Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 519

132 - Trichomanes ~ 133 - Xanthium sive Lappa

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Trichomanes vel ad distillationes urinae unice facit, ut aliqui existimant. Caulem haec adianto nigro similem gerit: folia admodum parva, densa, adversa, inter sese condita: radicem minimam. Loca amat opaca. hactenus Theophrastus. Ex quibus liquido apparet, Theophrasto Trichomanes, quod Fidicula a Theodoro vertitur, nullum Adianti genus esse, sed per se suique generis plantam: quod enim Fidiculam dixerit cauliculum ferre nigro adianto similem, clarissime ostendit, candidum Adiantum cum Trichomane nullam habere cognationem. Hinc itaque facile crediderim, Adiantum nigrum, quod caule filiculam referat, nobis legitimum esse, id sane intelligens, quod Capillum Veneris passim nominant. Candidum vero eam plantam esse aliquando putavi, quae una cum Trichomane in petris, parietum, ac fontium asperginibus, specubus, et humentibus locis nascitur: foliis nigricantibus, minutim laciniatis, luteas maculas quam plurimas aversa parte habentibus: caule viridi, gracili, flexilique: quam nonnulli, eo quod foliis rutam aemuletur, et in muris proveniat, Rutam murariam cognominant, alii Saxifragam dicunt. Sed nunc equidem hanc eandem cum Paronychia Dioscoridis esse opinor, ut etiam superius in sua mentione novimus. Caeterum Fuchsius medicus clarissimus, hanc herbam pro Saxifraga Dioscoridis depinxit in suis de stirpium historia commentariis. Verum quod haec folio constet rutae, illa vero epithymi, capillorumque modo tenui, cur plane eius sententiam comprobem, non habeo. [Adianti, et Trichomanis vires ex Gal.] Adianti meminit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, sic de eius viribus scribens. Adiantum in caliditate quidem, et frigiditate symmetrum est, verum desiccat, et extenuat, et discutit. Etenim alopecias capillis vestit, et strumas et abscessu digerit, lapidesque frangit epotum. Viscosorum, crassorumque e pectore pulmoneque excreationibus non mediocriter confert, et ventris profluvium sistit: non tamen ullam manifestam caliditatem affert, sicut nec frigiditatem. Verum posuerit ipsum quispiam secundum hanc oppositionem et temperiem in ordine medio. Trichomanis autem meminit libro VIII, eorundem simplicium medicamentorum, ubi subscribens Dioscoridi, haec tantum retulit. Trichomanes eadem praestat, quae adiantum. hactenus Galenus. [Adianti vires ex Mesue.] Porro adiantum, ut Mesues inter sua simplicia refert, alvum subducit, bilem, et pituitam deiicit, crassaque excrementa, quae diu interioribus inhaesere. Pectus, et pulmonem detergit, sanguinem clarificat, bonum facit habitum, animam dilatat, et iecur et ventriculum purgat, praesertim si obstructione laborent: tametsi ad eorum infarctus potentius sit eius dilutum ex apii, aut endivia aqua paratum, aut ex cicerum nigrorum iure, aut caprino sero. Sed si addatur saccharum, lateris inflammationes sanat, et urinam trahit. Eius praeterea decoctum frequentius potum calculos frangit, et foeminas a partu purgat. Hos autem effectus praebet calida tantum facultate, quae illi inest. At adstringente vi. qua etiamnum pollet, defluxiones inhibet: fluentem sanguinem sistit, ventriculum roborat, et capillorum defluvium usque adeo emendat, ut non modo eos cohibeat, sed et renasci faciat, praesertim emplastri modo impositum, myrtino oleo, ladano, et austero vino additis. Idem praestat et combusti cinis: quinetiam eius ex vino decoctum. Furfures reiteratis lotionibus depellit. Eius cinis haec omnia potest, et aegilopas curat. Ipsius diluti libra epota commodissime alvus subducitur.

Cap. CXXXIII
Ξάνθιον – XANTHIUM SIVE LAPPA

XANTHIUM nascitur laeto, et pingui solo, et lacubus exiccatis, caule cubitali, angulosos, pingui, prodeuntibus ex eo crebris alis: folia atriplicis habet, insecta, nasturtium odore imitantia: fructum grandis olivae modo, rotundum, et ut platani pilula, spinosum, qui contactu vestibus adhaerescit. Is ante collectus quam perfecte siccescat, tunditur, et fictili vase reconditur. Flavos autem facit capillos, si acetabuli instar tepida aqua madescat, mox caput, nitro ante perfrictum, illinatur. Alii in vino tundunt, et ita asservant. Semen aptissime tumoribus imponitur.

[Xanthii consideratio.] XANTHIUM, quod vulgus Lappam minorem cognominat, omnibus vulgarissimus est: quandoquidem publicis ubique semitis, et exiccatis scrobibus, lacubusque nascatur. Huic, meo quidem iudicio, omnes conveniunt notae, nulla prorsus reclamante, quae Xanthio a Dioscoride tribuuntur. nam praeterquam quod caulem gerit angulosum, ac pinguem, folia, quae ei subalbida sunt, atriplicis effigiem referunt, per ambitum serrata, nasturtium odore imitantia. Prodeunt etiam e caule ramuli, quibus racematim fructus olivae figura dependet, aculeatus ceu platani pilula, qui maturescens, cum tangitur, vestibus pertinaciter adhaeret. [Xanthii vires ex Galeno.] Paucis admodum huius herbae vires descripsit Galenus libro VIII. simp. medicamentorum, sic inquiens. Xanthium vocatur etiam phasganium. Fructus discutiendi vim obtinet.

132 - Trichomanes ~ 133 - Xanthium sive Lappa