Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
tertius
pagina 410
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
Cap. CXXIIII
Ὄρχις
–
TESTICULUS
TESTICULUS, quem Graeci cynosorchin vocant, foliis circa caulem, et ima eius parte in terra stratis, oleae molli similibus, longioribus, angustioribus, laevibus: caule dodrantali: floribus purpureis: radice bulbosa, oblonga, olivae modo angusta, duplici ordine: superiore, quae plenior est: inferiore, quae mollior, ac rugosior. Eduntur radices coctae, ut bulbi. Ex quibus si maiorem edant viri, mares generari dicuntur: si minorem foeminae, alterum sexum. Addunt, in Thessalia mollem mulieres in lacte caprino bibere, ad stimulandos coitus: aridam vero ad inhibendos. et alterum alterius potu resolvi. Nascitur in petrosis, et sabuletis.
Cap. CXXV
Ὄρχις
ἕτερος – TESTICULUS ALTER
TESTICULUS alter alio nomine serapias, Andrea autore, vocatur: quoniam radix ad multa utilis sit. Foliis est porri, latioribus, oblongis, pinguibus, ex alarum sinu inflexis: caule palmeo: floribus pene purpureis: radice testiculis simili. Quae illita tumores discutit, ulcera purgat, et serpere eadem non patitur: abolet fistulas, et illitu inflammationes lenit. Aridae radices nomas inhibent: sanantque putredines, et oris ulcera cacoethe: alvum sistunt e vino potae. De hac, eadem quae de testiculo canis, produntur.
Cap. CXXVI
Σατύριον
–
SATYRIUM
SATYRIUM aliqui trifolium vocant, quoniam tria fert folia, ad terram infracta, rumici, aut lilio similia, minora tamen, ac rubra: caulem cubitalem, nudum: florem lilii effigie, candidum: radicem bulbosam, mali magnitudine, fulvam, intus ut ovum candidam, gustanti dulcem, et ori non ingratam. Quam in vino nigro austero bibere convenit, contra opisthotonum. Utendum ea dum concubendi incessit cupiditas: siquidem ea proniores ad venerem fieri affirmant.
Cap. CXXVII
Σατύριον
ἐρυθρόνιον – SATYRIUM ERYTHRONIUM
EST ET alterum Satyrium erythronium, sive erythraicon, id est rubrum, semine lini, maiore, duro, levi, splendente. quod fertur non secus atque scincus, libidinem excitare. Cortice radicis gracili, rufo: intus autem album includitur, sapore dulci, non ingrato ori. In montosis, et apricis enascitur. Venerem, ut produnt, si omnino manu teneatur radix stimulat: eoque magis, si bibatur in vino.
[Satyrii, et Testiculi consideratio.] ERRANT, mea quidem sententia, omnes fere huius aetatis medici, ac seplasiarii: quippe quod Canis testiculis legitimi Satyrii vice passim in medicamentis utantur. Nam hae plantae (si Dioscoridi credimus) notis, ac facie maxime inter se distant, quanvis viribus, et facultate non longe sint dissimiles. [Multorum error] Testiculorum enim radices, praeter id quod animalium testes repraesentant, oblongae sunt, binae, utrinque pendentes: superior tamen altera, quae plenior est: inferior altera, quae mollior. et rugosior. Satyrii vero radix bulbosa, malique modo extuberans describitur, colore exterius fulva, interius ut ovum candida, gustanti dulcis, et ori non ingrata. Caeterum verum Satyrium, ut ingenue fatear, hactenus in Italia videre mihi non licuit. Testiculorum porro in Ananiensibus montibus, aliisque compluribus locis non modo duo inveniuntur genera; sed alia quoque longe plura. quibus et illud addendum esse existimaverim, cuius radix humanae manus similitudinem refert. Vulgus a praedicta radicis figura id Palmam CHRISTI appellat. Avicenna hasce radices Digitos citrinos nuncupat. etsi eas Digitos citrinos esse perperam, nullaque, quod in libro suo legerim, ratione ducti negent Monachi illi, qui in Mesuem commentarios ediderunt. [Palmae Christi genera.] Huius duo in Ananiae vallis montibus habentur genera. Unum maius, quod folia fere lilii habet, laevia, patula, maculis quibusdam nigris respersa: caulem rotundum, laevem: florem spicatum, varium, in purpura albicantem, odore non ingrato: radices duas, quae sane testiculos caninos referrent, nisi ramis quibusdam quasi digitis, humanam manum exprimere viderentur. Alterum minus, quod foliis constat croci: caule dodrantali, iunceo, laevique: in cuius cacumine flos emicat purpureus, amaranti aemulus, qui recens odorem quam suavissimum reddit. Huius exiccati pulvis ex aqua ignitum chalybem experta, epotus (ut perhibent ii, qui ita esse experimento comprobarunt) dysentericis maxime prodest. Idem aquam praestare aiunt, quae per vitrea organa ex iis elicitur. Radices huic similes, sed quae alteri magnitudine cedunt. Excalfaciunt utraeque (ut author est Avicenna) siccantque secundo recessu. Crassa corporis excrementa pellunt, faciemque detergunt. Dantur maniacis magno iuvamento: quin et in nervorum affectibus. Seminis pulvis drachmae pondere ex vino potus, comitialibus subvenit. Item radicis decoctum vino diutius commixtum, quod bibendum paratur tam in prandio, quam in coena. Radices, Nicoli Florentini testimonio, febrem quartanam fugant: is nanque earum tantum usu Biliotum quendam curatum retulit. [Fuch. errata.] Fuchsius Palmam Christi non recte, pace eius dixerim, inter Satyrii genera depinxit: siquidem ea potius, meo iudicio, inter Canis testiculos erat repraesentanda. Quinetiam in eo mihi plane errasse videtur, quod Satyrium triphyllon, perinde atque canis testiculos, cum duabus radicibus pictura expresserit contra Dioscoridis delineationem: qui unam tantum radicem Satyrio mali magnitudine reddidit. Nisi fortasse is potius fuerit pictoris lapsus. [Monachorum lapsus.] Hallucinantur praeterea una cum Mesue Patres illi reverendi, qui eius antidotarium commentati sunt. quippe