Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber sextus
pagina 660

5 - Ephemerum ~ 6 - Dorycnium ~ 7 - Aconitum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

unde nonnunquam miseri aegrotantes in tam magna incidunt discrimina, et tam saeva sequuntur symptomata, ut nisi postea a peritis medicis remedia et antidota adhiberentur, facile deperirent. id quod plurimis evenisse scimus. [Anacardiorum veneni signa, et curatio.] ANACARDIA igitur tam in potionibus hausta, quam alias ingesta praeter quam quod fauces, guttur, et ventriculum inurunt, et usqueadeo universum excalfaciunt corpus, ut inde febres oriantur, excitant et paralysim in quibusdam corporis membris, et ratiocinatricem facultatem corrumpunt, quod sua calorifica vi atrum succum exurant. Quibus est succurrendum, factis antea vomitionibus ac clysteriis, oleo amygdalino dulci, aut pineis nucleis, aut e nucibus Indicis, aut e papaveris semine, aut recenti butyro, et bubulo lacte. Dantur haec affatim in potu, magno sane iuvamento. Quin et alia pinguia medicamenta conveniunt: nempe pinguium carnium iura, suillus, et anserinus adeps liquefactus, quadrupedum, et volatilium cerebrum, et ossium medulla. Quandoquidem his amplissima inest facultas (ut pluries diximus) qua venenorum calidorum omnium fervor extinguitur, retunditurque acrimonia. Praeterea iis auxiliantur omnia, quae suapte natura refrigerant, vel quae arte fuerint refrigerata. Proinde Avicenna Anacardiorum fervori extinguendo caeteris praetulit bubulum lac acescens, violaceum oleum, et hordeaceam ptisanam, prius tamen glacie, vel nive frigefactam. Veruntamen proprium Anacardiorum antidotum sunt Iuglandes, et pinorum nuclei aliquantisper torrefacti. [Staphidis agriae noxa, et curatio.] Caeterum STAPHIS AGRIA, anacardiis (ut paulo superius diximus) temperamento respondet, quod admodum calida sit, ac urens. Quare eadem sane adfert incommoda, quae anacardia, et cantharides. Adurit enim fauces, et palatum, vomitiones commovet, ventriculi erosiones facit, et dysentericos fluxus ciet, postremo strangulat, nisi statim succurratur. Sed cum haec sua sponte et propria facultate vomitiones moliatur, non aliter est provocandus vomitus. Verum animadvertendum est, an ipsa reiiciatur. quod ubi non evenerit, dulce amygdalinum oleum in potu fuerit dandum, admisto hydromelitis plurimo: atque interim cogantur aegri, ut continuo inambulent. nanque hoc tantum medicamento valentissime per vomitum exigitur. Nec tamen ob id negligantur clysteres, quorum pluries meminimus, ut si ramentum ipsius aliquod ad intestina descenderit, his extrahi possit. Reliquum vero curationis sumatur e cantharidum curatione, non omissis universalibus antidotis.

Cap. VI
Δορύκνιον – DORYCNIUM

DORYCNION, quod aliqui manicon solatum appellarunt, epotum, lactis saporem in gustu refert: continentes singultus ciet, humor linguam vexat, sanguis confertim reiicitur: mucosa quaedam perinde quasi dysentericis, alvo egeruntur. Itaque antequam aliquid ex iis eveniat, auxilio sunt antedicta, vomitus, clyster, et quaecunque potum venenum expellere possunt. Privatim iis opitulatur, aqua mulsa, lac caprillum, aut asininum, dulce vinum, quod tepidum cum aniso bibatur, amygdalae amarae, gallinacea pectora decocta. quinetiam conchilia omnia, tam cruda quam tosta esse, salutare est. Conveniunt et locustae marinae, et gammari, et pota eorundem iuscula.

[Dorycnii veneni consid.] DE DORYCNIO satis disserimus libro quarto, quantum quae nostra esset de eo sententia, ingenue dicendum erat. Hoc tamen loco non tacebo, quod idem esse non arbitror Dorycnium, et manicum solanum. quandoquidem duobus capitibus libro quarto, de his tanquam de diversis disseruit Dioscorides. Verum enimvero etsi hoc in loco dixeris is reperiri quosdam, qui Dorycnium manicum solanum appellarunt; non tamen id esse verum asserit, sed aliorum tantum refert opinionem, quam nec probandam censet. [Solani manici veneni noxa, et curatio.] Caeterum Solano manico veneficam vim inesse constat, utpote quod eos, qui ipsum hauserint, maximis afficiat incommodis, ut ipse Dioscorides testatur loco citato, cum inquit: Solani manici radix drachmae unius pondere pota ex vino, facit species vanas, imaginesque non iniucundas observari: sed duplicatus hic modus, ad tres usque dies mentis alienationem adfert: quadruplicatus vero interimit. Remedio est aqua mulsa copiosius pota, et vomitione reiecta. Has perniciosas facultates, earumque remedia loco dicto reddidit Dioscorides Solano manico: cuius tamen hic inter venenatas plantas postea non meminit. Ibidem libro quarto non aliam vim maleficam Dorycnio assignavit Dioscorides, quam quod copiosius haustum mortem adferat. Hinc itaque coniicere ausim, quod eadem utrisque medicamenta facile competere possint. Dorycnium Avicenna uvam vulpinam vocat, nec tamen plura de eo retulit, quam scripserint Dioscorides, et Paulus. Idcirco hoc in negotio a Dioscoride minime discendendum erit, nec ab iis praeterea medicamentis, quae a nobis inferius in opii curatione describentur.

Cap. VII
Ἀκόνιτον – ACONITUM

ACONITUM statim in lingua inter bibendum, cum adstrictione quadam dulcescit: et subinde, potissimum cum exurgere conantur, vertigines offundit: lacrymas ciet: gravitatem pectori, et praecordiis adfert, simulque crebri spiritus deflantur. Quare venenum vomitione abigi, aut clystere per alvum egeri opus est. Utimur inter propinandum, origano, ruta, marrubio, vel absinthii decocto, cum vino absinthite, vel sempervivo, vel abrotono, chamalaea, aut aiuga. Prodest etiamnum opobalsami drachma, cum melle aut lacte, cum castorio, pipere, et ruta, aequis ponderibus ex vino. coagulum haedi, leporis, aut hinnuli cum aceto: ferri quoque stercus, item vinum in quo aurum, ferrum, argentumve cadens restinguatur, potum: lixiviaque cum gallina, et vino decocta, aut carnium bubularum praepinguium iura, cum vino sumpta. Fertur et aiuga privatim ipsis subvenire.

5 - Ephemerum ~ 6 - Dorycnium ~ 7 - Aconitum