Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 500

99 - Verbascum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

lignosas, et circa eas ramulos, quales marrubium: flores luteos, auri aemulos. Sunt et phlomides duae, hirsutae, rotundis foliis, humiles. Tertia lychnitis appellatur, ab aliis autem thryallis, foliis ternis, aut quaternis, vel paulo pluribus, hirsutis, crassis, pinguibusque: apta ad lucernarum lumina. Radix priorum duarum adstringit: quare quod magnitudine ludicrum talum aequet, in alvi profluvio, convenienter ex vino datur. Decoctum ruptis, convulsis, fractis, antiquae tussi auxiliatur: dentium dolorem collutione mitigat. Verbascum, cui flos aureus, capillos tingit, et quocunque abiiciatur, blattas in se contrahit. Cocta in aqua folia adversus tumores, et oculorum inflammationes illinuntur: syderatis ulceribus ex vino, et melle, cum aceto autem vulneribus medentur: contra scorpionum ictus sunt auxilio. Sylvestris folia ambustis igni sunt cataplasmata. Aiunt in foliis eius, quam foeminam dicimus, aridos ficus omnino non putrescere.

[Verbasci genera, et consideratio.] PRIMA Verbasci genera, domestica scilicet duo, nulli non cognita sunt. Verum sylvestre, quod foliis salviae similibus, aureisque floribus provenit, non omnibus sane notum existimo. Viret tamen hodie Patavii in nobilissimo simplicium horto, quem ad commune studiosorum commodum Illustrissimus Venetorum Senatus construi curavit. Quin nec fortasse Lychnitim, cuius etiam figuram hic damus, novere multi. Reliqua vero, qui mihi demonstraverit in Italia, hactenus reperi neminem. [Ruellii, et Fuchsii opinio reprobata.] Et quanvis sint, qui putent, ut Ruellio, Fuchsio, et recentiorum aliis placet, eas vulgaris notitiae plantas, quae quibusdam Brachae cuculi, officinis Primulae veris, Germanis claves sancti Petri, nonnullis vero herbae paralysis appellantur, esse Dioscoridis Phlomides, quae hirsutis, rotundisque foliis, humiles prosiliunt; eorum tamen sententiae, licet eruditorum virorum, haudquaquam adstipulari possum. Siquidem plantis iis folia non insunt hirsuta, nec etiam rotunda, sed alteri laevia, alteri vero crispa, lactucae, aut dipsaci modo. Adde quod florum, quos haec Phlomidum genera proferant, nusquam, quod sciam, meminit Dioscoride, neque e veteribus alius, qui Verbasci genera recenseat. Id quod in herba paralysi, meo quidem iudicio, silentio involvendum non fuerat, cum haec omnium prima suis aureis floribus emicet, verque novum pronunciet: unde illi officinae nomen imposuerunt. His recentiores vim efficacem tribuunt ad articulorum dolores. Radicis earum decoctum ad renum, et vesicae calculos commendant. Succum quoque tum potum, tum exterius illitum fractis, luxatisque ossibus utilem esse tradunt. Quo item ex floribus expresso utuntur mulieres ad erugandam faciem, eiusque maculas detergendas. [Verbasci vires quaedam.] Sed ad legitima Verbasci genera redeamus. Haec omnia in universum, ut plurimis factis periculis constat, omnibus fere sedis morbis mirifice subveniunt: adstringunt enim, et exiccant. Quamobrem seminis, et florum pulvis, additis chamaemali floribus, et laricis resina, procidentem sedem suffitu cohibet, et tenasmum praecipue dysentericis tollit. Verbasci foeminae folia inter lapides contusa, si equi claudicantis ex clavorum noxa ungui prius excavato imponantur, mirum dictu quam brevi tempore is liber evadet. Radicis eiusdem succus, anteaquam caulem proferat, duarum drachmarum pondere ex Cretico vino haustus, in ipsa accesionis hora (ut Arnaldus refert) quartanam fugat, cum hoc tamen, quod tribus, aut quatuor iteratis vicibus hauriatur. Succus tam florum, quam foliorum asperis verrucis illitus, eas facile delet, etsi laevibus nihil proficiat. [Blattariae historia, et vires.] Est et herba similis Verbasco, quae BLATTARIA Plinio nominatur libro XXV. cap. IX. ubi eam iis verbis depingit. Est similis Verbasco herba, quae saepe fallit pro ea capta, foliis minus candidis, cauliculis pluribus, flore luteo. Haec abiecta blattas in se contrahit, ideoque Romae Blattariam vocant. haec Plinius. Eundem vero effectum Dioscorides illi Verbasci generi assignavit, quod foliis salviae, et floribus aureis descripsit. Porro Blattaria passim fere nascitur: foliis oblongis, per ambitum serratis: floribus tertium Verbasci genus maxime aemulantibus. Quibus decidentibus circa caulem folliculi exoriuntur parvi, lini instar, duriores tamen, ac laeviores, in quibus semen continetur. De hac herba plures, quod invenerim, facultates non produntur. Sed cum ea gustu amara deprehendatur, hinc certo colligere licet, quod eadem venerim, facultates non produntur. Sed cum ea gustu amara deprehendantur, hinc certo colligere licet, qud eadem et aperire, et abstergere possit. [Verbasci genera, et vires ex Galeno.] Verbasci genera, et vires memoriae tradidit Galenus lib. VIII. simplicium medicamentorum, ubi ita scribit. Verbascum, quoddam foliis album est, quoddam vero nigrum. Et albi aliud quidem mas est, cuius folia angustiora: aliud foemina, cuius maiora. Est praeterea aliud Verbascum sylvestre cognominatum, quod floribus constat aureis, et luteis. Sed et praeter has species alia est, quam proprie phlomida, et thryallida nominant. Priorum itaque duarum radix gustu acerba est, et fluxionis affectibus prodest: sed et ad dentium dolorem eam

99 - Verbascum