Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
quartus
pagina 549
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
extra cortices nigros. Superior pars eius vomitione bilem, pituitasque extrahit: inferior per alvum: tota utrinque purgationes movet. Succum si libet eximere, tusa radix in fictili mergitur, et agitata aqua, quod supernatat penna selectum, exiccatur. Purgat utraque parte is succus, sesquiobolo potus.
[Apii, sive Ischadis consideratio.] APIOS, quae et Ischas appellatur, nascitur in Italia, praesertim in Apulia, foliis exiguis, rutae, vel hyperico proximis, primo statim vere ab radice erumpentibus, nigrioribus tamen, alba quadam linea in longitudinem percurrente: cauliculis iunceis subrubentibus, lacteo succo madentibus: radice exterius nigra, interius candida, pyri effigie, unde et nomen: [GR] enim Graecis nil aliud significat, quam Latinis pyrum. Theophrastus libro IX. cap. X de plantarum historia, Apion his notis repraesentavit. Ischas, sive Apios folio constat rutaceo, brevi, caulibus ternis, aut quaternis, humi prostratis: radice, qua asphodelus, verum squamosa. Nascitur in montibus. Legitur vere. Datur ad expurgandum corpus, quod altera radicis parte superius, altra inferius purget. haec ex Theophrasto. Apion legitimam, quam primum me vidisse recordor, ad me misit Venetiis Nicolaus a Sancto Michaele Novocomensis, medicus singularis ingenii atque eruditionis, et rei herbariae peritus. [Ruel. lapsus.] Caeterum scribit Ruellius Apion frequentissimam in Gallia nasci, eiusque radice ruri pauperes per inopiam frugum vesci. Sed Ruellii sententiae non esse subscribendum iudico: nam cum Apios per superna, et inferna purgationem moliatur, male nimirum eos haberet, qui nulla huius facultatis habita ratione copiose (ut rustici facere solent) eius radices sumerent in cibis. Apii huius nusquam, quod invenerim, mentionem fecit Galenus in simplicium medicamentorum censu.
Cap. CLXXI
Κολοκυνθίς
– COLOCYNTHIS
COLOCYNTHIS sarmenta, foliaque sativi cucumeris emittit, per terram repentia, divisa: fructum in speciem mediocris pilae conglomeratum, vehementer amarum. quem legere oportet, cum coeperit in pallidum colorem permutari. Medulla fructus purgatoriam vim habet, si quatuor oboli cum aqua mulsa, melle cocto, myrrha, et nitro excipiantur, et cogantur in catapotium. Arefactae pilae teruntur, et insulae clysteribus prosunt nervorum resolutioni, coxendicum doloribus, et coli vitiis, ut quae bilem, pituitam, et strigmenta, interdum etiam cruorem eliciant. foetus admotae enecant. Dentium dolorem tollit, si una repurgetur, et luto oblita cum aceto et nitro infervescat, hocque iure decocti dentes colluantur. Si aqua mulsa, aut passum in eadem incoquatur, et sub divo refrigescat, potu crassum humorem, et strigmenta alvi detrahet: stomacho supra modum adversatur. subdita ex ea balano alvi excrementa eiiciuntur. Virentis succo utilissime ischiadici perfricantur.
[Colocynthidis consideratio.] COLOCYNTHIS planta est tam medicis, quam seplasiariis vulgaris notitiae. Verum etsi (ut Mesues est author) praestantissimum ex eius fructu paretur medicamentum ad varia morborum genera; ea tamen cordi, iecinori, et ventriculo maxime adservatur, quin et universum perturbat corpus, fastidium, et intestinorum tormina excitans. Abradit enim intestina, et vasorum oscula aperit, adeo ut etiam cruenta saepe eliciat. Hinc merito fit, ut eam dari prohibeant, nisi prius malefica eius vis prorsus aboleatur, iis additis antidotis, quae ad id praestant: