Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
quartus
pagina 433
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
tinxere, eam superinducentes viridem colorem efficiunt. Hanc Hetrusci, qui lanificio dant operam, vulgo appellant Cerretta, sive Braglia, Foroiulienses vero Cosaria. Sed hac in re Ruellius, meo quidem iudicio, aperte fallitur: siquidem Cerretta, quam ipse rusticis Carneolam vocari ait, caules profert, et folia lino maiora, non autem salicis: florem luteum, semen folliculis genistae effigie inclusum: nascitur in pratis, nullaque est, quod gustu perceperim, adstrictione praedita. Non desunt praeterea alii, qui pro Lysimachia aliam plantam ostendant, quae quadrato exit caule, foliis salicis, flore in purpuram rubescente, spicato. verum in hac quoque nihil adstringens gustu deprehenditur. Lysimachiam legitimam, ni fallor, Roma ad me Goritiam misit Vincentius Cantonus eius meus medicus eruditus, et rei herbariae studiosus, quae mihi plane singulis notis, quas Dioscorides Lysimachiae tribuit, videtur adstipulari. Nascitur haec in Romano, et Senensi agro. [Ruellii alius lapsus.] Caeterum quanvis Ruellius in mentione Lysimachiae existimaverit (ut supra diximus) Corneolam esse veram Lysimachiam; in fine tamen eiusdem capitis quandam aliam herbam a rusticis sibi demonstratam fuisse testatur, ad fugandae pestilentiae efficacissimam, buboni tantum, adalligatam, quam etiam pro Lysimachia asseruit. Ex quo palam est, Ruellium duas pro Lysimachia plantas designasse, ea fortasse ratione adductus, quod Dioscorides flore rufo, aut aureo constare Lysimachiam memoriae tradiderit. [Lysimachiae vires ex Gal. Lysimachiae meminit Galenus libro VII. simplicium medicamentorum, ubi de eius viribus in hunc modum disseruit. Lysimachios superantem habet qualitatem adstrictoriam: per quam et vulnera glutinat, erumpentemque ex naribus sanguinem emplastri modo illita compescit: quin et reliquas sanguinis eruptiones sistere potest cum ipsa, tum succus eius multo magis. Pota dysenterias, sanguinis reiectiones, ac muliebre profluvium sanat.
Cap. IIII
Πολύγονον
– SANGUINARIA
POLYGONUM mas ramos habet teneros, et exiles, copiosos, geniculis cinctos, qui per terram, ut gramen repunt: folia rutae, sed + molliora, longioraque: semine sub omnibus foliis turgescente, unde marem appellari volunt: flos ei candidus, aut puniceus. Vis epoti succi est, spissare, ac refrigerare. prodest cruentae excreationi, cholerae, alvi fluxionibus, et urinae stillicidio: nam urinam aperte ciet. Cum vino potus, contra serpentium morsus auxiliatur: datur in febribus per horam ante significationes. foeminarum profluvia impositu sistit. Idem succus aurium doloribus, iisdemque purulentis instillatur. Facit eximie ad genitalium ulcera, cum vino adiecto melle decoctus. Stomachi fervori, sanguinis reiectionibus, ulceribus quae serpunt, ignibus sacris, collectionibus, tumoribus, et recentibus vulneribus folia illinuntur. Sanguinaria foemina fruticat uno caule, arundini tenera simili, densis geniculis, et in se tubarum modo farctis: articulos in orbem