Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 477

70 - Dorycnium ~ 71 - Mandragoras

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

firmioribus, praeter modum scabris: flore candido: siliquis in cacumine, ceu ciceris, densis, rotundis: quinis intus aut senis seminibus, exigui ervi magnitudine, laevibus, firmis, versicoloribus. radix ad digiti crassitudinem, et cubiti longitudinem adolescit. Id somniferum esse constat. Copiosius haustum mortem adfert, Nec defuere qui dicerent, semen in amatoria expeti.

[Dorycnii consideratio.] DORYCNIUM, Cratevae testimonio, inter saxa in maritimis nascitur, foliis cum forma, tum etiam colore olivae proximis. Verum mihi hactenus non contigit ipsum invenire, aut inventum videre: quanvis in eo quoque inquirendo multum laboris insumpserim. Caeterum hallucinantur, meo quidem iudicio, qui putant Dorycnium esse eam Vesicariam, quae semine est rotundo, albo, macula cordis effigie insignito: cuius historiam inter Solani genera praecedenti capite retulimus. Siquidem haec Dorycnio omnibus fere notis repugnare deprehenditur. [Vires ex Galeno.] Dorycnii meminit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, ubi de eius viribus ita scribit. Dorycnium temperamento papaveri simile est, et mandragorae, et iis qui sic refrigerandi vim habent: excellit aquea frigiditate admodum efficaci. Quamobrem modicum quidem soporem conciliat: largius vero sumptum interimit.

Cap. LXXI
Μανδραγόρας – MANDRAGORAS

MANDRAGORAM, aliqui antimelum, alii circaeam vocant, quoniam videatur radix ad amatoria conducere. Duo eius genera. niger, quae foemina existimatur, thridacias appellatus, angustioris foliis, ac minoribus quam lactucae, virosis ac graveolentibus, in terra sparsis: mala gerit sorbis similia, pallida, odorata, in quibus semen veluti pyrorum: radicibus inhaeret bene magnis, binis, ternisve, inter se convolutis, nigris foris, intus albis, crasso cortice vestitis: caulem non fert. Alter candidus, qui mas dicitur, nonnullis morion vocitatur. huius folia magna, alba, lata, laevia ut betae: mala quam alterius duplo maiora, colore in crocum inclinante, iucunde cum gravitate quadam olentia, quorum pomorum cibo aliquantum opiniones soporantur: radix alterius similis, maior et candidior, orbata et haec caule. Succus fit e cortice recentis radicis tuso, et praelis subiecto: qui insolatus, ubi concreverit, fictili reconditur. Malis quoque succus depromitur, sed aliquanto ignavior. Delibratur radix, et traiectus lino cortex, ad usum suspenditur. Aliqui radices in vino ad tertias coquunt, et defaecatum ius servant, cyathoque uno utuntur

70 - Dorycnium ~ 71 - Mandragoras