Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quintus
pagina 592

50 - Squama stomomatis

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Ad haec cum Galenus in capitis fronte scribat, Squama alia aeris est, alia ferri, alia stomomatis, omnibus sane palam facit, stomoma aliud esse metallum ab ipso aere, et a simplici ferro omnino diversum. Nam si sensisset Galenus, quod stomoma in aeris genere, non autem ferri, fuisset reponendum, dixisset haberi squamam aeris, stomomatis, ac ferri, neque ita speciem a suo genere disiunxisset. Sed quoniam recte noverat stomoma genus esse ferri arte facti, ob id suo illud adscripsit generi, quemadmodum et Paulus ipsum secutus. [Stomoma esse chalybis squamam confirmatur authoritatibus.] Caeterum praeter rationes adductas, stomomatis squamam a chalybe tantum decussam esse, nihilque aliud Graecis stomomatis nomine indicari, quam chalybem, confirmatur Aetii et probatissimi, et Graeci authoris testimonio. quippe qui libro IX. cap. XLVIII. de iis agens, quae in corpus sumpta dysentericos iuvant, quidnam Graecis esset stomoma, his verbis aperte declaravit. Deinde vinum purum vetus, quantum satis videbitur, in novum vasculum infundito, et laminam ignitam ex ferro, quod stomoma vocant, non minorem libra in vino extinguito. Item libro X. cap. XI. ubi indurati lienis curam agit, sic inquit. Sit autem ferrum, quod in ipsis extinguitur, stomoma. Ipsius autem stomomatis ferri squama, quam in fabrilibus officinis ferrum, dum ignitur, et malleo tunditur, abiicit. Postea agrestioribus hominibus utiliter exhibetur. Et lib. XIIII. cap. XXIIII. idem ait. Squama ferri, praesertim stomomatis, amplioris adstrictionis particeps est. haec Aetius. Ex quibus sane perspicuum fit, nil aliud Graecis esse stomoma, quam Latinis sit chalybs, qui e puriore ferri substantia, arte fit in fornacibus. Quo factum est, ut omnes in universum medici Aetium, et reliquos vetustiores sectati, ad dysentericos, aliosque affectus id expetentes, chalybem igne candentem, magis quam ferrum, modo in aquam, modo in austerum vinum, modo in lac extinguant, quod chalybs maiore adstringendi vi polleat, quam ferrum. Hinc itaque omnino affirmare licebit, nil aliud extitisse vetustioribus, ac recentioribus Graecis stomomatis squamam, quam quae a chalybe decutitur, eiusque praesertim, qui malleo ferrariis in officinis acuitur, dum gladiis, ac telis aciem, vel mucrones coaptant artifices: quinetiam dum alia fiunt instrumenta materiariis fabris, et terrae cultoribus expetita. Porro hanc rem quoque Actuarius abunde expressit suo de compositione medicamentorum libro in Aegyptia Andromachi, dum inquit. Multo reddetur utilior, si squamam acie, aut mucronibus decussam, quam appellant stomomatis, pari pondere sibi adsciscat. Id quod etiam idem paulo inferius repetiit. Hoc insuper confirmari potest ex Galeni scriptis libro primo, ac tertio de compositione medicamentorum secundum locos, ubi diversis medicamentis, praesertimque ad alopeciam facientibus, stomomatis ferri squamam immiscet. Sed si forte reperiretur aliquis adeo cervicosus, et pervicax, ut tot clarissimorum virorum authoritatibus non acquiesceret, audiat quaeso Aristotelem philosophorum omnium principem, qui libro quarto Meteororum, chalybis sive stomomatis conficiendi rationem scitissime docuit iis verbis. [GR]. Quae Latina redduntur in hunc modum. Porro et ferrum elaboratum liquescit, ita ut fluxum reddatur, et rursum concrescat, atque in hunc modum faciunt stomomata: siquidem scoria in fundum subsidet, et defaecatur ferrum. Cum veri id saepe factum est, et purum evasit, stomoma efficitur. Hoc autem non saepe faciunt, eo quod repurgatum multum deperdat, et pondere imminuatur. Atqui ferrum illud melius est, quod minus excrementi retinet. hactenus Aristoteles. Cuius nimirum doctrinam sequuntur in hunc usque diem, qui ferrariis fornacibus, et officinis e ferro prius elaborato, chalybem conficiunt in Italia, et in aliis universae Europae regionibus. Quapropter eos prorsus hallucinari evidentissimum est, qui aliter sentiunt: nempe inter antiquos Plinium, et inter recentiores Marcellum, et Brasavolum. His omnibus accedit Serapionis authoritas, magni inter Arabes Dioscoridis interpretis: quippe qui quadringentesimo tertio sui operis capite de simplicium medicamentorum historia et viribus, id totum quod a Dioscoride proditum est de squama stomomatis, de ferri squama posteritatis memoriae prodidit, ferrum tanquam genus, chalybis loco accipiens. Nec obstat, quod in Dioscoridis codice scriptum reperiatur, stomomatis squamae vim eandem esse, quae aeris squamae, quanquam non adeo valenter alvum deiiciat. Siquidem ego plane suspicor, codicem Dioscoridis hoc in loco esse depravatum, ut in aliis quoque pluribus deprehenditur, praesertim cum nec a Galeno, nec ab aliis veteribus recentioribusque Graecis proditum sit, stomomatis squamam aeris squamae viribus esse similem: haec nanque alvum deiicit, illa vero contra eam cohibet. Ad haec nusquam memini apud quenquam legisse, alio metallo roborari posse ferrum in aciem vel mucronem elaboratum, nisi chalybe, qui Graecis stomoma dicitur. Quo fit, ut illorum pertinaciam mirari non desinam, qui aliter sentiunt. Ex his itaque haud dubie credendum arbitror, non aliud esse stomoma, quam chalybem, qui cum a primordiis semper fuerit expetitus ad ferreorum instrumentorum aciem roborandam, quam aciem Graeci [GR] vocant, pariter chalybem stomoma vocarunt. Quapropter dicebat Aetius, sit ferrum, quod in ipsis extinguitur, stomoma. Hoc autem vocabulum putaverim ego ortum esse a [GR], quod Latinis os sonat. Acies enim, itemque mucrones, gladiis, et telis, aliisque ferreis instrumentis usum nullum alium praebent, quam oris. unde Latinis quandoque dici solet, eos, quibus ob malefacta caput abscinditur, in ore gladii gladiis periisse. Plinius quoque licet ignoraverit, quid Graecis significaret stomoma; chalybem tamen aciem, quae Graecis [GR] dicitur, appellavit libro XXXIIII. cap. XIIII. sic inquiens. Ex omnibus autem ferri generibus Serico palma est. Seres hoc cum vestibus suis, pellibusque mittunt. Secunda Parthico, neque alia genera ferri ex mera acie temperantur: caeteris enim admiscetur. haec Plinius. Ex quibus palam est, id hoc loco Plinio aciem vocari, quod chalybem etiam Latini appellant, quodque nos corrupto nomine ab acie, vel ab acuendo vulgo vocamus acciaio, quemadmodum et Galli acier, et Hispani acciel suo idiomate dicunt. His igitur tum rationibus, tum authoritatibus freti, [GR] potius [GR], quam a verbo [GR] ortum habere putamus: quanquam etiam eorum opinio, qui a [GR] dictum existimant,

50 - Squama stomomatis