Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 473

64 - Hyoscyamus sive Apollinaris ~ 65 - Psyllium

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

primum, et quod a sicco semine exemptum est, collyriis, quae doloris sensum auferunt, commodissime inseri solent. contra acutas, calidasque fluxiones, dolores aurium, atque vulvae mala prosunt: cum farina autem, aut polenta, oculorum pedum, caeterarumque partium inflammationes placant. Semen eadem praebet: tussi, destillationibus, oculorum fluxioni, et doloribus efficax: contra mensium abundantiam, et erumpentem aliunde sanguinem, oboli pondere cum papaveris semine, et aqua mulsa bibitur: podagris subvenit: testibus inflatis, mammisque tumentibus a partu, tritum ex vino illinitur. aliis quoque cataplasmatis, quae doloris levamentum praestant, admisceri solet. Folia omnibus medicamentis dolorem sedantibus, per sese, et ex polenta utilissime imponuntur. recentia ad mitigandos omne genus dolores oblinuntur: cum vino terna, quaternave pota sanant algidas febres, quas epialos vocant. Cocta olerum modo folia, si acetabuli mensura manduntur, mediocrem insaniam gignunt. idem efficere tradunt, si colo ulcus sentiente, infundantur. Radice in aceto decocta, dentes in dolore colluuntur.

[Hyoscyami consideratio.] ETSI tria Dioscoridi Hyoscyami tradantur genera; id tamen solum mihi videre licuit, quod aureum florem profert, et semen in vasculis subflavum potius, quam nigrum: nam reliqua, quanquam diligenter inquisiverim, qui mihi ostenderet, hactenus reperi neminem. Hyoscyami meminit Scribonius Largus, inquiens. Altercum, quod Graecis hyoscyamus vocatur, qui biberint, capitis gravitate, et venarum distentione laborant, menteque abalienantur cum quadam verborum altercatione: unde et nomen apud Latinos. Hoc idem equidem testari possum, quod viderim in Ananiae vallis montibus pueros, qui Hyoscyami semen comederant, adeo desipientes factos, ut parentes, et vicini eos crederent a cacodaemonibus vexatos esse. Hinc est, quod eius regionis incolae Hyoscyamum vulgari sermone appellant Disturbio, ut quod mentem maxime turbet. Aves, quae huius herbae semen ederint, praecipue quae in gallinaceo habentur genere, non multo post tempore pereunt, quemadmodum et pisces. Hyoscyamus videtur Graecis dicta, quasi faba suilla: propterea quod (ut {Helianus} <Aelianus> inquit) huius herbae pastu resolvantur, et convellantur apri. Sed remedium novere, aquas enim statim adeunt, et cancros venantur, atque ita protinus saluti restituuntur. [Hyoscyami vires ex Gal.] Hyoscyami vires recensuit Galenus libro VIII. simplicium medicament. his verbis. Hyoscyamus, cui semen mediocriter flavum est, propinquam facultatem obtinet. Verum utrique fugiendi sunt, ut inutiles, et venenosi seu deleterii. Caeterum cuius semen, ac flos candidus est, ad sanationes vel maxime idoneus est, ex tertio quodammodo ordine refrigerantium. Porro flos eius quidem, cui semen est nigrum, mediocriter purpureus est: eius vero cui est subflavum, leviter mali colorem refert.

Cap. LXV
Ψύλλιον – PSYLLIUM

PSYLLION foliis est coronopo non dissimilibus, hirsutis, longioribus. sarmentosa foeni modo in totum herbula, ramis dodrantalibus: coma a medio caule exoritur, duobus tribusve convolutis in cacumine capitulis: in his semine duro, nigro, pulicum simili, unde et nomen. in arvis, et incultis nascitur.

64 - Hyoscyamus sive Apollinaris ~ 65 - Psyllium