Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
sextus
pagina 696
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
satis, vespae crudis vescenti persimile. Hic si quempiam vulnerarit, ingens e vulnere tumor erigitur: morbi etiam quidam ad genua, alias etiam nervorum cordis, et venarum languentium trepidatio, alias virium destitutio, ut percussum saepius domet, atque interimat. Extremi malefici animal, somnum adferens, qui hominem quiescere ab huius seculi laboribus faciat. Est praeterea Formicarium dictum, quod formicis plane simile sit, collo quidem rutilum, reliquum corpus nigredini ex putredine factae, par est, undique latum stellatum dorsum punctisque distinctum gerens, cui subcinericium tempus ad modicam cervicem attollitur. Atque ex hoc phalangio dolores priorum similes venenatorum veniunt. Sunt et alia parva phalangia scarabeis similia, quae in agris inter legumina sua carpunt pascua. Horum circa cruciantem morsum tubercula, et pustulae exurgunt, cor oberrans furit, lingua incondite obmurmurat, oculi etiam subvertuntur. Educatur in Aegypto in perseae foliis, quem Cranocolapten dicunt, phalenae similis, quae circum lucernas cum impetu volitat nocte. Eius horribile semper caput incessanter nutat, uterus autem gravatur. Hic ubi cuipiam stimulum infixerit, quem cervice tenus gerit, facile sane citra omnem laborem ad interitum ducit. haec Nicander. A quo tamen in hoc dissentit Aetius, quod sclerocephalum iis simile fecerit bestiolis, quae noctu lucernas circumvolitant, Nicander vero huic cranocolapten comparaverit. [Phalangiorum ictuum signa, et curatio ex Aetio.] Sed iam ea prosequamur, quae de phalangiorum ictibus tradidit Aetius, qui loco superius citato sic habet. Quae percussos a phalangiis concomitantur, communia sunt iuxta magnitudinem, et parvitatem discreta. Morsus porro tenuis est, ut vix conspici possit: tumor autem lividus, quibusdam etiam rubicundus: frigiditas adest circa genua, lumbos, et scapulas, nonnunquam vero totum corpus aggravatur. amplius et dolor assiduus adest, tremor, pallor, vigiliae. Quibusdam vero pudendi tentigo, et circa caput pruritus, aliquando etiam circa suras: oculi humecti, et lacrymantes, ac cavi, et venter inaequaliter elevatur. Intumescit autem universum corpus, faciesque, et maxime circa linguam partes, adeo ut impedito sermone balbutiant demorsi. Quibusdam vero urinae emittendae difficultas adest, cum pudendi tentigine, et dolore. Si vero minxerint, aquosae ipsorum sunt urinae, quaedam aranearum telis similia se habentes, et vomitus quoque similis. aliquando vero et per vomitum, et per ventrem talia excernuntur. Caeterum in calidam aquam demissi, dolore levati sibi videntur: post vero e balneo egredientibus, intentum dolet pudendum. Senioribus vero pudendum plurimum laxatur, ac minime intenditur. Atque haec quidem communiter ad omnium ictus sequuntur. Si vero cranocolaptes aliquem percusserit, caput magis dolet, et vertigines consequuntur, frigus continens, delirium, corporis iactatio, et ventriculi punctiones. Omnes autem a phalangiis percussi iuvantur assiduis balneis: ictus etiam locus ex trifolii bituminosi decocto, cum oleo proluatur, totum vero corpus ex cerato liquidissimo pinguefiat. Iuvantur etiam fomento spongiarum in calido aceto tinctarum, et plagae continue adhibitarum. Cataplasmata autem eis conveniunt: bulbi, sanguinaria, porrum, furfures aceto incocti, hordeacea farina incoctis cum ea in vino aut melle lauri foliis, ruta, grossi, caprinum stercus cum vino, amaracus cum aceto, et cyperus. hactenus Aetius. Caeterum Dioscorides variis in locis huius totius operis de medica materia plura alia medicamenta intus in corpus sumenda adversus phalangiorum morsus commemoravit, praeter ea quae hoc capite speciatim retulit. Ea autem sunt, si summatim colligantur, myrti baccarum succus ex vino potus, succus item foliorum mori cyathi mensura, lixivium e fici vel caprifici cinere paratum, asparagi radicum decoctum, agrestis lactuca, coris semen, hederae succus ex aceto potus, ruta ex vino hausta, hieracium, dauci semen, melanthium drachmae pondere ex aqua potum, aparine, melissophyllum, et phalangium herba ex vino pota, pentaphyllum, hyacinthi radix, et sedum minus. Quae vero ad idem exterius illinenda commendavit, haec sunt, mullus piscis dissectus, malvae decoctum, aqua marina, et marinorum iuncorum tenella folia. Nec desunt composita medicamenta ab authoribus tradita. quae si quis videre et habere cupit, Galenum consulat libro secundo de antidotis, ubi valentissima describuntur antidota ad phalangiorum ictus, e pluribus veterum clarissimorum medicorum monumentis excerpta. In summa tamen legitima theriaca, et Mithridatium contra phalangiorum venenum caeteris praestantiora censentur. [Tarantulae venenum, et remedia vide libro II.] Sunt etiamnum in phalangiorum genere recensendae, quae nobis in Hetruria TARANTULAE vocantur. Quarum historiam, et admiranda symptomata superius libro secundo abunde retulimus, cum de phalangiis dissereremus. Quinetiam inibi docuimus, quo modo ab iis icti curentur musicis instrumentis, ductisque quam longissimis tripudiis. quare eo se conferre poterunt, qui haec scire desiderant.
Cap. XLIII
Σκολόπενδρα
– SCOLOPENDRA
SI SCOLOPENDRA, aut dicta ophioctene, morsum intulit, locus per ambitum livore sugillatur, et computrescit: interdumque, licet raro, faeculentus, atque ruber cernitur. A morsu ipso exulcerari locus incipit, ulcvusque id negotium exhibet, fere remediis invictum: praeterea toto corpore prurigo sentitur. Haec ubi morsum infixit, sal quam levissime tritus, ex aceto vulneri inspargendus, aut ruta sylvestris superponenda. Locus acida muria fovendus, et danda in potu aristolochia cum vino, aut serpyllum, aut calamintha, aut ruta sylvestris.
[Scolopendrae venenosae consideratio.] TERRESTRES Scolopendras Hetrusci centipedas vocant. Sunt enim in Hetruria omnibus vulgaris notitiae vermes, innumeris utrinque pedibus refertae, colore subrufo: diverso quoque genere constant. Caeterum ea tantum ictu venenum relinquunt, quae quod morsu serpentes interficiant, ophioctonae appellantur, quarum tantum existimamus hoc loco meminisse Dioscoridem. Veruntamen quae in universo genere ea sint, hactenus compertum non habeo. Quibusdam in regionibus tanta copia increvere scolopendrae, ut fugatae ab eis populi, proprios deseruerint lares. quod Arerietis contigisse scribit Theophrastus. Progreditur scolopendra tam in anteriorem, quam in posteriorem