Castigationes in translationem Jani Cornarii
Andrés de Laguna - 1543
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
Lib. XX.
Cap. I.
Cor. Qui vero prope mare ad stagnum habitant, quodcunque genus piscium maris pars maxime nutrit, hoc ipsum in piscinam manu fabricatam iniiciunt, Graece. [GR]
[GR]. Quod nos vertimus. Qui autem prope mare, aut sinum aliquem degunt, quandoquidem aquae marinae pars maxime pisces nutrit, eam ipsam in piscinam manufactam iniiciunt. Nam quod non intelligat maris pisces coniici debere in manu extructam stagnum, perinde ut Cornarius interpretatur, sed ipsam aquam marinam, ex eis quae subduntur constat. [GR]. Hoc est. Caeterum pisces ipsos naturae loci oportet accomodare. Siquidem si locus paluster sit, palustres pisces sunt iniiciendi. Sin autem asper, vocari saxatiles.
Caput II.
Cor. Corticis thuris, drach. xvi. Grae. [GR]. Hoc est, Corticis thuris. drach. vi.
Cap. VI.
Cor. Nunc vero quum videam quosdam ad singulorum venationem cupide ferri, magnanimiter itaque huc delatis, tum communibus, tum propriis singulorum venationibus
ostensis omnem expectationem liberaliter explebo, et re ita postulante, insuper omnia cognoscenda exhibebo, quae Aesculapius, et menethus, et Paxamus, et Democritus de his prodiderunt. Grae. [GR]. Quod nos vertimus. Nunc vero, quandoquidem nonnullos conspicor indagationis uniuscuiusque ardentissimo desyderio flagrantes, optimeque animatos inhiare ad talem disceptationem, necessarium mihi videtur fore, ut communi atque usitata dictione singula exaggerans (sic exigente re ipsa) ingenuae illorum expectationi respondeam, et satisfaciam, omniaque perspicua reddam, adiutus iis quae ad Asclepio, Manetho, Paxamo, et Democrito, circa hanc materiam extant exposita. Siquidem nunquam memini apud authores Graecos, neque [GR], neque [GR], venationem nobis significare.
Cap. VII.
Cor. Inescationes piscium. Grae. [GR]. Hoc est. Piscium genera.
Ibidem.
Cor. Naturali autem voluptate inescationum, parvi pisciculi ex propriis latebris exeunt. Grae. [GR]. Hoc est. Magni autem pisciculi, deliniti suavitate ipsius escae, egrediuntur proprias cavernas.
Porro compositiones escarum ex quibus quidem diversis Cornarius facit diversa capita, eas omneis non sub capite septimo comprehendimus.
Paulo post.
Cor. Siluri virosi. Graece. [GR]. Hoc est. aeluri, bromi. quanquam non plane constat quid pro aeluro quidem author intelligat. Nam bromi leguminis sexto libro de simplici medicina Galenus meminit, similiterque etiam Paulus. Quamobrem, perinde ut Cornarius est falsus, loco bromi, virosi vertens, sic potuit nimirum decipi legens pro aeluro silurum.
Paulo post.
Cor. Umbilicorum mugilum crudorum, drach. iiii. coronopodii herbae, drach. iiii. an<e>thi aliorum amarorum, hoc est crudorum, drach. I. Graece legitur. [GR]. quod nos vertimus. Uvae immaturae, betonicae viridis, coronopodis herbae, singulorum drach. iiii. anthyllidis amaricantis, hoc est viridis, drach. I. quanquam potui falli in contaminato atque mendoso codice.
Paulo post.
Cor. Quo anus usus est. Graece. [GR]. Hoc est. quo utebatur Oppianus.
Ibidem.
Cor. In vas fictile mittito. Graece. [GR]. Caeterum redundat. [GR]. atque [GR] legendum est, quod nos vertimus, In aliquod linteum coniicito.
Ad porcos.
Cor. Opopanacis drach. I. Graece. [GR]. quod est. Opopanacis, drach. ii.
Paulo inferius.
Cor. Ptolatas nomine. Graece. [GR]. Hoc est. stolatos nomine.
Ad polypos et sepias.
