Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber sextus
pagina 657

1 - Cantharides ~ 2 - Pinorum erucae ~ 3 - Buprestis

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

opem ferat, et intestinorum inflammationes repellat. Porro succurritur exulceratis intestinis, iisdem sane medicamentis, quibus ad dysenteriam utimur: nempe pinguium carnium iuribus clystere infusis, addito hirci, cervique adipe: et omphacino rosaceo, plantaginis aut portulacae aqua prius eloto. Prohibentur halitus cerebrum petentes, dissolvunturque assumptis antidotis, quae venenis resistunt, et humores putrescere non sinunt. quinetiam cataplasmatis ex frigidis, repellentibusque succis, sincipiti, et coronali suturae illitis. In summa frangitur, atque demolitur veneni vis, Dioscoridis testimonio, valentibus antidotis, veluti theriaca, aut Mithridatio, aut (ut scribit Galenus libro IX. simplicium medicamentorum capite de terra Lemnia) eo antidoto, de quo et nos superius locuti sumus, quod fit ex ipsa Lemnia sphragide, et iuniperi baccis. Prosunt insuper epithemata cor roborantia, itemque inunctiones, quae ex odoramentis constant valentioribus: praesertim oleum nostrum de scorpionibus superius descriptum adversus venena. [Controversia inter Graecos, et Arabas.] Refert Galenus libro secundo de antidotis Asclepiadis authoritate, cantharidas proprio veneno remedium et antidotum esse, si earum pedes, et alae tritae cum melle eclegmatis modo paulatim assumantur. Id quod etiam asseruit libro IX. simplicium medicamentorum, ut superius libro secundo in earum quoque mentione retulimus. Hoc idem scribit Aetius a Galeno fortasse mutuatus libro XIII. capite XLIX. sic inquiens. At vero contrariae affectionis ratione, quantum nihil aliud his auxiliantur cantharidum alae, et pedes cum passo pota. haec Aetius. Veruntamen cum huiuscemodi remedium suspicione non vacet (non propterea Galeni testimonium reiiciendum putaverim) cumque a multis improbetur, atque ipse nullum adhuc eius periculum fecerim; ideo nec ipsum damnare, nec probare ausim. Arabes nanque pro certo habent, omne venenum, quod cantharidibus insit, earum tantum alis, pedibus, et capitibus inesse. Quare cum cantharidas suis immiscent medicamentis, tam intus sumendis, quam extra adhibendis, iubent contra Graecorum sententiam, ut capita, alae, ac pedes abscindantur. quanquam credendum arbitror Arabas Hippocratem perperam intellexisse, ut ultimo commentario de ratione victus in morbis acutis scribit Galenus. Sed quoquomodo res se habeat, ambarum partium placita in medium attulimus, ut unusquisque suam in hac re sequatur sententiam. Nos tamen suspecta medicamenta semper dimittenda iudicavimus, atque his utendum, de quibus inter probatos authores, et doctos viros convenit. Sunt e vulgaribus, qui ad epotas Cantharidas acetum commendent. Sed id equidem probare non ausim, quod antiquorum, recentiorumque repererim neminem, qui scriptis tradiderit acetum contra cantharidas auxiliari. Quinetiam medentur urinae ardoribus, et pudendorum inflammationibus, non tantum ea medicamenta, quae per os sumuntur; sed ea quoque quae exterius illinuntur. Praestant igitur ad hoc rosaceum, omphacinum oleum, violaceum, et quod fit ex nymphaeae floribus: item quod ex papaverum semine conficitur, quodque ex iis paratur fructibus, quorum plantam appellant aliqui Balsaminam, alii vero Caranzam, cuius historiam, ac facultates superius libro quarto descripsimus, cum de vite nigra disseremus. In quem usum haec non modo exterius illinuntur pubi, peni, et testium; sed etiam in pudendi meatum clystere iniiciuntur, praesertim addito ovi albo diutius rudicula agitato, aut sedi succo, aut hyoscyami, aut portulacae, aut lactucae. Maxime etiam prodesse compertum est, si ad umbilicum usque duabus aut tribus horis sederint patientes in aquae tepentis balneo, cui ibisci radices, malvae folia, et semina, violarum flores, psyllii, cydoniorum malorum, foenigraeci, et lini semen, hordeum, et hyoscyamum, et id genus alia fuerint incocta. Postremo ad omnes huius veneni reliquias, quae corpori haesissent, eradicandas, laesaque membra roboranda, et ad pristinum temperamentum restituenda, probatissimum erit medicamentum bis in die mane, et vesperi, electarium mox describendum, unciae pondere ex humano, vel caprillo, vel asinino lacte potum. Fit autem hoc modo. Accipe nucleorum pineorum uncias tres: nucis Indicae recentis uncias duas: pistaciorum sescunciam: seminum melopeponum, cucurbitae, cucumeris, papaveris albi, malvae, singulorum unciae dimidium: corticis arboris thuris, drachmas tres: margaritarum, coralliorum amborum, santalorum alborum, singulorum sesquidrachmam: succi glycyrrhizae drachmas duas: baccarum iuniperi drachmam unam: gummi Arabici sescunciam: terrae Lemniae drachmas sex: succi baccarum halicacabi, portulacae, singulorum uncias sex: diluti violarum uncias octo: spissamenti e seminibus malorum cotoneorum, aqua violarum maceratis, uncias sex: serapii violacei uncias quatuor: de floribus nymphaeae, de papavere, cuiusque uncias decem. Qua terenda sunt, conterito, deinde commistis omnibus secundum seplasiariorum regulam, electarium facito: quo utitor, ut ante diximus.

Cap. II
Πιτυοκάμπαι – PINORUM ERUCAE

IIS qui erucas pinorum hauserint, illico dolor in ore et palato exoritur: vehemens alvi, linguae, ac stomachi, inflammatio torquet: intestina dolor excruciat, ita ut pruriginem sentire videantur: corpus totum exaestuat: fastidium urget. Quibus est succurrendum remediis, quae devoratis cantharidibus dantur. Peculiariter tamen pro simplici oleo et irino, melinum, quod e cotoneis pomis et oleo temperatur, accipiemus.

Cap. III
Βούπρηστις – BUPRESTIS

QUI buprestin biberunt, non dissimile nitro virus sapiunt: stomachi, ventrisque vehemens dolor insequitur: tam venter quam stomachus mirum in modum, ut in aqua inter cutem, difflatus, inturgescit. universa corporis facies contenditur: urina supprimitur. Quibus eadem, quae potis cantharidibus auxiliantur. Privatim post vomitus, et evacuationes, quas clysteribus molimur, aridae ficus prosunt: item earum decoctum, ex vino. Ubi vero iam fere pericula inclinantur,

1 - Cantharides ~ 2 - Pinorum erucae ~ 3 - Buprestis