Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
390

99 - Lilium ~ 100 - Ballote ~ 101 - Apiastrum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

est cur iam nos eam pluribus refellamus. [Liliorum vires ex Gal.] Liliorum facultates posteritatis memoriae prodidit Galenus lib. VII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Lilii flos temperaturam mistam obtinet, partim ex tenui, partim ex terrena essentia, ex qua utique in gustu amaritudinem habet, partim ex aquea, eaque temperata. Itaque etiam quod ex eo conficitur oleum, et unguentum, citra morsum digerendi, simulque emolliendi facultatem obtinet. unde fit, ut uteri duritiebus sit aptissimum. Porro radix, Foliaque per se trita desiccant, et abstergunt, et digerunt moderate. Proinde quoque ambustis competunt: siquidem haec quoque moderate desiccantem, extergentemque facultatem postulant. Radicem ergo tostam, ac deinde cum rosaceo contritam ambustis, quoad obducatur cicatrix, imponunt. quippe cum alioqui et aliorum ulcerum omnium bonum sit inducendae cicatrici remedium. Quinetiam uteros emollit, mensesque provocat. Folia vero praecoquentes, et ipsa ad obductam usque cicatricem imponunt, non in ambustionibus duntaxat; sed aliis quoque vulneribus. Sed sunt etiam, qui aceto ea condientes ad vulnera suo tempore utantur. Plus tamen inest abstergentis facultatis in radice, quam in foliis: quanquam tamen nec in ea ipsa multum insit, sicut praediximus. nam primis ordinis abstergentium est medicaminum. Itaque cum aut vitiligines, aut psoram, aut lepram, aut achoras, aut aliquid id genus extergere volumus, commiscemus illi aliquid aliorum medicamentorum validius extergentium, cuiusmodi est mel. Caeterum si id moderate illi, ac convenienter admisceatur, et ad nervorum divisiones competit, et ad alia universa, quae valenter exiccari postulant absque morsu. Imposuimus vero etiam quandoque et foliorum succum cum aceto et melle coctum. Quintuplus autem erat succus ad utrunque: atque insigne medicamen fuit ad omnia ea, quae exiccari postulant absque morsu, ceu vulnera omnia ingentia, et maxime quae in capitibus musculorum eveniunt, et quaecunque ulcera humida flaccidave, et diuturna sunt, quaeque aegre ad cicatricem perducuntur. Sed haec iam ad medicamentorum componendorum institutum attinet, a quo quantum licet abstinere in praesentia adnitor. caeterum rerum ipsarum natura saepenumero ut attingam adigit, celeriter vero relinquenda sunt, atque ad propositum revertendum.

Cap. C
Βαλλωτὴ – BALLOTE

BALLOTEN, nomine alio nigrum marrubium vocant. Caules edit quadrangulos, nigros, subhirsutos, complures ex una radice: foliis maioribus, quam marrubii, hispidis, per intervalla in caule dispositis, subrotundis, + graveolentibus, apiastro proximis: unde aliqui apiastrum eam vocaverunt. candidi flores universi verticillato ambitu caulem coronant. Vis eius efficax adversus canis morsus, foliis ex sale illitis. Ferventi cinere flaccescunt folia, ut condylomata reprimant: purgant et sordida ulcera cum melle.

[Ballotes consideratio.] BALLOTE, sive Marrubium nigrum, quod etiam ob odoris gravitatem a quibusdam Marrubium foetidum cognominatur, frequens in agrorum marginibus nascitur, et passim secus vias. Est autem hoc apiastro adeo simile, quod facile legentes falleret, nisi nares consulerentur: ita enim sua graveolentia cito innotescit. In Italia nullis non cognitum est, appellaturque ab aliquibus Marrubiastrum, ab aliis Marrubium spurium. Huius meminit Paulus (etsi vires eius silentio praeterierit Galenus) lib. VII. sic inquiens. Ballote, quod alii marrubium nigrum dicunt, acris est, et abstersoriae facultatis. Illitum cum sale canum morsibus medetur.
+ In Oribasii codice manuscripto hic interiectum legitur verbum [GR], quod folia quoque Ballotae nigra reddit. Nec temere fortassis illud quis adiiciendum putabit, quod pulchre alteri eius nomini conveniat, quodque ipsius meminerit Plinio libro XXVII. cap. VIII. cum inquit. Ballote foliis est marrubii maioribus, et nigrioribus.

Cap. CI
Μελισσόφυλλον– APIASTRUM

MELISSOPHYLLON, sive melittaena, id est, apiastrum, id sibi nomen usurpavit, quoniam apes ipsa herba delectantur. Cauliculi, et folia ballotae, de qua paulo ante diximus, similia essent, nisi maiora, tenuioraque, nec ita hirsuta spectarentur: citreum malum olent. Folia cum vino pota, aut illita prosunt, contra ictus phalangiorum, scorpionumque: item adversus canis morsum. Decocto eorundem gratia, foveri prodest: defessionibus foeminarum ad {ciundos} <ciendos> menses convenit: dentes eodem in dolore colluuntur. dysentericis infunditur. Fungorum strangulationibus

99 - Lilium ~ 100 - Ballote ~ 101 - Apiastrum