Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber sextus
pagina 677

30 - Lepus marinus ~ 31 - Rubeta et palustris Rana

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

perpauci evadant, qui non labantur in tabem. Quare Galenus libro de theriaca ad Pisonem, proprium marini leporis esse ait, ut pulmonem exulceret, et erodat. Succurritur noxae (ut Dioscorides inquit) asinino lacte ex passo poto, et malvae decocto. Neque id aliam ob causam, ut Aetius declarat, quam ad eliciendum vomitum, et veneni acuitatem retundendam, quemadmodum elleborum, cyclaminum, et scammonium exhibet, partim ad citandas vomitiones, partim ad alvum deiiciendam. Caetera vero, ut incommodis subveniatur, quae internis infert particulis. Praefertur quibusdam adversus hoc malum humanus sanguis calens e venis potus: humanum item lac, ab ipsis uberibus exuctum, et vulpis caro inassata: quin et theriaca diatesseron tribus diebus pota.

Cap. XXXI
Φρύνος καὶ βάτραχος ἕλειος – RUBETA ET PALUSTRIS RANA

RUBETA, aut rana palustris assumpta tumores ciet: pallor corpus vehementer decolorat, ut plane buxeum spectetur: pallor corpus vehementer decolorat, ut plane buxeum spectetur: spirandi difficultas torquet: et gravis halitus oris, singultusque, invita interdum geniturae profusio consequitur. Adiuvantur secundum vomitionem multo meri potu, et arundinis radicis binis drachmis, aut cyperi totidem. Breviter, cogendi sunt ut vehementi ambulationi et cursui se credant, ob torporem, quo corripiuntur. quinetiam quotidie lavandi sunt.

[Rubetae, palustrisque ranae venenum.] RUBETAE Ranae, quam quidam bufonem vocant, diversa reperiuntur genera. Terrestris tamen, quae Graecis phrynos dicitur, Latinis vero rubeta, quod in frutetis et sepibus inter rubos degat, nocentior, magisque lethifera est, quam quae in paludibus, et aquosis scrobibus vivit (id quod non recte, meo iudicio, intellexit Aloysius Mundella, Brixianus octava sui voluminis epistola) tantoque magis noxia, lethiferaque fuerit terrestris, quanto in opacioribus, frigidioribus locis vitam duxerit. Quamobrem in hoc genere eae omnium pessimae creduntur, quae in umbrosis convallium sylvis, et in harundinetis morantur. Adultae crassa tenacique conteguntur cuti, adeo ut acutissimo palo quandoque difficile a rusticis, qui ita eas interficere solent, perfodantur. Hae cum circumnascentes herbas, sive aliquod depascens animal, veneno inficere volunt, contrahunt sese in tumorem, ut venenum per urinam longius eiaculentur in plantas, et circunstantes quadrupedes. Quare admirari non licet, si nonnunquam repente interimant homines, qui fraga, fungos, aliasque plantas harum veneno infectas inscii devoraverint. Quippe quod non modo veneni mictu haec omnia inficiunt; sed etiam saliva ea saepius conspuunt: quae sane non minus mortifera est, quam napellus. quinetiam earum sanguis vipereo scatet veneno. Proinde mirum non est, si in pulverem potae mortifera inferunt incommoda, quemadmodum et morsu. Nam etsi dentibus careant; tamen compressa scabris gingivis particula, et subinde ingressa per cutis spiracula saliva, demorsos venenant, ut in praefationis huiusce libri commentario tradidimus. [Ranae maleficae signa, et curatio.] Siccae et in pulverem potae, ut Avicenna refert, praeter mala quae a Dioscoride redduntur, faucium, et gutturis tum inflammationem, tum siccitatem excitant: item oculorum caliginem, vertigines, convulsiones, dysenteriam, fastidium, vomitus, animi deliquium, delirium, amentiam, et plerunque edentulos faciunt homines, quanvis evadant, qui hauserint. Nec minora etiam pericula adferunt fructus, et herbae earum veneno infectae, et epotus earundem sanguis. Curantur iis malis affecti theriaca, vel Mithridatis antidoto tribus continuis diebus ex vino potis. Idem praestat testudinis marinae sanguis, additis cumino, leporis coagulo, et vino. Datur potanda praesentaneo remedio quinta essentia nostra theriacalis. Quin et oleum nostrum de scorpionibus exterius commode inungitur. Praefert Conciliator smaragdi pulverem ex vino potum scrupuli pondere, cum eo tamen, ut subinde intret aeger nudus in mulum recenter exenteratum, inibique conclusus moretur, donec defervescat cadaver, totiesque sic exenteratum mulum aut equum, si mulus non adsit, permutet, donec effuso diutius sudore cedat noxa. Aetius mulis, et equis parcens, in clibano, quantum tolerari possit, calidissimo affectos, vel alio in loco arte calefacto detinendos ad sudandum iubet, quemadmodum curantur aqua inter cutem laborantes. Quorum medicamenta curatioque, ut Avicenna est author, hoc negotio non parum

30 - Lepus marinus ~ 31 - Rubeta et palustris Rana