Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber quintus
pagina 624
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
Cap. XCIII
Τέφρα
κληματίνη – SARMENTITIUS CINIS
SARMENTORUM cinis urendi vim habet: cum axungia autem, vel oleo illitus, fractis nervis, articulorum collisionibus, et nervorum nodis prodest: cum nitro, et aceto excrescentias carnis in scroto reprimit. Serpentium, canumque morsibus illitus ex aceto medetur. crustas obducentibus medicamentis admiscetur. Fit ex eo lixivium contra praecipitationes, et fungorum venena, cum aceto, sale, et melle.
[Cineris omnis vires ex Galeno.] CINIS omnis quid sit notius est, quam ut pluribus explicari debeat. Quare ad eius vires properemus: de quibus in universum disserens Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, sic inquit. Cinis combustorum lignorum reliquiae sic nuncupantur, compositae ex contrariis tum qualitatibus, tum substantiis. Habet enim in se partim terrenum, partim velut fuliginosum, quod Graece dicitur aethalodes, sive lygniodes, sive quomodocunque quis appellare volet: atque hae sane partes sunt tenues, et quae maceratis aqua cineribus, et percolatis, una asportantur, atque abeunt. Quod vero reliquum est, terrenum est, infirmum, et morsu carens, calida facultate in lixivium deposita. Sed non omnis cinis eadem temperatura praeditus est, sed pro combustae materiae diversitate variatur. At nescio quo pacto Dioscorides omnes cineres adstringendi habere vim prodiderit, cum ficulneus eiusmodi omnis qualitatis sit expers, utpote cum et ipsa arbor nulla sui parte acerbam qualitatem praeferat, ceu quercus, ilex, arbutus, fagus, lentiscus, hedera, et hoc genus alia: verum plena succo valido tota sit, eoque acri et calido. Ergo ex acerbis utique lignis factus cinis, non parum adstringit: meminique me quandoque, cum aliud ad manum non esset medicamen, per hunc sanguinis suppressisse eruptionem. Verum nullus unquam ad tale uti ficulneo audeat. Siquidem hic acrimoniae multum, adurentisque facultatis obtinet, mistae abstersioni: et utroque differt ab eo, qui ex quercinis lignis conficitur, tum quod in eo fuligineum multo est acrius, tum quod in illis terrenum quodammodo subadstringens est, in hoc abstergens, velut in cinere tithymalorum. Est et calx cineris quaedam species, caeterum tenuioris essentiae, quam qui ex lignis fit: nimirum quanto lapides exactius torreri, ut cinis fiant, postulant: non tamen multum reliquum in se habet, velut naturae igneae, quod vocant [GR]. Proinde elota medicamen est citra morsum desiccans, magisque si bis terve lavetur. Caeterum si marina aqua abluta sit, admodum digerit. Dicetur porro de ea, ubi de metallicis sermo habebitur.
Cap. XCIIII
Ἀλκυόνιον
– ALCYONIUM
ALCYONII quinque esse genera compertum est. Unum enim spissum, acerbi saporis, spongiosa facie, item tetri odoris, ponderosum, et piscem olens, quod plurimum in litoribus invenitur. Alterum pinnulae oculorum, aut spongiae simile, fistulosum, et leve, odorem algae referens. Tertium vermiculi formas, et colore magis purpureum, quod Milesium quidam vocant. Quartum succidis velleribus non dissimile, multis inanitatibus hians, leve. Quintum figura fungi, sine odore, aspersum, parte interna quodammodo pumicosum, foris laeve, acre, quod plurimum in Propontide iuxta insulam Besbicon appellatam gignitur, patrio nomine halos achnen vocant. Duo priora in foeminarum smegmata assumuntur, contra lentigines, lichenas, lepras, vitiligines, nigritias, et maculas in facie, reliquoque corpore. Tertium iis, qui difficili urina vexantur, aut arenulas in vesica colligunt, idoneum est: item renibus affectis, aquae inter cutem, lieni. Ustum autem, et ex vino illitum, alopecias replet. Postremum dealbandis dentibus aptum est. in alia smegmata, psilothraque assumitur, cum sale mistum. Si quisquam alcyonium cremare velit, cum sale in crudum fictile mittat, et oblinens vasis spiraculum luto, ita fornaci mandet, et cum figlinum percoctum fuerit, extrahens ad usus recondat. Lavatur ut cadmia.
[Alcyonii historia, et consideratio. ALCYONIUM (ut Plinius author libro XXXII. capite VIII.) fit in mari ex nidis, ut aliqui existimant, alcyonium, et caeicum: alii ex sordibus spumarum crassescentibus: alii e limo, vel quadam maris lanugine. Quatuor eius genera. Cinereum, spissum, odoris asperi. Alterum molle, lenius, odore fere algae. Tertium candidioris vermiculi. Quartum pumicosus, spongiae putri simile, pene purpureum: quod optimum, hoc et Milesium vocatur. Quo autem candidius, hoc minus probabile est. haec Plinius. Qui tamen quintum fungi figura, cuius meminere Dioscorides, et Galenus, silentio praeteriit. Sunt praeterea, qui Alcyonium ita appellari tradant, non quod ex alcyonum nidis fiat, ut Plinius scribit, sed quod alcyones super illud marinis undis simul congestum nidificent. Quorum sententiam magis probandam censemus. Alcyonium officinae Spumam maris vocant: quod sic idem vocent Arabes, Dioscoridem secuti. quippe qui scripserit quintum Alcyonii genus in Besbico halos achnen, hoc est, maris spumam vocari. Caeterum rufum Alcyonium corallii instar, coacervatis in globum veluti vermiculis, lapidosaque materie, Venetiis primum vidimus. Quartum vero reperimus copiosum in Tergestino litore velleribus simillimum, album, ac levissimum. Piscatores hoc cochlearum marinarum, quae aculeis rigent, et vulgo appellantur Garuse, nidum esse affirmant. Primum, et ultimum genu pluribus in seplasiis invenitur. [Locus Diosc. suspectus.] Porro in hoc capite in vulgatis Dioscoridis exemplaribus nonnulla (ut plane suspicor) verba desiderantur, cum de viribus quarti alcyonii nihil in iis scriptum legatur. Auget suspicionem Oribasius, cuius lectio hoc loco habet. [GR], hoc est. Quartum, et postremum etc. Idem confirmat Serapio, qui ex Dioscoride transcribens, utriusque speciei meminit. [ Alcyonii vires ex Gal.] De Alcyoniis