Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
quartus
pagina 457
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
virorum catalogo, Plinium Novocomensem fecerit, non Veronensem. Quarta hac Quinquefolii specie Germaniae chirurgici maxime utuntur ad intrinseca vulnera, enterocelas, et fistulas, eius pulverem, vel decoctum potui exhibentes. Quinetiam ad morbos omnes, ubi adstringenti, solidantique medicamine sit opus. Est tamen non ignorandum, hoc non esse Saniculam illam, quae etiamnum quinis exoritur foliis, radice alba, miro naturae artificio laciniata, de qua superius in symphyti mentione disseruimus: sed aliud longe differens. [Quinquefolii vires ex Galeno.] Quinquefolii vires retulit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, his verbis. Pentaphylli radix, inquit, desiccat vehementer, minimum vero acris est. Quare in multo est usu, velut alia quoque omnia, quae cum sint tenuium partium, citra morsum desiccant. Est enim haec radix desiccatoria ex tertio quodammodo ordine, minimum habens evidentis caliditatis. haec Galenus. Caeterum quoniam Pentaphyllum Fraga nobis in mentem redegit, cum ea sint tam cibis, quam medicamentis idonea, ideo et res, et locus mihi expetere videtur, ut hic tum plantae, tum fructus eius vires perstringamus. [Fragariae, et fragorum vires.] FRAGARIA itaque planta est nemini fere non cognita, adeo ut hoc nomine supervacuum putem, eius faciem repraesentare. Refrigerat ordine primo, siccatque secundo. Folia, et radix vulnera, et ulcera, sanant: muliebres fluxus, et dysenterias cohibent, urinam cient, et lieni conferunt. Herbae, et radicum decoctum potum, auxiliatur iecinoris inflammationibus, mundatque renes, et vesicam. Idem ore contentum, collutionisque modo agitatum, gingivas roborat, dentes commotos firmat, et destillationes sistit. At Fraga praeter id quod gustui aestate in cibis arrideant, biliosis, aestivantibusque ventriculis prosunt, siticulosisque sitim sedant. Vinum, quod ex iis elicitur, ulcusculis, quae in facie a caliditate proveniunt, mirifice medetur: itemque varos, et oculorum nubeculas, calidasque defluxiones impositum tollit. [Euphragiae delineatio, et vires.] Neque etiam hic silentio dissimulanda videtur Euphragia, quam nobis Fraga nunc ob vocabulorum vicinitatem ad memoriam revocarunt, cum et ipsa miris ad oculorum morbos viribus praedita sit: etsi a veteribus Graecis nusquam, quod legerim, descripta reperiatur. Est itaque EUPHRAGIA tenuis planta, quae ad palmi altitudinem assurgit: foliis minutis, crispis, per ambitum serratis, gustu adstringentibus, paululumque amaris: caule exit tenui, rubentique: flore inter purpuram et aurum albicante, quem emittit abeunte aestate. nascitur in pratis. Praestat haec quocunque modo sumatur tam in cibis, quam in medicamentis recens, vel exiccata ad omnia impedimenta, quae oculorum claritati officiunt, praesertim cum in cibis diutius sumitur. Fit ex ea vinum vindemiarum tempore, uvis et musto, macerata, de quo Arnaldus in hunc modum disseruit. Euphragiae vinum, inquit, fit ad oculos ponendo herbam in musto donec fiat vinum. Cuius usi oculi senum reiuvenescunt, et aufert impedimentum eorum, et defectum visus in quocunque cuiusvis aetatis homine, praesertim ubi pinguedo, et pituita redundent. Et est qui permansit nihil videns per longum tempus, et infra annum, eius usu restitutus est ad visum. Ipsa enim herba calida est et sicca: et habet hoc a proprietate, quod quando pulvis eius comeditur cum ovorum vitellis, idem mirifice praestat, vel quando pulvis idem recipitur cum vino. Et supersunt testes fide digni, qui fecerunt in se ipsis, et qui non poterant legere sint oculariis, et legerunt postmodum absque ipsis, etiam literam subtiliorem. Et usus vini Euphragiati non habet par in proficiendo visui. Si autem vinum esset nimis forte, temperetur cum aqua foeniculi: et si opus est, addatur zuccharum necessarium. Haec Arnaldus in libro de vinis.
Cap. XXXIX
Φοίνιξ
–
PHOENIX
PHOENIX folia habet hordei, sed breviora, et angustiora: spicam lolio similem: calamos digitorum senum, radici advolutos: septenas octonasve spicas. In arvis, tectisque recenter illitis nascitur. Harum virium compos, ut in vino austero pota alvi profluvium, et emanantem vulva sanguinem sistat, urinae impetus {infraenet} <infrenet>. Sunt qui adalligatam in puniceo vellere, et suspensam, sanguinem supprimere prodant.
[Phoenicis consideratio.] PHOENIX Hetruscis sylvestre Lolium dicitur, quod spicas proferat lolio similes. Nascitur frequens in vicis secus vias, in agrorum marginibus, et in templorum plateis: quae quidem nulla prorsus repugnante nota Dioscoridis descriptioni adstipulari deprehenditur. Plinius libro XXII. capite XXV. Phoeniceam herbam ita a Graecis appellatam, a Latinis lolium murinum vocari ait, quod fortasse mures derodent spicas illius, quae in aedificiorum tectis provenit. Haec frequentissima visitur Goritiae in coemeterio divi Francisci, et Venetiis in litore maris prope sacellum divi Nicolai. In summa eius uber ubique proventus.