Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
tertius
pagina 424
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
contrarium efficit in gallinis, et in nobis: siquidem largius commanducatum nobis genituram extinguit: gallinas vero oviferaciores reddit. Experientia enim compertum habeo, gallinas, quae hyeme, quo tempore algoris saevitia raro ova parere solent, Cannabis semine vescuntur, numerosiore ovorum partu gaudere: id quod frequenti cantu suo declarant. Illud praeterea mihi non abierit indictum, quod Cannabis recentis decoctum, expressa deinde fortiter herba, terrestrium lumbricorum cavernulis inspersum, statim eos evocat. Quod piscatoribus acceptum referendum est, qui hoc ingenio vermiculos capiunt suis hamis infingendos. Verum non modo terrenos vermes evocat Cannabis decoctum, et succus eius expressus, sed etiam (ut Plinius lib. XX. cap. XXIII. autor est) vermiculos, et quodcunque animal in aurem intraverit, eiicit. Hinc itaque quispiam coniicere potest, eius facultatem ad interaneorum vermes haud imbecillem fore. [Cannabis vires ex Gal.] Cannabis meminit Galenus lib. VII. simpl. medic. sic inquiens. Cannabis semen flatus discutit, adeoque desiccat, ut si plusculum edatur, genituram exiccet. Sunt qui ex eo viridi succum exprimentes ad aurium dolores ab obstructione, ut mihi videatur, natos utantur. Et lib. I. de aliment. facult. idem de Cannabi ita scribit. Non quemadmodum planta ipsa cannabis vitici quodammodo est similis, ita semen semini facultate est simile: sed plurimum ab eo dissidet, ut quod concoctu est difficile, stomachoque ac capiti noceat, pravique sit succi. Sunt tamen qui eo quoque frixo cum aliis tragematibus vescantur. Tragemata autem voco ea, quae post coenam, voluptatis inter bibendum excitandae gratia manduntur. Multum autem calefacit: ideoque sumptum paulo largius caput ferit vaporem sursum ad ipsum mittens, calidum simul ac medicamentosum. haec Galenus. Ex quo apparet quam graviter errent mulieres, quae pueris comitiali morbo laborantibus Cannabini seminis decoctum exhibent. quo tantum abest, ut morbum curent, ut etiam eius augendi occasionem praebeant.