Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quintus
pagina 628

99 - Lapis asius ~ 100 - Lapis pyrites ~ 101 - Lapis haematites

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

[Asii lapidis consider.] TAMETSI in commentariis nostris superioribus annis Italica lingua conscriptis, Asium lapidem mihi incognitum esse ingenue confessus fuerim; legitimum tamen nuper Tridento ad me misit Martinus Guidottinus seplasiarius diligens aeque ac peritus: qui quidem lapis, ni fallor, nullis prorsus notis ac viribus Dioscoridis descriptioni reclamat. Foditur in Tridentino agro quibusdam chalcanthi fodinis, quodam in monte non procul a pago, quem Levigum nominant. Est enim hic pumicis instar levis, fungosus, friabilis, lutei coloris intercursantibus venis. Hoc, quod carnes absumat, utebatur antiquitas ad defunctorum sepulcra, ut absumptis ab eo carnibus, corpora non computrescerent: ob idque Graeci appellavere sarcophagum. Quod manifeste declarat Dioscorides, cum inquit, [GR], id est, loculi defunctorum carnes absumentes ex eo fiunt. Hunc locum nullus, quod sciam, ex interpretibus ita ut nos accepit: sed omnes ad aliud respicientes vocem [GR] pulverem verterunt. In quo mihi plane non videntur mentem Dioscoridis assecuti. Quam probe assecutus, nostraeque sententiae adstipulari cognoscitur Plinius libro XXXVI. cap. XVII. ubi de lapide Asio sarcophago ita scribit. In Asso Troadis lapis sarcophagus fissili vena scinditur. Corpora defunctorum condita in eo absumi constat intra quadragesimum diem, exceptis dentibus. haec Plinius. [Asii lapidis historia, et vires ex Galeno.] Caeterum Asii lapidis historiam, et vires descripsit Galenus libro nono simplicium medicamentorum, sic inquiens. Est et alius lapis in Asso proveniens, quem ob id ipsum Assion cognominant, non durus ut petrae. Siquidem color illi est, pariterque consistentia ceu tophi, friabilis, et laxus. Innutritur ei quiddam farinae tenuissimae adsimile, qualis in pistrinorum parietibus adhaerere visitur. Appellant hoc medicamentum petrae Asiae florem. Est vero et subtilium partium, ut sine morsu nimis molles carnes, ac fluidas eliquet. Petra vero, in qua nascitur, tametsi vim habeat illi similem, actionis tamen vehementia inferior est. Hoc enim ea potior est flos, non tantum quod magis colliquet, ac digerat, et velut sale condita servet; sed et quia haec praestet absque vehementi mordicatione. Habet et salsedinem quandam in gustu hic Asiae petrae flos: ut coniectura sit illum nasci ex eo quod ros ex mari in petram residens, postea a sole desiccetur.

Cap. C
Λίθος πυρίτης – LAPIS PYRITES

PYRITES lapidis genus est, a quo aes conflatur. Eligi debet aeris similitudine, facile scintillas edens. Uritur sic. Melle irrigatus, molli pruna continue flatur follibus, donec rufescat. Alii in multos carbones igni candentes, lapidem copioso melle perfusum deiiciunt, et ubi ad fulvum colorem vergere coeperit, extrahunt: efflatoque cinere, rursus madefactum cremant, donec aequabiliter assiccatus, friabilis reddatur: siquidem saepe facies summa solum utitur. ita crematus, siccatusque reconditur. Si eloto opus sit, lavari debet, ut cadmia. Tam crudi, quam usti vis est excalfacere, abstergere, offusam oculis caliginem expurgare, duritias concoquere, et concoctas discutere. Resina exceptus excrescentia in carne cohibet, sed calorem quendam, et adstrictionem parit. Ita ustum nonnulli diphryges appellant.

[Pyritae lapidis consid.] LAPIDEM, quem Graeci Pyriten dicunt, officinae cum Mauritanis Marchesitam vocant. Verum quanquam universi lapides, a quibus ignis chalybe excutitur, pyritae appellari possunt; cum tamen Marchesita appellata caeteris magis scintillet chalybe aut ferro percussa, per antonomasiam ipsa sola vocatur Pyrites, tanquam caeteris praestantior. Foditur haec in omnium metallorum fere fodinis, genere, et colore diversa, plerunque tamen (ut Plinius inquit libro XXXVI. capite XIX.) aureis scintillis, vel argenteis respersa. Gignitur, ut rei metallicae periti tradunt, ex impuro metallorum halitu. quo fit, ut fere semper reperiatur in montium cacuminibus, ubi auri, et argenti vena, in profundo delitescit. Sterilis haec magna ex parte, quod (ut chymistae existimant) ex impurissimo sulphure, aliisque inconcoctis partibus metallorum sit conflata: quamobrem fossores in Germania, extra cavernas Pyriten tanquam inutilem proiiciunt. Veruntamen quandoque Pyriten inveniunt, qui aurum, argentum, vel aes intra se continet. Idcirco recte prodidit Dioscorides, Pyriten lapidis esse genus, ex quo aes conflatur. Quod cum ignorasset Albertus, omnem Marchesitam inutilem esse asseruit. [Pyritae vires ex Galeno.] Pyritae vires reddidit Galenus libro IX. simplicium medicamentorum, his verbis. Unus eorum, qui validam facultatem possident, est et pyrites quem vocant. quo utimus digerenti emplastro admisto: adiicitur ei et schistos. Ab hoc medicamine, et pus saepenumero, et consistentia grumosa in spatiis intermediis musculorum nata, per halitum digesta sunt. Caeterum ubi in usu vocantur lapides omnes admodum vehementer contusi, atque ad laevorem redacti sint oportet, similiter atque ea, quae in ophthalmicas facultates admiscentur. Etenim nisi pollinis instar comminuantur, adeo ut in profundum corporum, quibus applicantur, subeant, assimiles manent istis marinis, et fluviatilibus arenis, quae et ipsae communem omnium lapidum vim possident. Siquidem exiccant tumentem ex hydrope carnem, videlicet laborante in eis excalfactis decumbente. Non tamen ad aliud quippiam eis utimur, tanquam praedictis, ad ophthalmicas, et sistentes tum sanguinem, tum muliebre profluvium facultates, praeterea ad glutinanda ulcera, cicatrice claudenda, carne implenda. Nam qui ex eis acres non sunt, ad haec omnes sunt utiles, velut et acres, quorum posterius mentionem faciam, ad detergendum, abstergendumque, tum detrahendum, extenuandum, digerendum, valenterque siccandum, et colliquandum.

Cap. CI
Λίθος αἱματίτης – LAPIS HAEMATITES

HAEMATITES optimus habetur friabilis, saturato colore niger, durus, et suopte ingenio aequalis, nulla sorde admista, nulloque zonarum discursu. Vim habet adstringentem, et excalfactoriam

99 - Lapis asius ~ 100 - Lapis pyrites ~ 101 - Lapis haematites