Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 510

115 - Aster Atticus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

[Asteris Attici consid.] ASTER Atticus, qui et Bubonion, hoc est nostris Inguinalis, dicitur, sibi Attici nomen ascivit, quod in Atheniensi agro frequentior, quam alibi proveniat. Bubonion vero, et Inguinalis dicta est herba, quod bubonum, sive inguinum praecipuum sit remedium. Asteris porro appellationem accepit, quoniam eius capitula, in quibus flores chamaemali instar emicant, per ambitum divisa foliolis stellae modo radiata spectantur. Planta est hodie non paucis cognita. Nascitur in asperis, incultis, et convallibus. [Serapionis erratum.] Hanc Serapio (ut libro tertio in eryngii mentione prodidimus) cum Eringio confudisse deprehenditur, florum similitudine falsus, qui in utraque planta stellae figuram prae se ferunt. Caeterum non est praetereundum, quod nonnulli Dioscoridis codices reperiuntur, in quibus hoc capite plura leguntur, quam supra sint reddita. quae quoniam a doctissimis viris Dioscoridi accrevisse comperta sunt; ideo nos quoque ea, utpote adiectitia omisimus. Quod autem ascititia sint, testimonio esse possunt Galenus, Oribasius, Paulus, et Serapio, in quorum libris illa, quae redundant, nusquam leguntur, etsi reliqua, ut solent, bona fide referant. In cuiusdam tamen Apuleii libello de plantarum historia et viribus scripto, nonnulla habentur capite de Astere Attico, quae inde facile, quod fere eadem esse videantur, huc adiecta sunt: sic enim verba illa sonant. Stellarum radii noctibus collucent: quare qui naturam stirpis ignorant, inane simulacrum se videre putant. Reperitur a pastoribus pecudum. [Amellus Virgilii.] Astera Atticum a Virgilio quoque celebratum fuisse existimo lib. IIII. Geogicorum, ubi Amellum, quem florem ita ab agricolis vocari ait, herbamque eius descripsit. Id quod suis luculentissimis carminibus aperte testatum reliquit, dum ita cecinit.

            Est etiam flos in pratis, cui nomen Amello
            Fecere agricolae, facilis quaerentibus herba:
            Nanque uno ingentem tollit de cespite sylvam.
            Aureus ipse, sed in foliis, quae plurima circum
            Funduntur, violae sublucet purpura nigrae.
            Saepe deum nexis ornatae torquibus arae.
           
Asper in ore sapor: tonsis in vallibus illum
            Pastores, et curva legunt prope flumina Mellae.

Asteris Attici recens herba (ut Cratevas tradit) cum axungiae senio tusa rabiosi canis morsibus utiliter imponitur. Turgentia guttura discutit, et incensa serpentes fugat. [Asteris Attici vires ex Gal.] Huius meminit Galenus libro VI. simplic. medicament. ubi eius vires retulit his verbis. Aster Atticus, alii bubonium vocant, non ob id tantum quod illitum, sed etiam quod suspensum bubonas sanare creditur. Habet quiddam etiam digerens, habet vero non minime et refrigerans quiddam, ac reprimens, adeo ut mistae fit facultatis, uti rosa: verum id non adstringit. hactenus Galenus. Sed quoniam Attica stella mihi in mentem redegit Stellariam recentioribus vulgo vocatam, cum et ipsa viribus non vulgaribus sit praedita, eam minime silentio dissimulandam duximus. [Stellariae historia, et vires.] Est igitur STELLARIA, quam alii Pedem leonis, alii Alchimillam vocant, planta, quae ut plurimum in montibus provenit, praesertim in pratis, foliis malvae ferme similibus, durioribus tamen, et crispioribus, angulis octo distinctis, prominentioribus, et per ambitum serratis, adeo ut latius aperta stellae formam referant. Caulis ei tenuis, semicubitalis, a quo plures exeunt ramuli, in quorum summo flores emicant subpallidi, tenues, stellarum effigie. Radice nititur, quae crassitudine digitum aequat, et longitudine palmum excedit. Erumpit haec Maio mense, Iunio vero floret. Efficax est pota sanandis non solum internis viscerum vulneribus, sed et sinuosis ulceribus: quinetiam extrinseca vulnera glutinat. Expetitur Germanis chirurgicis, mirisque laudibus celebratur: quippe qui eam felici successu vulnerariis potionibus admisceant. Aridae pulvis in sui ipsius decocto, aut cum aqua eius stillatitia sumptus, enterocelis medetur. Datur idem pulvis ex vino, aut iure cochlearis mensura, quindecim aut viginti diebus, mulieribus, quibus adempta sit concipiendi facultas a nimia uteri humiditate, quae iniectum semen contineri prohibet. Stillatitia eius aqua epota, tum etiam in vulvam indita, alba mulierum profluvia mirifice sistit: adeo ut eius quoque diutina iniectione corruptae ab incorruptis vix dignosci possint, restrictis mirum in modum foemineis locis: quod tum celerius, tum efficacius praestatur, si in eius decocto insideant. Quin et laxas procidentesque mulierum mammas contrahit, et duras solidasque efficit, si lintea in eius decocto, aut stillatitia aqua intincta mammis saepius imponantur, diutiusque importentur, praesertim hypocistide, equiseto, stypteria, siccisque rosis admistis.

115 - Aster Atticus