Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber quintus
pagina 571
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
sanat. podagrae convenienter cum panacis succo illinuntur: mobiles ungues illita, celerius extrahit.
[Uvae passae consideratio.] UVAS PASSAS, quarum ubique vulgaris et frequens est usus, omnibus notissimas esse arbitror. Veruntamen non est, meo quidem iudicio, credendum, quod cum de Uvis passis mentionem faciunt Galenus, et veteres alii, parvulas illas tantum intelligant, quae hoc tempore ex quibusdam Aegaei insulis, ac Peloponneso Venetias convehuntur, et in quibusdam etiam Italiae locis insolatur. Siquidem Galenus nulla magnitudinis, vel parvitatis habita ratione, omnes in universum uvas solis calore siccatas, passas appellat. Id quod ipse Galenus libro secundo de alimentorum facultatibus iis verbis declarat. Porro quemadmodum passarum differentia, quae a colore sumitur, nihil ad passarum facultatem confert, ita nec magnitudo: sola autem qualitatis, quae gustui inest, differentia potest omnia. Ex his nimirum Galeni verbis satis colligi potest, ipsum omnis generis uvas, quae solis fervore flaccescunt, nullo prorsus discrimine passas appellasse, nempe Damascenas caeteris grandiores (zibibum officinae vocant) ac pariter his congeneres, quae e Smyrnis (ut aiunt) Cypro, et Creta comportantur. Praeterea loco citato idem Galenus ita scribit. Nonnulli autem, et recte sane, e dulcibus, grandibusque, quales sunt scybelitides, priusquam mandant, semina eximunt. quae et ipsae inveteratae, cutim duram, crassamque habent, easque prius in aqua coguntur macerare: nam et semen ipsum facilius sic eximitur. Aliae quaedam sunt his contrariae, solidae, et crassae, quae nullum prorsus semen habent. Crescunt hae in Cilicia, colore subflavo. In Pamphylia autem scybeliticae, et colore nigrae: quae, ut dixi, sunt maximae. haec ille. Caeterum sciendum est, non omnes Uvas passas eiusdem esse facultatis. alia nanque facultas inest dulcibus, alia austeris, alia vinaceos habentibus, alia non habentibus. Quae itaque vinaceis carent, vel quod ita natura producantur, vel quod ii arte fuerint exempti, si dulces sint, adstringente facultate usqueadeo privantur, ut etiam mirifice leniant. quamobrem pectoris angustiae, tussi, exasperatis faucibus, et renum, vesicaeque vitiis maxime conveniunt. Id quod plane confirmat Galenus libro septimo, et octavo de compositione medicamentorum secundus locos, ubi uvas passas sine vinaceis leniendo pectori, ac iecinorosis plurimum commendant. Contra vero facultate omnino adstringente censentur, quae cum suis vinaceis manduntur. Quod cum non ignoraret Dioscorides, Uvam passam cum nucleis in dysenteria edendam esse tradit. [Medicorum error.] Hinc itaque fit, ut maximo in errore versari existimem medicos alioqui aetatis nostrae celebres, qui alvi deiiciendae gratia, Uvam passam parvam vulgarem, quae ex locis supra dictis in Italiam defertur, simul cum vinaceis devorandam exhibent. quippe cum alvum fluidam facere in animo sit, eam potius cohibent, quam leniant: idque potissimum, ubi uvae passae temporis tractu succi partem amiserint. Qua re perspecta in hanc sententiam deducor, ut ad alvum emolliendam aptiores censeam Damascenas, Cyprias, ac Creticas (quibus tamen prius nuclei exempti sint, vel eae sumantur, quae sine nucleis nascuntur) quam quae minutae passim in officinis inveniuntur. quandoquidem hae succi longe minus, quam corticis, et vinaceorum continent, nisi sint omnino recentes, et diligenter asservatae. Quapropter si hoc tenui uvarum passarum genere uti quandoque cogimur ad emolliendam alvum, eas eligi praestat, quae sine vinaceis proveniunt: vel si hae desint, suppleant illae, quae a nucleis fuerint expurgatae. tametsi Damascenis, et Creticis longe bonitate cedant: de quibus sane intellexisse Galenum, easque ad pectoris vitia laudasse plane suspicamur. In quorum genere hac etiam tempestate sunt, quae semine carent, quemadmodum quae Galeni aetate ex Cilicia convehebantur. Illud porro animadvertendum est, quod ubi quis alvum bonam facere contendit, non debet passis uti, quae gustui acerbitatem, vel austeritatem relinquunt: sunt enim tales frigidae, ac terrestres. quibus utique facultatibus cohibent, adstringunt, et roborant, praesertim si cum vinaceis nucleis comedantur. [Uvae passae vires ex Gal.] Unde scite Galenus libro secundo de alimentorum facultatibus, haec prodidit. Uvae passae cum aliis uvis eandem habent rationem, quam caricae cum ficubus. Multae enim fiunt dulces, acerbae autem omnino paucae: plurimae vero ex dulci, et austera qualitate sunt mistae. quanquam dulces nonnihil quoque austerae qualitatis habent: et austerae, dulcedinis. Caeterum ut dulces temperamento sunt calidiore, ita austerae frigidiore. Ad hoc austerae stomachum roborant, et ventrem constipant, et his multo magis acerbae: mediam autem quodammodo inter ipsas constitutionem dulces obtinent, ut quae nec stomachum dissolvant, nec alvum subducant. Dulcibus tamen, ut vis quaedam semper inest contemperandi, ita et mediocriter detergendi: quibus duabus facultatibus exiguas mordicationes, quae os ventriculi infestant, obtundunt. Et libro VIII. capite VII. de compositione pharmacorum secundum locos, idem Galenus sic inquit. Uva passa contemptilis videri possit, ob familiarem eius usum. At vero hoc ipsum eam facit utiliorem: nam cum familiaris nobis sit, in tantum adstringens est, quantum opus habet viscus affectum. Habet autem et vim concoctoriam crudorum humorum, et vim coercendi maligna, sitque ipsa haud facile putredini obnoxia: et ultra haec secundum totam substantiam, visceri ipsi, hoc est iecinori, familiaris est, et propria. Item libro de attenuante victus ratione, sic habet. Uvae passae si non sint adstringentes, lieni quidem, et hepati tumentibus non conducunt, thoracis tamen, et pulmonis affectibus, his verbis. Alimentum ex passis uvis tale qualitate in corpus distribuitur, qualis ipsarum natura fuerit, dulce ex dulcibus, austerum ex austeris, mistum ex iis, quae utriusque qualitatis sunt participes. Quantitate vero copiosus ex pinguibus, ac dulcibus: parcius ex austeris, et macris. Quod si passarum pinguium, ac dulcium, a quibus semina fuerint exempta, parem molem cum pari uvarum mole contuleris, passas valentius nutrire deprehendes. Huiusmodi sane, ut minus quam caricae subducant, abstergeantque, magis tamen quam illae stomachum iuvant.