Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber sextus
pagina 669

20 - Toxicum ~ 21 - Ixia

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

vel nihil possint in huiusce veneni noxa theriaca, et Mithridatis antidotus. Proinde dicebat Avicenna, theriacam Napello non prodesse, nisi certo tempore, et termino. Faciunt ad hoc et capparum radices, quod dixerint quidem antiquorum, has verum Napelli esse antidotum. Conciliator smaragdi pulverem duarum drachmarum pondere magno remedio ex vino potandum pollicetur. Sed hoc dari tantum potest Pontificibus, Imperatoribus, Regibus, aliisque opulentis principibus. quandoquidem parva, vel nulla est adhibenda fides pretiosiorum lapidum fragmentis, quibus hac aetate seplasiae utuntur. Ad haec recentiores fere omnes, qui venenorum materiam pertractarunt, Avicennam secuti, verum securumque Napelli antidotum putant murem quendam, qui Napelli radices depascitur. Hunc vidimus nos, cepimusque in quibusdam altioribus vallis Ananiae montibus. Sed non omnibus datur ipsum inveniendi, venandique modus: ad hoc nanque multa patientia, et vigilantia opus est. Quamobrem mihi mirum non est, quod scripserit quidam recentiorum clarissimus, magnificum quendam virum ac principem, philosophum tamen, et medicum, cum diu hos mures quaesivisset, neque eos invenire potuisset, ut demum suum conficeret antidotum, horum vice magnas quasdam cepisse muscas, quas foliis, et floribus Napelli victitare observaverat. Eo autem antidoto, quod constabat ex praedictis muscis numero vigintiquatuor, unciis duabus Lemniae sphragidis, et pari pondere baccarum lauri, atque Mithridatis antidoto, omnibus oleo et melle sufficienti exceptis, admirandos fecit effectus, non solum adversus Napelli venenum, quod ut periculum faceret, diversis dederat animalibus, et ipsemet experiundi antidoti gratia sumpserat; sed etiam in omni alio veneno. Sed quid dicam (si tamen licet sine vitio sua quenque laudibus efferre) de admiranda vi olei nostri de scorpionibus, cuius componendi rationem tradidimus in praefationis huius libri commentatione, cum a tam saevo exitialique veneno, qui biberint, brevi admodum tempore liberentur, eo tantum exterius inuncti? nihil certe aliud, nisi quod adversus hoc venenum, et caetera quae viscera non erodant, sicut et venenosorum omnium morsus et ictus, inter omnia remedia (pace aliorum dixerim) id primum sibi locum vendicat. Ubi enim vehementissima, ferociaque fuerint venena, singulis horis inungi postulat: ubi vero minus vehementia, minusque saeva fuerint, interposito trium horarum spatio, pluribus continuis diebus. Inungi autem debet non modo cordi ad sinistram mamillam; sed temporum quoque, manuum, et pedum arteriis.

Cap. XXI
Ἰξίας – IXIA

IXIA, quae vlophonon appellatur, inter potandum aliquid ocimo simile gustu et odore redolet: vehementem linguae inflammationem excitat: mentem movet: omnes excrementorum exitus supprimit: strepitum cum animi deliquio ciet: iisque intestina latrant, nec egeritur quicquam. Post vomitionem alvumque resolutam, auxilium praestat aqua, in qua absinthium maduerit, ex vino largiore, aut aceto mulso pota: rutaeque sylvestris semen, aut laseris radix. item tragorigani decoctum, cum aliquo supradictorum, aut lacte, aut resina terebinthina, aut nardo, aut castorio, aut laserpitio, quorum singuli oboli conveniunt. quin et nuces iuglandes ex vino, cum resina, castorio, et ruta tritae, ita ut singula drachmae pondus aequent. Itidem chamelaeae, aut thapsiae, aut absinthii succi sicilicus cum aqua mulsa, et acetum calidum potum.

[Ixiae venefica natura.] IXIA, ut superius libro tertio retulimus, lenta, et visci modo tenax est lacryma, quae in chamaeleonis albi radicibus agglutinata reperitur. Haec (ut Nicander, quem Dioscorides est secutus, in alexipharmacis inquit) gustata ocimo similem saporem praebet: hausta extremum linguae tractum exasperat, interiora adurens. quinetiam corde suo turbatur ad insaniam usque qui sumpserit, ac linguam penitus dentibus lacerat. Porro mente attonitus redditur, alvusque temere ambos utrinque meatus et liquidorum, et esculentorum obdurans, quae et intrinsecus spiritum suffocans, submurmurat, ac modico tractu volutatur. Qui item malo angitur, aegre magnaque difficultate respirat, adeoque venenata illa ixiae potio pro {enus}<anus> excrementa eiicit ovorum similitudine. hactenus Nicander. [Ixiae veneni curatio.] Caeterum Mauritani ixiam aldabac vocant, quod proprie viscum significat. Cuius nimirum incommodis in primis succurrunt, Avicenna teste, excitatae vomitiones, et infusi clysteres, qui iis maximopere auxiliantur: sed mitiores lenioresque esse oportet. Praestant deinde auxilium theriaca, et Mithridatis antidotus, ex absinthii Romani, aut santonici decocto pota . Prosunt item epithemata, quae cordis imbecillitati dicantur: quin et utriusque buglossi flores saccharo asservati, additis margaritis, coralliis, pretiosorum lapidum fragmentis, moscho, ambaro, et aliis quae cordi opem ferunt. Convenit insuper rosaceum aceto admistum, et sincipiti ubi futura intersecat, linteis illitum. Quae sane remedia non modo remorantur, franguntque veneni vim; sed omnibus etiam incommodis ab eo excitatis mirifice subveniunt. Porro cum in frequenti recentiorum medicorum usu sit albi chamaeleonis radix ad arcendam pestilentiam, et ad interaneorum tineas necandas; ideo caveant qui ea utuntur, ne agglutinatam lacrymam, si qua forte fortuna inhaeserit, praebeant devorandam. quod facile cavere poterunt, si cum primum radix e terra fuerit effossa, eius corticem cultello deraserint, et vino subinde laverint. Verum ego in radice albi chamaeleonis, qui in Italia provenit, nullam hactenus Ixiam reperi. Attamen quidam Cretensis rei herbariae studiosus mihi pro certo affirmavit, e carlinae vulgo vocatae radice in Creta Ixiam ab iis colligi, qui sagittas conficiunt, ut pennas sagittis conglutinent. Nec modo eam reperiri mihi retulit in eo Carlinae genere caule viduo; sed etiam quandoque in altero, sed rarius. Quae certe omnia opinionem auxerunt, ut hoc obiter dicamus, carlinas vocatas Dioscoridis esse chamaeleones. [Chamaeleonis nigri venenum, et remedia.] Quod autem plus veneni insit CHAMAELEONI nigro, quam albo, ut Galenus scriptum reliquit, et post ipsum Paulus, et Aetius eius doctrinam secuti (de qua re superius libro tertio disseruimus) non ita facile crediderim, cum albo tantum Ixiam innasci scribat Dioscorides. Non ob

20 - Toxicum ~ 21 - Ixia