Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
quartus
pagina 459
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
dissectiones vesicae, et intestinorum, enterocelaeque in unum coalescere, cogitque feruntur. Alterum Equisetum caulis est rectus, cubito maior, inanis: comis per intervalla brevioribus, candidioribus, et mollioribus. Id cum aceto tritum, vulneribus remedio est, eademque fungitur facultate.
[Equisetum consideratio.] EQUISETUM officinis, et herbariis plerisque verbum Graecum reddentibus Cauda equina nominatur. Utrunque eius genus vulgaris est notitiae. Alterum, quod aspero sit caule, an quibusdam vulgo Asperella vocatur. Expetitur haec mulieribus ad stagnea vasa detergenda, illustrandaque, necnon etiam materiariis fabris, iis praesertim, qui torno opera sua conficiunt: siquidem huius herbae scabritia illae vasis splendorem, nitoremque conciliant: isti vero similiter suorum operum ruditatem expoliunt. Primum autem Caudam equi omnes fere appellant, quod facie equorum caudas referat, unde et Graecis Hippuris dicta est. Profert haec, cum primum e terra erumpit, quoddam tenerrimum germen, oblongum, iuglandium iulo non absimile. Hoc rura nostra vulgo vocant Paltrufalo, in cibumque assumunt, ieiunii quadragesimalis tempore. Etenim illud prius elixant, mox farina circumspergunt, et oleo in sartagine frigunt, manduntque piscium vice. Ex quo cibo alvus quandoque eorum adeo constringitur, et constipatur, ut in coli cruciatum facile incurrant. Sunt qui primum hoc Equiseti germen siccum asservent per annum, quo subinde aestate utantur ad dysenteriam. Quippe quod aqua calida nocte maceratum eo modo decoquunt, quo dictum est, et in cibum magno successu exhibent. [Fuch. lapsus.] Utrunque Equisetum eleganti admodum pictura expressit Fuchsius clarissimus in suis magnis de stirpium historia commentariis. Sed nescio qua postea ratione ductus, is parvo libro, in quem plantarum imagines duntaxat depingi, et imprimi curavit, primi generis Equisetum pro Polygono foemina aperto lapsu reddiderit. [Equiseti vires ex Galeno.] Equiseti meminit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, ubi eius vires retulit his verbis. Hippuris, inquit, adstringentem cum amaritudine facultatem possidet, ac proinde valenter, simulque citra mordacitatem exiccantem. Itaque vulnera maxima cataplasmate imposita conglutinat, etiam si praesectos esse nervos contingat: praeterea vocatas enterocelas glutinat. Caeterum ad sanguinis reiectionem, ad profluvium muliebre, potissimum rubrum, ad dysenterias, et ad alios ventris fluxus generosum est remedium herba ipsa aut ex aqua, aut ex vino pota. Sunt qui de ea scriptum reliquerunt, quod nonnunquam etiam vesicae, ac tenuium intestinorum vulnera succus ipsius sanaverit. Prodest etiam profluvio sanguinis ex naribus, tum fluxui obnoxiis in ventre affectibus ex austerorum vinorum quopiam potus: ac si febre teneatur, ex aqua.