Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
tertius
pagina 385
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
igitur omnibus merito colligendum esse putaverim, legitimam Atractylidem nullum esse sylvestris Cnici genus, sed aliam per se plantam, nempe illam, qua pro fusis priscae utebantur mulieres. Quod sane animadvertens Theodorus sui Graeci idiomatis peritissimus in Theophrasti versione, Atractylida fusum agrestem interpretatur, non autem colum, ut primum agrestis Cnici genus vertendo, ex antiquo ad colos usu, id Colum agrestem recte cognominari posse monstravit. Qua in re is plane declarasse videtur, priscas mulieres agresti Cnico coli vice fuisse usas, fusorum vero loco ipsa tantum Atractyli. Caeterum hactenus in Italia, ut ingenue fatear, Atractylida non inveni, neque eam ab aliquo repertam esse scio. quanvis non ivero inficias, quin ea possit etiam in Italia nasci. Equidem plures vidi plantas aculeis horrentes, quae illius notis pulchre respondebant: attamen ex iis nullam unquam nactus sum, quae foliis carni adhibitis sanguineum succum funderet. Credidit Ruellius alteram Cnici sylvestris speciem eam nimirum esse stirpem, quam herbariorum vulgus Cardium benedictum, vel sanctum appellat. Quam profecto opinionem haud quaquam improbandam puto. quandoquidem Carduus benedictus vocatus solo procumbit densa foliorum coma, et quodammodo humicaulis cernitur. Quinetiam fructum gignit amarum, barbaeque modo hirsutum: et caules profert sonchi modo rubentes. Ut ex iis notis accuratius expensis, quibus prorsus convenit Carduo benedicto cum altero Cnici sylvestris genere, nil mirum si cogor mutare sententiam, et hoc quod alias negaveram, nunc plane asserere non dubitem. [Ruel. lapsus.] Sed certe Ruellium mirari subit, quod tam facile asseruerit Carduum benedictum vocatum sanguinem ex se fundere. Nam etsi ego millies periculum fecerim; nunquam tamen evulso folio, vel ramulo sanguinem e vulnere profluere comperi. Praeterea si concedamus, quod Ruellius vera referat, id maxime ipsius repugnabit sententiae, cum tam Theophrasto, quam Plinio nullum Cnici genus sanguinem fundat: quoniam id Atractylidis est proprium. Hinc itaque palam fieri arbitror, Ruellium, alioqui doctissimum, turpiter confudisse Atractylidis historiam. Quippe si, ut suam tueretur sententiam, asserere voluisset, Atractylida esse primum sylvestris Cnici genus, illud quidem succum fundere sanguinis instar scribere debuisset, non autem hoc, quod Carduum benedictum esse censemus. [Fuchsii opin. reprobata.] Neque etiam mihi, ut libere liceat quod quisque sentit dicere, placet Fuchsii opinio. qui libro primo de compositione medicamentorum, et in suis de plantarum historia commentariis, Carduum benedictum vulgo nominatum Atractylidem hirsutiorem esse existimat. hirsutiorem dixi, quoniam is duas esse constituit Atractylidis species, nempe mitiorem alteram, alteram hirsutiorem: tametsi tum Dioscoridi, tum Theophrasto Atractylis unum duntaxat sit genus. quod, quantum reor, Carduus benedictus non est. Siquidem hic nec sanguinem succum fundit, nec in summis virgis unquam visitur nudus: quinimo virgas non profert, sed caules lentos, quibus humi fere reptat, vel potius solo procumbit. Sed postquam in hac nostra Atractylidis, et Cnicorum sylvestrium disquisitione, sermo incidit de Carduo benedicto, non ab re hic de miris eius atque excellentibus dotibus nobis disserendum est. [Cardui benedicti vires.] Est igitur CARDUUS Benedictus ita vulgo nuncupatus, planta nullis hoc tempore non cognita. Seritur passim in hortis, sapore admodum amaro, quod terreis constet partibus calore quodam attenuatis. Magni nominis, magnaeque existimationis planta est non modo apud Italos; sed etiam apud exteras nationes, praesertim contra pestilentiam: item adversus venena lethalia, tam interius sumpta, quam venenosorum animalium ictibus, aut morsibus imposita. Sanantur hac herba quartana laborantes, aut aliis febribus detenti, quarum accessiones cum frigore adveniunt. Id enim praestatur hausto eius decocto, aut stillatitia aqua, aut pulveris drachma pota. Praestant eadem comitialibus infantibus eodem modo bibita. Herbae decoctum ex vino sumptum ilium, et renum dolores mulcet, et caetera ventris tormina sedat: sudorem cit, alvi tineas necat, et uteri vitiis auxiliatur. Herba ipsa tam recens, quam sicca et pota, et exterius admota, contumacia ulcera, et quae cacoethe vocantur, sanat, cuteque obducit. Quamobrem decoctis miscetur, quae e ligno Guaiaco ex vino, et aqua iis parantur, quos lues Gallica corripuit.
Cap. XCII
Πολύκνημον
– POLYCNEMUM
POLYCNEMON, frutex est surculosus, foliis origani: caule, ut pulegii, geniculis multis intercepto, sine umbella, tenui tamen in cacumine corymbo, boni odoris, et acris. Vulneribus agglutinandis recens, aut aridum, cum aqua efficaciter illinitur: sed quinto die solvi debet. ad urinae stillicidia, ruptaque cum vino bibitur.
[Polycnemi consider.] POLYCNEMUM hactenus, quod equidem ipsum cognoverim, non reperi, neque vidi in Italia. Caeterum etsi inibi nonnullae inveniantur, atque etiam a quibus pro eo ostendatur plantae, quae aliquibus notis Polycnemum quadantenus referre videntur; cum tamen plura etiam iis desint, quae in Polycnemo requiruntur, quam ut pro vero probari possint, non equidem quicquam in hoc certi statuere ausim. Unde satius ipsum inter alias ignotas plantas collocandum esse duxerim, donec aliud certius compertum fuerit. [Vires ex Galeno.] Sed si quis interim Polycnemi vires ex Galeno quoque scire desiderat, is libro VIII. simplicium medicamentorum illas ita paucis retulit. Polycnemon desiccat, et excalfacit secundo excessu. Itaque et ob id vulnera glutinat.
Cap. XCIII
Κλινοπόδιον
– CLINOPODIUM
CLINIOPODION frutex est foliis serpyllo similis, surculosus, duum dodrantum altitudine. Nascitur in petrosis. Flores, marrubii modo, ex intervallis distincti speciem lecti pedum praebent. Bibitur herba, et succi eius decoctum, ad convulsa, rupta, strangurias, serpentium ictus: menses, et partus pellit: et pensiles verrucas, quas acrochordonas vocant, eiicit, aliquot diebus