Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber sextus
pagina 672

25 - Sanguis taurinus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

iste afflictus, crebro humi spuma coinquinatus alpitat. haec ille. Caeterum si forte fortuna evenerit, ut quis tauri sanguinem potaverit, et ad eum domestici, quibus factum constet, medicos advocent, tunc medici iis uti poterunt remediis, quorum hic abunde meminit Dioscorides. Sed quoniam taurinus sanguis menstruum sanguinem mihi in mentem redegit, atque etiam hic nobis occurrit fel pardi, viperae, et canis piscis: item cerebrum felis, quem Graeci aelurum vocant, cervi extrema cauda, quorundam quadrupedum sudor, et malum denique improbatumque castoreum, quae omnia inter lethalia medicamenta annumerantur, cum haec a Dioscoride in hoc venenorum censu praetermissa deprehendantur, et nobis propositum sit, singulorum vires maleficas, earumque auxilia describere, hic locus opportunus visus est, in quo de iis disseremus, et nostrum institutum, quantum possumus exequeremur. [Sanguis menstrui venenum, eiusque curatio.] Sanguis itaque MENSTRUUS mulierum, praesertimque biliosarum, et facile rixantium potus, adeo bibentes effascinat, et inficit, ut lunaticos, et amentes efficiat. Id autem detestabilis facinoris quandoque perpetrant maleficae veneficae mulieres cacodaemonibus ductae, ipsum exhibendo propriis maritis, vel aliis, quos odio prosequuntur. Huius tamen noxae succurritur contritis margaritis drachmae pondere ex melissophylli aqua potis: auxiliatur et tepidae balneum. Confert ad haec (ut Conciliator inquit, si tamen id absque divinae legis iniuria fieri possit) ut affecti hilari frequentique mulierum consortio laetentur, cum eisque coeant, praecipue cum iuvenibus, quae raro nuptias celebrent. Prodest et theriaca drachmae pondere ex fumariae aqu quotidie pota. Prosunt et viperei pastilli scrupuli pondere, additis tum margaritis, tum theriaca eodem pondere. [Pardi fellis venenum, eiusque remedia.] Epoto autem PARDI felle excitatur vomitus, ceu aloes amarore, os et nares inficiens: post vomitum universum corpus flavescit, ictericorum modo: postremo ea omnia consequuntur incommoda, quae ab assumpto napello, et a viperarum morsibus eveniunt, cum tam saevum lethiferum sit, ut tribus tantum horis potantes perimat. quod si hoc temporis spatio non interficit, prorsus desperandum non fuerit. Expugnatur primum vomitionibus illico excitatis, subinde iis utique antidotis, quae napello, vel viperae morsu infectis opitulantur. Avicenna huic veneno peculiarem conficit ex Lemniae terrae, et lauri baccarum, singulorum drachma una: capreoli coaguli drachmis quatuor: myrrhae, et rutae seminis, cuiusque semidrachma. quae omnia melle excipit. Hanc iuglandis quantitate exhibet, excitatis deinde vomitionibus, ductisque demum laborantibus in calidae aquae balneum, cui inferbuerint odorata medicamenta. [Viperae fellis venefica vis, et auxilia.] Sed VIPERAE fel adeo perniciosum existit, ut statim animi deliquium adferat: quare rarissime antidotis succurri potest, quod nullum detur ea praeparandi spatium. Veruntamen si quid est, quod tam brevi temporis momento quicquam opis ferat, id erit quam celerrime excitatus vomitus, epoto prius cocto butyro, igne colliquato: quo vomitiones iterum, atque iterum movere oportet. Post vomitus nihil salubrius, quam theriaca, et Mithridatis antidotum, moschus, ambarum, et eorum composita medicamenta, quae diamoschum, et diambarum appellantur. Ubi tamen animi deliquia perseverant, et corporis universi angustia, vinum quidem offerendum est, aut caporum, et gallinarum