Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
sextus
pagina 679
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
satisfaciamus, praeter ea, quae a Dioscoride tradita non sunt, nos alia quoque plura addere decrevimus, quibus quotidie passim utuntur medici. Cuiusmodi sunt cyclaminus, veratrum nigrum, euphorbium, turpetum, tithymali omnes genus, scammonium, colocynthis, bryonia, lathyris, ricinus, thymelaea, et chamelaea. Quandoquidem cum haec omnia medicis in frequentissimo sint usu, ad corporis excrementa exigenda, et ad vomitum quandoque ciendum, in quam plurimis hominum affectibus, mihi sane negligentiae adscribi posset, si haec prorsus silentio involuissem, praesertim cum saepius eveniat quorundam circunforaneorum imperitia, ac temeritate (pharmacopolas nunc praetereo, quod eorum errata saepe, ac saepius improbaverim) ut vulgaribus, et rusticis, necnon et quandoque nobilibus, innumera propinentur pharmaca alvum ducentia, quae plerunque sumentes in magnum discrimen ducunt, quoniam nec medicamenta ponderant, nec infraenata exhibent, nec ad aegrotantium temperaturam, aetatem, sexum, consuetudinemque respiciunt. Quo fit, ut aegrotantes, qui in eorum manus incidunt, praecipue ii qui natura sunt imbecilles, magnis nonnunquam afficiantur incommodis, quibus nisi periti propriis succurrerent remediis, facile interirent. [Albi veratri, aliorumque noxa, et auxilia.] Albi itaque Veratri potionem, aut thapsiae, aut Elaterii, aut Agarici nigri, aut Cyclamini sequuntur vomitus, ingentia alvi profluvia, intestinorum tormina, strangulationes, et respirationis angustia. quibus dehinc tanta succedit principium facultatum imbecillitas, ut parvo temporis momento aegri animi deliquio corripiantur, graviter spirent, et frigido sudore madescant. Postremo, nisi citius succurratur, oborto singultu, illico vel suffocati, vel convulsi intereunt. His primum auxiliantur vomitiones (ut multoties diximus) crebro concitatae, et infusa clysmata, quorum saepissime superius meminimus. Post haec remedio sunt antidota, quae in universum omnibus adversantur venenis, praesertimque theriaca, cui (ut Galenus pluribus locis testatur) vis peculiaris inest, modo adulterio vacet, ut sumpta post medicamenta deiectoria, adeo eorum superet vires, ut nihil per alvum exigant. Caeterum privatim Albo veratro confert aqua mulsa largius sumpta, et nymphaeae flores duarum drachmarum pondere poti, vel devorati, traduntque haec propria albi veratri esse antidota. Cyclamino deinde conducunt lauri baccae, duarum drachmarum pondere, sed propria facultate nigrum piper in pulverem contritum, et eodem pondere potum. Elaterio praeterea opem fert Andromachi theriaca ex baccarum lauri decocto, aut melle pota senum scrupulorum pondere: verum proprium eius remedium est menthae succus, Thapsiae denique et nigri agarici noxa tollitur, iis medicamentis, quibus albo veratro subvenimus, cum eadem sint huius, quae illorum incommoda. [Nigri veratri noxa, et cura. ] Fiunt quoque a NIGRO veratro (ut scribit Avicenna) interdum horrenda symptomata, nempe intolerabiles alvi fluxiones, suffocationes, convulsiones, animi deliquia, palpitatio cordis, linguae arefactio, dentium confrictio, frequentissimi ructus, et universi corporis inflammatio: et nisi illico succurratur, tremor consequitur, universum occupans corpus, cum quo postremo commoriuntur aegri. His auxilium praestat absinthium ex vino potum: quin et cumini, et anisi semen, nardus, castoreumque aequis ponderibus in pulverem contrita, et ex vino pota: appositis, ubi intumuerit venter, linteolis igne calefactis, itemque sacculis flatus discutientibus. Cibandi autem sunt aegri recenti caseo, melle, butyro tam crudo quam cocto, pinguium carnium iuribus, ac etiam passo. Sed non propterea parcendum fuerit antidotis in universum iuvantibus, nec etiam nymphaeae floribus, utpote qui non modo albi veratri vires demoliantur; sed etiam nigri. [Euphorbii, et quorundam aliorum venenata potio.] Porro EUPHORBIUM fauces, et guttur vehementi admodum incendio vexat. Corpus universum inflammat, ventriculum, et intestina magno dolore erodit, singultum excitat, et continuas alvi fluxiones. Quae itidem omnia mala inducunt TURPETUM, Scammonium, Colocynthis, Bryonia, Tithymali omnes, Lathyris, et Ricinus. quanquam non tam acriter nocent, veluti euphorbium. A THYMELAEA autem, et Chamelaea pituitosae spumantesque excitantur vomitiones, alvi profluvia, intolerabiles intestinorum, et ventriculi erosiones, angustiae, inflammationes, et universi corporis cruciatus: quin et sitis implacabilis, singultus, convulsio, praepedita locutio, et alia saeva accidentia, quae quandoque ea excedunt, quae ab epoto euphorbio proveniunt. [Euphorbii, et aliorum omnium curatio.] His omnibus in universum primum opitulantur vomitiones et clysmata, servata universali methodo, ac etiam communis usus antidota. Privatim vero prosunt oleosa, ac pinguia: item quae valenter sunt frigida, ut haec ingentem fervorem extinguant, illa vero ut exuperantem acrimoniam obtundant. Proinde praetulit Avicenna acidum lac, caphuram ex rosacea aqua potam, punicorum austerorum vinum, anguriae, cucumeris, cucurbitae, et acidorum malorum succum: item hordei ptisanam nive, vel glacie refrigeratam. Sed proprium (ut aiunt) euphorbii antidotum est citri semen ex vino, in quo helenii radix inferbuerit potum. Scammonii vero lac, a quo demptum fuerit butyrum, malorum, cotoneorum, rhois, ribisque succus. Colocynthidis deinde antidotum fuerit sane bubulum lac, et butyrum recens, Lemnia sphragis, et smaragdi pulvis, pluries pota. Turpeti praeterea, et Tuthymalorum omnium, Andromachi theriaca ex vino pota drachmae pondere. Bryoniae porro, theriaca ex vino hausta, in quo helenium conferbuerit, itemque nigrum piper contritum. Lathyris ad haec, et Ricini proprium antidotum est hyperici succus, aut herba ipsa in pulverem pota. Thymelaeae denique et chamelaeae rosaceum serapium, ex hordei ptisana potum, et subinde origanum Cretense igni tostum. Sed haec omnia praestant tantum ad supradictorum medicamentorum vim deleteriam superandam. [Remedia ad varia symptomata.] Caeterum cum plerunque eveniat, ut haec, quae modum excedunt medicamenta, varia ac diversa adferant incommoda, quae etiam ob sui repentinam vehementiam praesentanea exposcunt remedia, nempe continentes vomitus, perpetua alvi profluvia tam caeterorum humorum, quam puri sanguinis, cum vasorum oscula veneni vi reserantur, convulsiones, praefocationes, animi deliquium, et virium omnium imbecillitatem; idcirco non modo attendendum fuerit, ut medicamenti vis antidotis superetur; sed etiam ut ipsis gravibus symptomatis omni diligentia succurratur. Quandoquidem haec saepius tanti sunt ponderis, ut maiorem, celerioremque expetant curationem, quam caetera. Inhibentur itaque vomitus modum excedentes (si tamen medicamentum cum humoribus reiectum sit) adstringentibus medicamentis, quae ventriculum roborant, exterius praesertim illis: quin et vinculis, ad fibulis, extremis