Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
tertius
pagina 400
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
Brusciaculo vulgo vocatam esse legitimum Parthenium, adeo seipsum (pace eius dixerim) et sua scripta confundit, ut nullo pacto (dicam libere quod sentio, aliis tamen iudicandum relinquo) quid is tandem decernat, percipi possit. Nam cum asserit Amarellae, sive Matricariae succum unciarum quatuor pondere haustum utranque bilem, ac pituitam deiicere, aperte quidem fatetur hanc esse Parthenium, cui privatim ea vis inest. Attamen paulo post eorum forte oblitus, argumentis quibusdam satis, mea quidem sententia, levibus contra asseverat, nil aliud esse Parthenium, quam suum Brusaculum. [Ruelli hallucinatio.] Ruellius praeterea quanvis in primis Artemisiae generibus plane Dioscoridi subscribat; in tertio tamen hallucinatus deprehenditur, quod tertii generis Artemisiam eam esse putet, quam alii Athanasiam, alii Tanacetum appellant. Siquidem Tanacetum nostrum stolonibus compluribus ab una tantum radice prosilit, crassis, albis, ac firmis: foliis longis, amplis, crebris divisuris dissectis: floribus luteis, in caulium cacumine gregatim emicantibus. Porro Artemisia, quae tertio adscribitur generi, tenuis herbula est, uno duntaxat caule, ipsoque minuto consurgens. Hanc equidem (ut ingenue fatear) hactenus in Italia non inveni, neque ab aliquo inventam vidi. Quin potius eam inventu difficillimam duxerim. quippe cum tam Dioscorides, quam Plinius satis obscure, perplexeque de ea scripserint, et caulis, foliorum, florum, seminis, et radicis notas silentio involuerint, non modo difficillimum videtur; sed vix etiam fieri posse putaverim, ut quis unquam hanc Artemisiam legitime demonstret. Neque tamen in hoc audiendus est Plinius, qui (ut supra diximus) hanc esse Ambrosiam falso memoriae prodidit. Nam praeterquam quod rationi consentaneum non est, quod Dioscorides duobus tam propinquis capitibus unius, et eiusdem plantae historiam tractaverit, evidentissimum est, Ambrosiam sequenti capite descriptam huius tertiae Artemisiae descriptioni haud quaquam respondere. [Monachorum, et Fuchsii error.] Ad haec non in minori, quam Brasavolus, et Ruellius, versantur errore Monachi illi reverendi, qui Mesuem commentati sunt. quippe qui et hunc, et illum secuti duplici hallucinatione scriptis tradiderint, Matricariam vulgo vocatam omnino esse minorem Artemisiam, Tanacetum vero eam, quae unicaulis dicitur. In horum denique opinionibus, vel potius erroribus ipse quoque Fuchsius implicatur, vir alioqui ingenio, et eruditione praeclarus, adeo ut etiam nemini dubitandum esse censeat in suis de stirpium historia commentariis, quin Matricaria sit alterum Artemisiae genus, Tanacetum vero tertium. qua in re is fortasse fuit, qui maluerit cum aliis errare, quam solus recte sentire. Caeterum facile credidere nonnulli diligentissimi simplicium medicamentorum inquisitores, ac etiam Dioscoridis studiosi, qui sane nulli unquam labori perceperunt, ut hanc medicinae partem superiori aetate obscuram nostrae illustrem redderent, tertium Artemisiae genus in Dioscoride ascititium esse. Quod in huius capitis initio non tria, sed duo tantum esse Artemisiae genera scribat Dioscorides. Quod praeterea reperiantur huius autoris codices antiquissimi, in quibus illa de tertio Artemisiae genere non leguntur. quemadmodum etiam in nostro ex impressis libro, in quem castigationes ex vetustorum exemplarium manu scriptorum Dioscoridis, et Oribasii collatione excerptas collegimus: quas acceptas refero Gabrieli Falloppio Mutinensi medico clarissimo, nunc Patavii summa cum omnium laude, et admiratione, corporis humani, et rei medicae materiam profitenti. Cui certe ob eius singularem in me amorem ac liberalitatem, atque etiam in omnes humanitatem, me plus debere scio, quam aut re, aut verbis respondere possim. Cum itaque (ut eo redeam, unde obiter digressus sum) in Dioscoride suspecta sit tertia Artemisia, nil mirum videri debet, si in eius historia caecutivit Plinius. Neque item mirandum est, si eius non meminerunt Galenus, et Paulus: qui tamen alioqui in simplicium censu Dioscoridis scripta bona fide referre solent. Non desunt insuper doctissimi viri, et in plantarum historia diutius versati, qui Artemisiae tenuifoliae caput Dioscoridi accrevisse, atque adulterium esse censeant, hoc ducti argumento, quod cum superiore capite de omni Artemisiae genere disseruisset Dioscorides, absurdum quippe esset, quod seorsum Artemisiae genus aliud subiungeret. Addunt etiam, quod huius Artemisiae inter simplicia nusquam meminerint Paulus, Oribasius, et Serapio, qui tamen (ut paulo ante dixi) illa ex Dioscoride transcribunt. Horum sententiam etsi plane probandam existimem; cum tamen vulgati Graeci codices hoc loco Artemisiae tenuifoliae caput habeant, illudque a quibusdam reddatur, nobis quoque adiiciendum, eiusque aliquam saltem mentionem faciendam duxi: praesertim quod non desint, qui id Artemisiae genus inveniri tradant. Siquidem Ruellius est autor, ipsum in Gallia nasci circa rivulos, aggeresque, item in frumentaceis agris, atque inibi vulgo divi Ioannis herbam nominari. Verum cum difficillimum esse putem, ut haec planta ab aliquo cognoscatur, et legitime demonstretur, quod nullis prorsus notis depingatur, nescio equidem quomodo Ruellio viro alioqui fide digno in hoc quis recte adstipulari debeat, aut merito possit. [Artemisiae vires ex Gal.] Duum tantum generum Artemisiam fecit, eorumque vires reddidit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, his verbis. Duplex quidem est herba Artemisia. Utraque excalfacit, et modice desiccat: et sunt, quod ad calfactionem attinet, excessus secundi: quod vero ad resiccationem, aut primi intensi, aut secundi incipientis. Sunt autem et modice tenuium partium. Itaque ad renum calculos mediocriter commodae sunt, et ad fomentationes uteri.
Cap. CXII
Ἀμβροσία
–
AMBROSIA
AMBROSIA pusillus frutex est, ramosus, trium palmorum altitudine: foliis rutae, circa imum caulem exiguis: cauliculi seminibus, perinde quasi racemulis gravidi, qui nunquam florem pariunt, odore vinoso, suavi: radice tenui, sesquipedali. Coronantur ea Cappadoces. Vis eius reprimere, ac repellere, et illitu adstringere humores, qui in aliquam partem incumbunt.
[Ambrosiae consideratio.] ETSI in nostris illis commentariis, quos primum superioribus annis Italica lingua conscriptos edideram, ingenue confessus essem, me nunquam vidisse Ambrosiam in Italia; postea tamen ea variis locis se mihi obtulit inspicienda, praesertimque secus moenia arcis Vipaci (locus enim is distat a Goritia circiter viginti millia passuum) inter