Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber sextus
pagina 705

50 - Haemorrhous et Dipsas ~ 51 - Natrix
52 - Cenchrus
~ 53 - Cerastes

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

privatim meminit Aelianus lib. IX. de historia animalium, sic inquiens. Dipsas, cuius vim, et naturam eius, nomen nobis declarat, inferior quidem est magnitudine, quam vipera, sed tamen in occidendo quam celerrime superior. Cuius morsu confixi etsi assiduam potionem hauriant; ad sitim tamen continuo exardescunt, et ad bibendum eatenus inflammantur, quoad celerrime rumpantur. Eam Sofratus cum albam esse ait, tum duas in cauda lineas nigras habere. Et sicut audio, vario, multiplicique nomine nuncupatur: quidam presterem vocant, alii causonem, alii anombaten, a quibusdam melanurus appellari fertur. Cum in Aphrica, tum magis in Arabia nascitur. haec Aelianus. [Leoniceni error.] Ex quibus verbis manifeste deprehenditur error Leoniceni viri alioquin eruditissimi, qui Dipsadem putavit corporis forma nullis notis a vipera diversam esse. Nec equidem scio, qua ratione, vel authoritate nixus, in hanc opinionem venerit, in eaque perstiterit.

Cap. LI
Ὕδρος – NATRIX

AB NATRICE demorsis ulcus dilatatur, et lividum, ac ingens evadit. Sanies ex eo multa, et atra, et male olens, non secus atque iis quae serpunt ulceribus, expuitur. Si ergo morsum natrix adegit, prodest origanum tritum, et aqua subactum: lixivia cum oleo indita, aut aristolochiae cortex, aut querna radix minutim contrita, et hordei farina cum aqua, et melle colliquata. Bibuntur etiam binae aristolochiae drachmae in potione poscae cyathis duobus, deinceps marrubii succus, vel decoctum alterius cum vino. favus recens datur in aceto.

[Hydri, sive natricis historia.] HYDRUS anguis plerunque degit, a quibus nomen sibi vendicavit. Sunt et qui Natricem, quod aquis innatet, vocent. Hic si relictis aquis, terras inhabitet, longe nocentior evadit, vocaturque tunc chersydrus. Differt tamen a dryinio, qui (ut superius diximus) Nicandro hydrus etiam appellatur. Siquidem ipse de Hydro, cuius nunc historiam, morsus discrimina, et remedia prosequimur, disseruit sub Chersydri nomine in theriacis, sic carmine in prosam verso scribens. Age itaque chersydri, qui aspidi conformis est, figuram aequalem recita. Sed plagam eius malefica, et pessima sane signa sequuntur. Tota cutis circa carnem arida, et abominabilis expassa ab internis partibus, humentem ictum satis certo indicat, putredine fathiscens. Quinetiam dolores immensi ignescentes, hominem tandem interimunt. mox etiam per membra pustulae finguntur, aliae ex alia parte invicem turbantes aegrum. Atqui chersydrus iam antea in uvido, seu parum aquae habenti lacu, irreconciliabilem ranis iram adfert. Enimvero ubi sole aqua exiccata fuerit, adeoque ariditas in fundo extiterit lacus, tum hic serpens in terra sese continet, et squallidus, et deformis in sole tetrum corpus suum refocillans: in semitis autem, lingua sua afflando sitibundus sulcos exedit. haec ille. [Chersydri natura, morsus, et curatio.] Chersydri quoque meminit Aetius libro XIII. capite XXXV. his verbis. Serpens hic chersydri appellationem inde habet, quod in principio quidem in aquosis degit locis, et hydrus appellatur ab ipsis aquis, hoc est natrix. postea vero siccos incolit locos, et ex compositione locorum, chersydri, id est natricis terrestris, nomen invenit. In humectis quidem locis, ex humido victu exsatiatus, non purum venenum habet: cum autem terrestris fit, nocentius id acquirit. Caeterum forma, parvam terrestrem aspidem refert, praeterquam quod cervicem non ita latam habet: hoc enim insigne solum aspides prae his habent. Qui igitur ab hoc morsi sunt, eis communiter eadem accidunt, quae in aliorum serpentium morsu, veluti est tumor, continuus dolor ardens, lividus locus, et faeculentus, vertigo oculorum, exolutio, vomitus biliosus, ac foetidus. Proprie autem motus totus corporis inordinatus, ut et per ventrem quaedam inordinate ferantur: mors autem intra tres dies. Porro ex communibus remediis etiam hi opem ferunt, et ex theriacis antidotis. Privatim vero coni cupressi drachmam unam, et myrti baccarum itidem unam, terito, et cum melle rosaceo, aut vino mulso in potu exhibeto. Iuxta vero affectum locum calcem vivam, et similia, cum oleo imponito.

Cap. LII
Κέγχρος – CENCHRUS

CENCHRI morsum, qui viperino ictui similis est, putridum ulcus sequitur, carnes antea, ut in aqua inter cutem, praetumidae defluunt. lethargo corripiuntur, et veterno pressi somnos captant. Erasistratus eos iecinore, intestino ieiuno, coloque conflictari author est. quippe dissectis ipsis, omnes fere partes corruptae reperiuntur. Morsis a cenchro auxiliatur lactucae fructus cum lini semine illitus, et satureia trita, et sylvestris ruta, et serpyllum, cum duabus hastulae regiae drachmis, et tribus vini cyathis, aut aristolochiae radix, item cardamomum, et gentiana.

[Cenchri consideratio.] QUANVIS Aetius appellavit Cenchrum ammoditen, et acontiam cenchriten; non tamen propterea censendum est Cenchrum, de quo hic disserit Dioscorides, ammoditen, aut acontiam esse: quod hic nullam cum illis habeat cognationem, nec similitudinem. Ea autem de causa Cenchrus dictus est, quod maculis perquam minimis (ut Lucanus est author) milii magnitudine, et colore, universum eius corpus respersum appareat. Avicenna cenchrum famosum appellat.

Cap. LIII
Κεράστης – CERASTES

A CERASTE percussis locus attollitur, cum duritia pustulosus. e plaga sanies profluit, modo atra, modo pallidior: sed toto concretu varicosus intumescit: genitale intenditur, mens labat,

50 - Haemorrhous et Dipsas ~ 51 - Natrix
52 - Cenchrus ~ 53 - Cerastes