Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quintus
pagina 577

14 - Aqua

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

[Aquarum differentiae, et facultates.] PAUCISSIMIS quidem verbis de potabili in universum aqua disseruit Dioscorides, ita tamen ut nullam plane notam praetermiserit ex his, quae in optima aqua requiruntur. Quare si nobis esset iis tantum faciendum satis, qui rerum naturalium periti sunt, non operaepretium existimarem, hoc in loco plura de aquis commemorare. Verum quia hosce commentarios in studiosorum, et imperitorum potissimum gratiam condimus; ideo non solum aquarum omnium, quae in communem tam cibi, quam potus usum veniunt, tum qualitates, tum facultates hic breviter perstringam; sed etiam earum, quae sponte nascuntur, et sibi metallorum, caeterorumque fossilium varias vendicant facultates. In primis itaque illa aqua ad potandum laudatissima censetur, quae clara, pellucida, tenuis, pura, frustillorum, et saporum omnium expers, levisque reperitur: necnon quae igni admota cito calefit, remota vero ocyssime frigescit, gustu iucundo: quae denique celeriter praecordia pertransit, et sine ulla ventriculi molestia labitur, et secedit. Talis autem ea esse solet, cuius fons ad orientem solem erumpit, curritque super lapides, aut arenam, aut purissimam terram: quaeque aestate frigida, hyeme autem calida manat. Omnium tamen praestantissima est pluvialis, eaque praesertim, quae aestate media pluit, silente coelo. Huic fere illa respondet, quae eodem tempore cum tronitruis descendit, tonitruosa proprie appellata. At ea, quae maxima aeris, ac ventosum procella, terrifico tonitruum, fulgurum, et grandinis impetu, ex velociter concitatis nubibus coelo demittitur (ut in commentario libri sexti epidemiorum scribit Galenus) in humanae vitae usum admitti non debet. Porro aqua cisternarum non tot sane laudibus commendanda videtur, licet a quam plurimis medicis laudetur. Siquidem non modo noxia existit, quod miscella quaedam sit diversarum aquarum, quae in diversis anni temporibus inibi colliguntur ex pluvia, tum ex grandine, et nivibus hyemali tempore in tectis colliquatis; sed etiam quod aquae omnes stationariae putrefactioni facile sint obnoxiae. Quo fit, ut aqua in cisternis collecta (si rem recte expendamus) syncerae pluviali minimo sit comparanda. Dicendum igitur erit, aquam sic asservatam eo pluviali syncera deteriorem esse, quo magis fuerit nivium, et grandinum liquationibus commista. Quandoquidem (ut in libro de bonitate aquae scribit Galenus) quae a nivibus, et glacie colliquescit, concoctionem impedit, urinam cohibet: pectus, pulmonem, ac ventriculum male habet: convulsiones, laterum dolores, et flatus generat. Quod alia de causa non evenit, quam quod cum in glaciem, vel nivem concrevit, omne, quod tenue inerat, deperdit. Putealis praeterea gravis quidem est, aegreque conficitur, nec statui quidem potest, quod fit putredinis omnis expers: veruntamen tanto minus fuerit damnanda, quanto frequentius hauritur, vel si e subterraneo fonte scaturiat. Sequuntur lacustres, et palustres, quae omnino sunt improbandae, nisi coctae, vel igne destillata fuerint. Fluviatilis deinde probatur, vel improbatur, pro cuncurrentium aquarum, et rerum iniectarum qualitate, quemadmodum iis omnibus evenit fluminibus, quae magnas perluunt civitates. Nam quibus animalia putrefacta, excrementa, et urbium sordes inesse sentiuntur, eae ab alimentorum usu abdicandae sunt, nisi longo temporis tractu magnis fictilibus asservatae, ac defecatae clarescant, et prorsus expurgentur. ut Romani faciunt cum sui Tiberis aqua, quae prae caeteris hac facultate pollet, ut clara facta, ad centum, et plures annos perduret incorrupta. Ad haec noxiae sunt, quae plurimam terrae mistionem consequuntur, quod non modo viscera obstruant; sed et calculos in renibus, et vesica procreent. Caeterum aquae, quae lapideum admittunt succum, de quo satis diximus in prima huius libri commentatione, prorsus vitandae sunt, ut quae potantes strangulare possint, eo sane modo, quo epotum gypsum. quippe hae arterias obstruentes spirituum transitum intercipiunt: quin et alimentum in corpus deferri prohibent. Quocirca huiusmodi aquae potabiles non sunt, neque in ciborum coquendorum usum recipiendae. Quemadmodum nec illae sanis probantur, quae sal, nitrum, chalcanthum, alumen, et alia id genus concreti succi continent. quanquam omnes in medicinae usum veniunt. Nam quod omnes praedictis excalfacientibus medicamentis refertae sint, frigidis, et humidis morbis laborantibus utilissime exhibentur: iis vero noxiae sunt, qui a biliosis vel acribus proveniunt humoribus. Salsae, si bibantur, pituitam eiiciunt, sanguinem in ventriculo concretum dissolvunt, aquam intercutem exiccant, et obesa corpora extenuant. Sed his consumptis potantes siticulosos reddunt, ventriculum laedunt, intestina abradunt, et scabiem, et pruritum excitant, utpote quae non obscure sanguinem acuant, et sua salsedine adurant. Clysteribus infusae pituitam attenuant, et detrahunt, et ex ea prognatos dolores mulcentur, pectoris fluxiones cohibentur, excalfitque ventriculus frigiditati obnoxius, et humiditate languescens: quin et pituitosa scabies curatur. Tollitur quoque vapore ex iis calentibus accepto, tum capitis gravitas, tum aurium cruciatus: fotu vero frigidi tumores, et totius corporis sugillata delentur. Nitrosae, si bibantur, corpus perturbant, pituitam deiiciunt, foeminas prolificas reddunt, et strumas absumunt. A salsis hae facultatibus non dissident, praeterquam quod in omnibus illis valentiores sunt, non adeo tamen adstringunt, sed valenter abstergunt. quare et scabiosos mundant, et aurium ulceribus medentur, incertosque earum sonos, atque tumores discutiunt. Aluminosae admodum adstringunt. proinde mirum non est, si ventriculum roborent, qui crebris vomitionibus imbecillus efficiatur. Uteri fluxiones cohibent, abortum prohibent, et in his praesertim foeminis, quae ante foetus maturitatem plerunque abortiri consueverunt. vesicae ulceribus medentur: et oris, gingivarumque inflammationibus, si ex eis frequens collutio fiat. Gargarizatu non modo destillationes ad fauces inhibent, sed etiam confluxos resolvunt humores. Idem praestat balneum ex iis paratum: confert enim magno iuvamento exterioribus totius corporis exulceratis particulis, iisque praesertim, quae defluxionibus tentantur. Cruentis item expuitionibus subvenit, anum procidentem reprimit, et sudorem superfluum cohibet. Nocet tamen tam in potu, quam balnea, iis qui viscerum infarctu laborantes in febres facile incidere possunt. Porro aquae, quibus chalcanthum, aut misy, aut sory, aut melanteria immiscetur, cum omnia eadem facultate constent, aluminosis sane persimiles sunt: veruntamen hae valentius suum obeunt munus, nempe quod praeter adstrictoriam facultatem, succum etiam admodum acrem obtineant. quamobrem serpentibus ulceribus, ac phagedaenis opitulantur. Sulphurosae excalfaciunt, ac efficaciter nervos emolliunt.

14 - Aqua