium. [Brasavoli error.] Veruntamen Brasavolus in hoc maluit fortasse cum Avicenna errare, quam cum Galeno recte sentire. Qui praeterea cum nesciverit, Coriandrum in Hetruria passim in pratis, et campestribus sua sponte nasci, asserit in suo simplicium volumine, sativum tantum reperiri Coriandrum. Caeterum complures medici Coriandri semen saccharo contectum a cibo assumendum consulunt, ut vapores (ita enim aiunt) a ventriculo caput petentes reprimat. Quod est Arabicae familiae autoribus consentiat; id tamen maxime Dioscoridis sententiae adversatur. Quippe qui non solum hic Coriandrum mentem tentare prodiderit; sed idem quoque libro sexto inter venena connumeraverit, ut inibi latius, Deo duce, dicetur.