Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
tertius
pagina 402
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
sesquipedalibus: foliis malvae. in summis alis sursum spectantia gruum capitula insunt, cum suis rostris, aut canini dentes. Nullius in medicina usus.
[Geranii consideratio.] DUO tantum Geranii genera a Dioscoride traduntur. Verum Latini, Plinio autore, tertium genus addere videntur, quod alterum quidem eorum a Graecorum descriptione differat. Id quod ipse Plinius aperte testatur lib. XXVI. cap. XI. ubi de Geraniis disserit his verbis. Geranion aliqui myrrhim, alii myrthida appellant. Similis est cicutae, foliis minutioribus, et caule breviori, rotundo, saporis, et odoris iucundi. Nostri sic eam tradunt. Graecis foliis candidioribus, paulo quam malvae minoribus: caulibus tenuioribus, pilosis, ramosam ex intervallis, binum palmorum, et in iis foliis, inter quae cacuminibus capitula sunt gruum. Alterum genus foliis anemones, divisuris longioribus: radice mali modo rotunda, dulci. haec Plinius. Ex quibus facile colligi potest, tria esse Geranii genera, Romanis unum, Graecis vero duo. Quae omnia hodie passim fere visuntur in campestribus, secus vias, et iuxta sepes. Porro non desunt, qui putent eam herbam, quam scribit Plinius Geranium a Latinis vocari, a Dioscoridis myrrhide non differre. Ipse tamen non dubitandum existimo, quin haec illa sit herba, quam quidam Rostrum tum gruis, tum ciconiae appellant, quidam vero Acum muscatam, eo quod (ut Plinius inquit) odorem iucundum spiret. Nanque assurgit haec foliis cicutae, minoribus tamen divisuris: caule brevi, ac rotundo: semine gruum capitulis contento, a quibus Geranii nomen omnibus inditum est. Caeterum Geranium, quod Dioscoridi secundo loco proditur, caulibus minutis, pilosis, sesquipedalibus, foliis malvae, in summis alis gruum capitula gerens sursum spectantia cum suis rostris, nunquam dubitaverim