Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina 407

120 - Hemerocallis ~ 121 - Leucoium sive Alba Viola

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

prodeunt flores albicantes, balaustii, et arbuti effigie, odore perquam iucundo. Radices demittit laxas, longas, fibris, capillamentisque refertas, nullis adiacentibus bulbis. Hemerocallis vero, Dioscoride teste, folia, et caulem profert lilio similia: flores colore admodum pallido: radicem magnam, bulbosamque. Quae sane notae, si diligenter conferatur, manifestissime indicabunt, eos hallucinari qui Lilium convallium Hemerocallim esse contendunt. [Lilii convallii vires.] Lilii convallii magnus apud Germanos in medicamentis est usus (abundat enim eo maxime Germania) ad varios corporis morbos. Aiunt eo roborari cor, cerebrum, et omnes principes facultates. Idcirco resolutis, comitialibus, convulsis, vertiginosis, animi deliquio correptis, et cordis pulsatione concussis, ipsum exhibent. Quin et ictis, seu commorsis a venenosis animalibus praebent. Item aegre parturientibus, oculorumque inflammationibus maximo esse auxilio praedicant. Conficiunt autem ex floribus per aestatem siccatis vinum vindemiarum tempore, ipsos calcatis uvis admiscentes, quo postea utuntur ad praedicta. Sunt et qui recentes flores vetere vino macerent, et in vitreo vase diu insolent, admixtis lavendulae vocatae, et roris marini floribus, additisque odoramentis nonnullis: deinde ex iis stillatitiam aquam in calentis aquae balneo vitreis organis eliciunt, eamque aureis, argenteisque vasculis reponunt. Hanc aquam auream appellant: qua utuntur ad omnes praedictos corporis affectus. Quinimo eam iamiam animam expirantis ori inserunt, rati ex eius assumptione homines morientes in vita retineri posse per plusculum temporis spatium. Sed quam vana isti ferantur opinione, mihi quidem saepenumero experimento deprehensum est. Quod etsi iis quoque irritum comperiatur; ea tamen est huiusce aquae apud omnes authoritas, ut plerique ab eius exhibitione abstinere nequeant, etiam in morbis calidissimis. [Hemerocallis vires ex Gal.] Hemerocallis meminit Galenus lib. VI. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Hemerocalles radicem habet lilii radici similem, non figura tantum, sed et viribus. Prodest non secus atque illa, igni ambustis: quippe quae leviter digerentem facultatem habeat, et cum hoc repulsorium quiddam.

Cap. CXXI
Λευκόϊον – LEUCOIUM SIVE ALBA VIOLA

LEUCOION vulgaris est notitiae. sed in floribus differentia quaedam: nanque aut coerulei, aut albi, aut purpurei, aut lutei inveniuntur. Luteum vero praecipui in medicina usus. Huius aridi flores fervefacti in desessionibus, valent contra vulvae inflammationes, et menstrua expellunt: sanant oris ulcera, cum melle: cum cerato, rimas sedis. Semen duum drachmarum pondere ex vino potum, aut cum melle inditum, menses, secundas, et partus extrahit. Radices cum aceto illitae, lienem reprimunt, et podagricos iuvant.

[Leucoii consideratio.] LEUCOION etsi Latinis albam tantum violam ipso nomine significat; tamen a rei herbariae autoribus et pro caeteris violarum generibus, luteo scilicet, purpureo, coeruleoque colore distinctis, saepe usurpari solet. In hodie officinis, atque etiam medicis iis, qui Arabum factionem sequuntur, horum voce Cheiri nuncupatur, Leucoium omne fere genus in Italia in hortis, ac viridariis, in aedium fenestris, parietibusque frequentissimum visitur: ubi illud in figulinis, ac ligneis vasis mulieres studiose colunt, ac fovent. Nanque eius flores cum coloris varietate, tum odoris suavitate tantam cum oculis, et naribus ineunt gratiam, ut in coronamenta

120 - Hemerocallis ~ 121 - Leucoium sive Alba Viola