Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quintus
pagina 638

131 - Terra Chia ~ 132 - Terra Selinusia ~ 133 - Terra Cimolia
134 - Terra pnigitis ~ 135 - Testae fornaceae ~ 136 - Terra fornacum
137 - Terra Melia ~ 138 - Terra ampelitis

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. CXXXI
Γῆ χία – TERRA CHIA

CHIA eligi debet candida, vergentis ad cinereum, Samiae similis. Est autem crustosa, albaque, sed fictitiis formis differens. Vis eadem, quae et Samiae. extendit faciem, et erugat, atque splendidam reddit: colorem in facie, et corpore toto commendat. in balneis pro nitro deterget.

Cap. CXXXII
Γῆ σελινουσία – TERRA SELINUSIA

EADEM praestat Selinusia. maxime laudatur, quae vehementer resplendet, candida, friabilis, et humore dilui celerrima.

Cap. CXXXIII
Γῆ κιμωλία – TERRA CIMOLIA

CIMOLIAE duo genera, candida, et ad purpureum inclinans. Optima existimatur, quae innatam habet pinguetudinem, tactuque frigida sentitur. Utraque aceto diluta, parotidas, et alia tubercula discutit. Ambusta igni, si statim cimolia oblinantur, pustulas non sentient: testium duritias, et totius corporis collectiones cohibet: igni sacro imponitur. In summa, utraque multum in medicina commendatur, si incorruptae originis, nec spuria assumatur.

Cap. CXXXIIII
Γῆ πνιγῖτις – TERRA PNIGITIS

QUAE pnigitis dicitur, colore fere eretriae similis est, grandioribus tantum glebis: manum si quis admoveat, refrigerabit: tactu linguae usqueadeo glutinosa, ut pensilis haereat. Cui effectus idem, qui cimoliae, paulo tamen infirmior. Hanc aliqui pro eretriade vendunt.

Cap. CXXXV
Ὄστρακα τῶν ἰπνῶν – TESTAE FORNACEAE

FORNACEAE testa vehementer tostae, crustas ulceribus obducunt: quare prurigini, et papularum eruptionibus, medetur. Podagricis prosunt: strumas discutiunt, cerato exemptae.

Cap. CXXXVI
Γῆ ἐκ τῶν καμίνων – TERRA FORNACUM

FORNACUM terra, quae retorrida fulvescit, eiusdem cum testa effectus.

Cap. CXXXVII
Γῆ μηλία – TERRA MELIA

MELIA colore cineream eritream imitatur, aspera tactu: ea digitis friata, derasi pumicis modo crepitat. Vim habet aluminosam, sed remissiusculam, id quod gustu deprehenditur: modice linguam siccat: purum corpus reddit, et colorem commendat: pilos extenuat: vitiligines, et lepras abstergit. Pictoribus usum praebet, ut colores diutius perennent. Emplastris viridibus, eligi debet recens, mollis, non lapidosa, friabilis, quae cum humorem attigerit, facile resolvatur.

QUANVIS terra Erestria, Chia, Selinusia, Cimolia, Pnigitis, et Melia antiquis notissimae fuerint, et in usu medico frequentissimae, ut author est Galenus; tamen ab his, qui nos praecesserunt, adeo neglectas fuisse constat, ut nulla amplius, quod sciam, ad nos adferatur. Quamobrem non operaepretium duxi, ut in singulis moram traheremus, ac de earum historia et viribus latius disseremus.

Cap. CXXXVIII
Γῆ ἀμπελῖτις  – TERRA AMPELITIS

EX AMPELITIDE terra, quae pharmacitis nomine in Seleucia Syriae nascitur, laudatur in primis nigra, piceae longos carbones referens, modice assulosa, aequabili splendore, quae detrita, accepto oleo, statim eliquescit. Vitiosa censetur candida, et cinerea, quae in liquorem non resolvitur. Vim dissipandi, et refrigerandi habet. ad calliblephara additur, tingendis capillis idonea. Usus eius ad illinendas vites, sub germinationis tempus, utpote cum innascentes vermiculos enecet.

[Ampelitidis terrae consid.] AMPELITIS, ut author est Galenus libro nono simplicium medicamentorum, hoc sibi nomen iure vendicavit, quod antiquis in frequenti haberetur usu, ad praeservandas ab erucis vitium gemmas prima earum germinatione,

131 - Terra Chia ~ 132 - Terra Selinusia ~ 133 - Terra Cimolia
134 - Terra pnigitis ~ 135 - Testae fornaceae ~ 136 - Terra fornacum
137 - Terra Melia ~ 138 - Terra ampelitis