Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber quintus
pagina 620
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
Cap. LXXXVII
Ἄλμη – MURIA
MURIA effectus salis praebet, abstergitque: dysentericis infunditur, etiamsi nome intestina corripit: et ischiadicis veteribus. Ad fotus, aquae marinae usum praestat.
Cap. LXXXVIII
Ἀλός
ἄνθος – FLOS SALIS
FLOS salis flumine Nilo defluit: lacubus tamen quibusdam innatat. Assumendus qui crocei coloris est, odore ingrato, ceu gari. interdum longe magis virus olet, gustuque mordacior, et pinguiter lentus. Fucatus autem rubrica, aut scrupulosus, improbatur. Praeterea syncerus non nisi oleo resolvitur: adulteratus nonnulla ex parte, etiam aqua, diluente factitium colorem. Ad ulcera, quae cacoethe vocantur, et phagedaenas, genitalium nomas, et purulentas aures, efficax est: oculorum hebetudines, cicatrices, albuginesque tollit. Emplastris, unguentisque coloris causa, ut rosaceo, miscetur. Sudorem cit, alvum turbat, in vino aut aqua sumptus: stomachum male habet. Additur acopis, et smegmatis, quae albandi capilli gratia componuntur. Et in universum acris est, et ferventis naturae, ut sal.
[Salis omnis generis consideratio.] SAL, quo frequentissime in omnibus fere cibis utimur, et sine quo vivere nescimus, quo item ad annos asservantur carnes, pisces, aliaque complura, nullis sane cognitus est. Plures tamen in salis genere sunt differentiae: quandoquidem praeter marinum, fluviatilis, lacustris, fossilisque reperitur. Marino utitur universa fere in Italia, exceptis Calabris, qui fossitio quam pulcherrimo abundant. quo etiam utitur universa Pannonia. In Germania hauritur e salsis quibusdam fontibus, quorum aqua diu ignium vi excocta in salem cogitur. Fossitium officinae Arabas secutae salem gemmae vocant. Huius fodinas vidimus apud Calabros agentes, loco, qui vulgo dicitur Altomonte, ubi lapidum modo exciditur, translucidus crystalli modo. Hic in ignem coniectus praeter caeterorum naturam nec dissilit, nec crepitat, sed ut ferrum ignescit. Lacustrem hactenus non vidimus, nec fluviatilem. quanquam Plinius libro XXXI. cap. VII. tradit plures haberi lacus, ac fluvios, qui salem copiosum reddunt, ut eius verba, quae subiiciam, aperte testantur. Sal omnis, inquit, aut fit, aut gignitur. Utrunque pluribus modis, sed causa gemina, coacto humore, aut siccato. Siccatur in lacu Tarentino aestivis solibus, totumque stagnum in salem abit, modicum alioquin, altitudine genua non excedens. Item in Sicilia in lacu, qui Cocanicus vocatur, et alio iuxta Gelam. Horum extremitates tantum inarescunt, sicut in Phrygia, Cappadocia, Aspendi, ubi largius coquitur, et usque ad medium lacum. Aliud etiam in eo mirabile, quod tantundem noctu subvenit, quantum die auferas. Omnis est talis sal minutus, atque non gleba est. Sunt etiamnum naturales differentiae tres. Nanque in Bactris duo lacus vasti, alter ad Scythas versus, alter ad Arios, sale aestuant, sicut ad Cittium in Cypro, et circa Memphin, extrahunt lacu, dein sole siccant. Sed et summa fluminum densantur in salem, amne reliquo veluti sub gelu fluente, ut apud Caspias portas, quae salis flumina appellantur. Item circa Mardos, et Armenios. Praeterea apud Bactros amnis Ochus, et Oxus ex appositis montibus deferunt salis ramenta. Sunt et in Aphrica lacus, et quidem turbidi, salem ferentes. Ferunt quidem et calidi fontes, sicuti Pagasaei. Et hactenus habent se genera ex aquis sponte provenientia. Sunt et montes nativi salis, ut in Indis Oromenus, in quo lapicidinarum modo ceditur renascens, maiusque regum vectigal ex eo est, quam ex auro, et margaritis. Effoditur et e terra, ut palam est, humore densato, in Cappadocia. Ibi quidem caeditur specularium lapidum modo. Pondus magnum glebis, quas micas vulgus appellat. Carrhis Arabiae oppido muros, domosque massis salis faciunt, aqua ferruminantes. Invenit et iuxta Pelusium Ptolomaeus rex cum castra faceret. Quo exemplo postea inter Aegyptum, et Arabiam etiam squalentibus locis coeptus est inveniri, detractis arenis. qualiter et per Aphricae sitientia, usque ad Ammonis oraculum. Is quidem crescens cum luna noctibus. Nam Cyrenaici tractus nobilitantur Ammoniaco, et ipso, quia sub arenis inveniatur, appellato. Similis est colore alumini, quod schiston vocant, longis glebis, neque perlucidis, ingratus sapore, sed medicinae utilis. Hactenus de sale Plinius. [Sal Ammoniacus.] Caeterum Ammoniacus sal, qui legitimus sit, ad nos convehi desiit: quippe factitius, adulterinusque est, qui passim in seplasiariorum officinis venditur, plerunque e Germania allatus, nigricantibus exterius glebis. Non desunt tamen, qui cedant conflari hunc ex camelorum urinis, artificio quodam concretis. Sed cur his adstipulari debeam, non equidem video, praesertim cum Germanis, unde Venetias convehitur factitius, camelos non habeat. Seplasiarii, pariterque chimistae Sal Armeniacum appellant, quod fortasse existiment ex Armenia adferri, ubi innumeri sunt camelorum greges. Sed isti, mea quidem sententia, hallucinantur. Serapio (Isach Arabici testimonio) scribit Salem Ammoniacum fieri e lapidibus durissimis, et translucidis. Sed et is fallitur, meo iudicio: siquidem Ammoniaci nomen non aliunde sibi comparavit, quam ab arena, quae [GR] Graecis dicitur, sub qua in laminas concretus, invenitur in Cyrenaica regione. Venit praeterea in medicorum usum Sal, quem Arabes Alchali cognominant, item Alumen catinum, de quo superius in alumine diximus. Sal autem Indus appellatus (ut libro secundo retulimus) nil aliud antiquis extitit, quam saccharum in sacchariferis arundinibus in India gummi modo concretum, cuius nunc loco utimur supposititio, quod seplasiae zuccharum canditum vocant. Veruntamen animadvertendum est, quod quanquam Paulus, et Avicenna eum fortasse secutus, concretum natura saccharum salem Indum appellant; non tamen fuerit putandum, quod Indi legitimum salem non habeant. Quandoquidem (ut Plinius est autor) in Oromeno Indiae monte lapicidinarum modo foditur ingentibus glebis. proinde dicebat Mesues de sale Naphthicum, et Indicum, caeteros sales praecellere. Quod autem Salnitrum vocant, tormentorum bellicorum