Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 525

142 - Laurus Alexandrina ~ 143 - Daphnoides ~ 144 - Chamaedaphne

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

foliis prodeuntium: tradidit quidem hanc folia habere rusco similia, sed maiora, molliora, et candidiora: ramos dodrantales, in terram sparsos: radicem rusco similem, maiorem tamen, molliorem, et odoratam. Cui vires tribuit ad difficiles partus, ad urinae stillicidium, et ad sanguinem extrahendum. His accedit, quod (ut Dioscorides testari videtur) Laurus Alexandrina fructum fert rubrum, ciceris magnitudine, inter folia, non autem in mediis foliis, ut hippoglossum, et ruscus. Ex his itaque tum notis, tum viribus, quae in hisce duabus plantis maxime pugnare deprehenduntur, omnibus abunde constare arbitror, hallucinari eos, qui putant Laurum hanc, et hippoglossum unam et eandem esse plantam. Nos equidem hanc, cuius hic figuram damus, veram ac legitimam Laurum Alexandrinam esse censemus, quae (ut pictura pulchre demonstrat) non parum ab hippoglosso differt. Huic alteram adiecimus, quae et ipsa haud dubie, ni fallor, fuerit Laurus Alexandrina, si huic fructum in mediis foliis innasci concedamus. <[Lauri Alexandrinae vires ex Gal.]> Lauri Alexandrinae vires memoriae prodidit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Lauri herbae, quam et Laurum Alexandrinam appellitant, temperatura evidenter est calida: et gustantibus acris simul subamara est: potaque tum urinam, tum menses prolicit.

Cap. CXLIII
Δαφνοειδές – DAPHNOIDES

DAPHNOIDES cubiti altitudine fruticat, ramis flexibilibus, obsequiosisque, multis, a medio sursum versus foliosis: cortex supra modum viscosus ramos vestit: folia lauri, graciliora, et molliora, fractu contumacia, quorum gustatu os et fauces incenduntur: flores candidi: bacca, cum ematuruerit, nigra: radix inutilis. nascitur in montosis. Pituitam extrahit folium recens, vel aridum in potu: menses ciet, et vomitum: caput inanit commanducatum: sternutamenta movet. Baccae quindecim potae alvum resolvunt.

Cap. CXLIIII
Χαμαιδάφνη – CHAMAEDAPHNE

CHAMAEDAPHNE virgas emittit cubitales, singulari ramulo constantes, rectas, tenues, laeves: folia lauri similitudine, laeviora multo, ac viridiora: semen rotundum, rubens, annexum foliis. Illinuntur capitis doloribus trita folia, et stomachi ardores mulcent: ad sedanda tormina cum vino bibuntur. Potus cum vino succus menses, et urinam ciet: idem facit pesso appositus.

142 - Laurus Alexandrina ~ 143 - Daphnoides ~ 144 - Chamaedaphne