carnium succus ex aquae ferventis balneo in vase vitreo distillatus. Huic equidem noxae crediderim magnifice adversari oleum nostrum de scorpionibus, cuius componendi rationem tradidimus in huius libri praefationis commentatione: itidem et quintam essentiam nostram, quo dictu oculi suis perquam tenuissimis partibus in totum deferatur corpus. [Canis piscis fellis venenum, et cura.] Porro fel, quod a CANE pisce eximitur, lethiferum est. quippe quod potum, vel esitatum lentis tantum quantitate, septenis diebus interficiat. Curantur tamen qui hauserint, epoto bubulo butyro cum gentianae radice, cinnamomo, et leporis coagulo. Prodest et corpus universum odoratis oleis illinire, et victu tenuissimo uti. [Felis cerebri maleficum, et remedia.] Caeterum qui FELIS CEREBRUM in cibis ederint, crebris afficiuntur vertiginibus, fiuntque subinde stolidi, et amentes. Quibus etsi subveniri possit, id tamen non nisi temporis tractu, et admodum difficulter fieri potest. His danda est Lemnia sphragis, et vomitiones inde sunt excitandae, fierique id oportet ter, aut quater in mense. Praestat item auxilium, si quotidie mane sumant aegri diamoschi confectionem, tribus vel quatuor horis ante cibum. Quinimo moschus per sese sufficienter auxiliatur: nanque ut quidam tradiderunt, moschus tantum huiusce cerebri proprium est antidotum, si dimidii scrupuli pondere ex vino bibatur. Sed illud non est ignorandum, quod non modo Feles devorato eorum cerebro homines inficere possunt: sed pilis quoque, respiratione, et oculorum intuitu. Nam etsi pili omnes imprudenter in cibis sumpti, praefocare possint, anhelitus meatus obstruentes; tamen felium privatim exitiales censentur. Eorum praeterea spiritus tabifico quodam veneno infectus deprehenditur. Etenim novi ego quosdam, qui cum felibus adeo delectarentur, ut nunquam sine ipsis dormitum peterent, attracto inde diutius aeris vehiculo eorum spiritu, in tabem, et marasmum incidere. quibus postremo confecti diem suum obierunt. Nec diu est, quod in quodam monachorum coenobio universa periit familia, magno felium numero, et contubernio. Laedunt item suo (ut diximus) oculorum intuitu, adeo ut quidam reperiantur, qui his visis, aut auditis, pavore quodam illico capiantur, terreanturque maxime, quod non modo ex eorum veneno provenire existimaverim; sed etiam propria eorum natura, qui eos vel intuentur, vel audiunt. quandoquidem ii sua natura talem a coelo qualitatem influxam habent, quae nunquam ad propriam movetur actionem, nisi obiiciatur id, quod natura sibi contrarium fuerit. Horum plures in Germania duntaxat vidimus, et quosdam ex ea natione Goritiae commorantes. Quod autem verum sit id aliunde evenire non posse, quam a congenita qualitate, quae paucis admodum inest, aperte sane ostenderunt eorum aliqui. Quippe cum huius gentis quidam hyemis tempore in hypocaustum nobiscum coenaturus intrasset, quo plurium amicorum sodalitas convenerat, mulier quaedam huius viri naturae conscia, ne is, viso felis catulo, quem educaverat, iratus discederet, illum in arcula quadam eodem in coenaculo concluserat. Sed quanvis nec vidisset ille, nec audisset catulum, cum pauco post tempore aerem felis halitu infectum inspirasset, irritata statim ea temperamenti qualitate felium inimica, emisso sudore, pallida admodum facie, omnibus sane admirantibus, tremebundus conclamare coepit, hic aliquo in angulo latet felis. His autem eadem opem ferre putaverim, quae cerebrum comedentibus remedio esse diximus. [Caudae cervi venenum, et eius curatio.] Invenitur etiamnum in CAUDAE CERVI extremis partibus porraceus quidam,

25 - Sanguis taurinus