Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 551

172 - Epithymum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Epithymbrum vero, quod thymbrae innascitur, epithymo similiter evacuat, sed imbecillius est. hactenus Paulus. Ex his itaque omnibus non dubitaverim asserere, unum tantum esse epithymum, non autem plura. Quandoquidem si Paulus, Aetius, et Actuarius pro certo non habuissent, legitimum Epithymum esse illum thymi florem, de quo scribit Dioscorides, putassentque duo eius genera reperiri, nulli dubium est, quin et ipsi explicassent duplex in thymo nasci epithymum. Verum cum compertum haberent, unum, et idem esse medicamentum capillamentumque, quod in thymo, thymbra, et stoebe prosilit, iisque nullo radicis adminiculo convolvitur, et implicatur, sibi visum est, quod suo tempore Epithymum vulgaris notitiae medicamentum esset, sat fore declarasse non modo id in thymo gigni; sed etiam in stoebe, thymbra, et (ut nos saepe vidimus) in polio, et chamaedry. ut hinc scirent medici, in epithymi defectu, epithymbrum, vel epistoebem substitui posse: quinetiam ut non ignorarent, id capillamentum harum plantarum propriam non esse partem, neque suam habere sedem, sed ascititium quoddam esse exterius adveniens, et in iis prosiliens, et vivens. His igitur rationibus adducor, ut non temere existimem, Dioscoridis codicem, quem Plinius habuit, fuisse (ut diximus) depravatum. Et ob id ipsum Plinium deceptum esse: aut hunc aliunde accepisse occasionem, ut duo magno errore faceret Epithymi genera. Quod autem Dioscorides epithymum florem thymi dixerit, haud inepte dictum putaverim: nam cum is sciret Epithymum thymo innasci, nulla radice propria, sed thymi adminiculo fultum, floresque per se albos ferre, qui cum in thymo sunt, huius plantae proprii videntur; ideo non absurdum fore duxit scribere, Epithymum esse florem durioris thymi. Sed quod Epithymum flores albos ferat, declarasse videtur Dioscorides, cum dicit. Capitula habet tenuia, et levia, caudiculas habentia capillorum modo. Siquidem his notis non descripsit Dioscorides thymi florem superius libro tertio (ut Brasavolus asserit) sed capitulis in cacumine, flore purpurascente refertis, nulla caudicularum, neque capillorum habita mentione. Praeterea coniicere licet Dioscoridem epithymum thymi florem appellasse, quod a thymo decerpatur eo duntaxat tempore, quo epithymum ipsum large floret. Nam quod pro epithymo non intellexerit is purpureum thymi florem, hinc perspicuo apparet: quoniam de epithymi viribus libro III. ubi de thymo, et eius floribus egit, nihil in medium protulit, nimirum eam ob causam, quod epithymum propriam thymi particulam non existimaverit esse, sed (ut supra dictum est) ascititium quoddam, ut in arboribus muscus, et viscum, quae tamen legitimae arborum partes non sunt, sed viribus et facultate diversae. His igitur rationibus, ut arbitror, ductus Dioscorides, egit de thymo, et eius floribus libro tertio inter odoratas plantas: de epithymo vero, tanquam de re a thymo diversa, disseruit in hoc libro quarto inter deiectoria medicamenta. Similiter de arboribus, quibus viscum innascitur, disputavit libro primo: de ipso autem visco libro tertio cum iis medicamentis, quae suo lentore glutinant. Adde quod idem indicare videtur nomen Graecum [GR], quod Latinis modo sub, modo in significat. Unde nil aliud nobis epithymum infert, quam in thymo, vel sub thymo. Id quod flori thymi quomodo convenire possit non video, utpote qui non in thymo, neque sub thymo nascatur, sed super thymo, ea eminentiori parte, qua capitula emergunt. His alia accedit ratio, quod cum scripserit Dioscorides Epithymum plurimum in Cappadocia, et Pamphylia gigni, facile colligi potest, ipsum de Epithymo vulgaris usus esse locutum. Quippe si epithymum proprii thymi florem esse duxisset, ei sane opus non fuisset scribere, quod magis iis in locis epithymum copiosum proveniret, quam alibi: quoniam scripsisse sat erat, oriri epithymum, ubicunque thymum proveniat, hoc argumento, quod thymum ubicunque nascatur, aestate suos edat flores. [Epithymum ubi plurimum.] Epithymum in thymo satureiae simili nos saepissime legimus prope Goritiani Salvatino, et Gargano montibus supra Salicanum, qui eo durioris thymi genere copiose vestiuntur, sed cui epithymum insideat, eo tantum tractu, qui ad meridiem spectat. Etsi enim montes illi thymo omni ex parte scatent; nusquam tamen thymi plantas mihi licuit invenire, in quibus Epithymum spectaretur, nisi in amoeniore montis parte, ubi herbae enatae austro perflantur. Quamobrem nil mirum esse debet, quod in Pamphylia, et Cappadocia epithymum frequentissimum proveniat. Sed quoniam tot scio me frustra huc adduxisse argumenta, quibus meam firmavi sententiam, nisi etiam Plinii authoritati, qua nititur Brasavolus, clarius responderem; idcirco illi ita responsum volo, quod cum Plinius Dioscoridis mentem, a quo priorem suorum verborum partem sumpsisse videtur, non recte perceperit, ideo non affirmate, sed dubie duo fecit Epithymi genera, et aliorum potius, quam suam opinionem retulit, cum inquit. Epithymum est flos e thymo satureiae simili. Differentia, quod hic herbaceus est, alterius thymi albus. Quidam aliter epithymum tradunt sine radice nasci, tenuis similitudine pili, etc. [Plinii lapsus.] Porro vero idem Plinius in iis verbis errasse deprehenditur, quod maiori, duriorique thymo herbaceum florem, minori vero album reddiderit: cum tamen minoris flos purpureus sit, alterius autem modo candidus, modo in candido purpurascens. Hinc itaque perspicuum sit, tam confuse, et inconstanter de epithymo, et thymo tractasse Plinium, ut nihil certi in hac re ex eius verbis elici possit. [Monachorum expositio vana.] Caeterum hallucinantur, mea quidem sententia, in Epithymi historia, etiam Monachi illi reverendi, qui in Mesuem commentarios ediderunt: quippe qui Dioscoridis verba perperam interpretati deprehendantur, etsi ut forte aliis doctiores viderentur, suam in Epithymo sententiam proferant iis verbis. Certissime a paucis verus sensus verborum Dioscoridis de epithymo percipitur. nam cum ipse Dioscorides dicat capitulo de epithymo, epithymum flos est e thymo satureiae similis, non per hoc intelligit Epithymum, scilicet capillamentum thymi esse simile herbae satureiae, sed asserit illud dictum capillamentum thymi esse simile capillamento satureiae, scilicet thymbrae. quia etiam et supra thymbram generatur huiusmodi capillamentum, sicut supra thymum. haec patres illi. In quibus facile cognoscitur horum inanis quaedam iactantia, ne dicam, pace sua, ignorantia. quod sensus verborum obscuros, claros reddere profiteantur, atque iis subinde, ut mihi videtur, maiorem caliginem offundant. Quod enim Dioscoridis sententia hoc loco evidentior sit, quam ut exponi debeat, quodque aperte Monachis refragetur, eius verba testantur, quae ita Graece habent. [GR]. hoc est ad verbum. Epithymum thymi est flos durioris et satureiae similis. His verbis liquet, quod

172 - Epithymum