Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
quartus
pagina 556
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
obscuris praedita, hunc locum opportunum duximus, in quo huius herbae historia pertractetur. Est itaque VITICELLA, sive Balsamina, planta, quae praelongis, tenuibusque viticulis, ultro citroque reptantibus, proximas tum herbas, tum arbusculas comprehendit: foliis vitis albae, aut viniferae similibus, sed longe minoribus, magisque per ambitum laciniatis: capreolis tenuibus ex alarum sinu prodeuntibus, quibus sese implicat appositis adminiculis. Florem promit cucumeri similem, colore subluteum: fructum utrinque turbinatum, qui ovi fere faciem repraesentat, cute carnosa, quibusdam acutis bullis rigente, dipsaci modo. Huic maturo puniceus color, qui praeterea facile dissilit ultimam maturitatem adeptus. Semen includit anguriae vocatae simile, minus tamen, contectum cute crassa, pingui, lubrica et perquam rubente. Planta haec gracili nititur radice, nec citius fructum perficit, ac maturat, quam advenante autumno, Augusto, et Septembri mensibus. Nusquam nisi sata, quod sciam, in Italia provenit: pluribus autem in locis inibi plantatur, et nascitur. [Viticellae vocatae vires.] Folia vulnera recentia glutinant. Fructus exempto semine insolantur diu in oleo omphacino, aut macerantur eodem oleo in balneo calentis aquae, aut equino calente fimo, fitque inde oleum praestantissimum ad arcendas vulnerum, mammillarumque inflammationes, doloresque mulcendos. Valet idem ad exulceratos, inflammatosque uteros siphone iniectum. Doloribus haemorrhoidum mire auxiliatur: in quem usum macerantur fructus (ut diximus) oleo amygdalino dulci, aut e semine lini expresso, addita ad unamquanque olei libram, liquidae vernicis uncia. Medetur hoc ambustis tam igne, quam aqua. Punctis, sauciatisque nervis utiliter illinitur: quin et vulnerum cicatrices tum attenuat, tum etiam prorsus delet. Scribunt recentiorum quidam, steriles mulieres foecundas fieri, si a balneo medicamentis utero conferentibus parato, hoc oleo uteri osculum sibi perunxerint, ac demum suis se iunxerint viris. Ramicosis pueris efficax remedium est, si eo locus saepius perungatur. Foliorum pulvis (ut ii affirmant, qui periculum fecerunt) cochlearis mensura ex plantaginis, sive equiseti decocto, intestinorum vulnera sanat. Nec desunt qui eundem pulverem laudibus efferant, ad coli dolores, et intestinorum tormina. Porro illud hic praetereundum non est, ne forte huiusce plantae nomina alicui imponant, quod sunt qui Momordicam etiam appellent geranii genus quoddam, illud scilicet, quod maiora inter caetera folia profert, malvae amplitudine, de quo libro tertio in Geraniis abunde disseruimus.
Cap. CLXXVIII
Πτέρις
– FILIX
MAS
FILICI folia sine caule, sine fructu, sine flore, ex uno pediculo cubitali longitudine exeunt, multifida, et lateribus pinnata, subgravi odore: radice per summa cespitum, nigra, oblonga, filices multas fundente, subastringente gustu. nascitur in montibus, et saxosis. Radix latas tineas excutit,