Cor. Terito, et collyria liquida facito, eaque seminibus aut linteis non fimbriatis illinito. Graece. [GR]. id quod vertendum est. Ex quibus optime laevigatis molle collyrium faciens, ex eoque aut funes, aut validas vittas inungens, etc. [GR] siquidem, non semen, set funem, aut rudentem significat: quum apud alios Graecos, tum praecipue apud homerum. Quod quidem tam vulgatum est, quod [GR] pro albo. [GR] quippe (quae planta Latinis spartum dicitur) genus quoddam est iunci, apud Hispanos frequens, ex quo scilicet funes nautici conficiuntur, longe aliorum omnium fortissimi. Quod si planius cupis audire quid spartum Latinis sit, est iuncus ille, ex quo quidem contexuntur cophini ii, qui uvis passis atque caricis pleni, indies ex Ulyssipone in Belgicam transvehuntur. Qui sane, quod ex sparto conflentur, proprio nomine tum sportae, tum sportulae nominantur. Caeterum nec gallicum nec Germanicum solum libenter spartum gignit. Nos itaque ubi est [GR], funes, hoc est, rudentes, vertimus, quos nimirum pharmaco illitos vult author demitti in aquas.
Paulo post.
Cor. Testudines et testacea sic inescabis. Grae. [GR], Hoc est. Anguillas atque testacea inescato. Testudo siquidem Graecis non [GR], sed [GR] vocatur.
Ibidem.
Cor. Ferramenta forma fabarum facito. Grae. [GR]. quod nos vertimus. Hamos caeruleos conficito. Nam [GR] quidem, nobis caeruleum significat, coloreque aquam marinam referens [GR] quippe aqua marina est, [GR] vero faba.. Vult itaque confici hamos caeruleos (qualibus piscatores utuntur semper) ne videlicet, si sint pellucidi, et refugiant pisces, et ipsam imposturam intelligant. Asciscent autem colorem talem, si ubi expoliti fuerint, per cineres fervidos transducantur.
Paulo post.
Cor. Nardi Celticae folia iiii. cyperi, I. Grae. [GR]. quod vertimus. Foliorum Celticae nardi, drach. iiii, cyperi radicem unam, Siquidem quod
tantum in usu fit radix cyperi, hoc est iunci quadrati, opinor nemini obscurum. Iunci etiam, nisi improprie. non dicuntur habere folia.
Ibidem.
Cor. Et soleam de loco humidam in manum exprime. Graece. [GR]. Quod verti. Roremque ab ipso loco in manum exprimito.
Paulo post.
Cor. Squiilorum fluviatilium chaenix. I. Graece. [GR]. Caeterum quandoquidem legendum est, [GR]. equidem, caridum fluviatilium, buccinarum, ana drachmam. I. converti.
Paulo inferius.
Cor. Lente cum amylo sicco trita et ammixta utitor. Graece. [GR]. Hoc est. Farinam lentium cum sicco malo compingens, et temperans, piscandi usui accomodato. Quanquam plane mihi non constat, quid pro sicco malo author intelligat, nisi terrae tuber forte vult dicere. Quod autem amylum siccum, simul cum lentium farina, citra mistionem humidi
non possint coire in lapidem (id quod fieri debere monet verbum [GR]) ex ipsa natura rerum liquido apparet: quum duo accurate sicca non coalescant facile.
Ad scorpiones solos.
Cor. Cum erucis brassicae quinque. Graece. [GR]. quod verti. cum brassicae coliculis quinque. Nam ut [GR] quidem erucam significat, sic [GR] tum flexuram, tum omne id quod flecti et curvari potest.
Ibidem consequenter.
Cor. Ac frumento committe, ita ut frumentum tenuiter contundatur, et affusa aqua cum reliquis misceatur, fiantque massae, quibus inescabis. Graece. [GR]. quod verti. Haec enim cum tritico in tenuissima comminuto, harenaque, affundens aquam, misceto, pastamque facito, et inescato.
Ad pastinacam marinam.
Cor. Hirundinis fimum. Graece. [GR]. Hoc est. columbinum stercus.
Ad trachuros.
Cor. Asininum stercus coriandri succo madefacito. Graece. [GR]. Hoc est. Urticas madefaciens succo viridis coriandri.
Ad polypos.
Cor. Vocarim, mormyros, aradas, circumligato, et inescato. Graece legendum est. [GR]. Quod nos vertimus. Tenues mormures circa robustum quid vinculo {daligans} <deligans>(?), inescabis.
Ad sepias tantum.
Cor. Faecem vini sine aqua cum oleo terito, et ad locum progressus, in mare mittito, ubi videbitur sepia atramentum dimisisse, et progredientur in locum in quo apparuit oleum, et sic ipsas praehende. Graece legendum est. [GR]. quod sic verti. Faecem vini sine aqua contunde, ad locumque
accedens mari ipsam iniicito. Sepiae siquidem videntes quod faex descendit, et petit imum, nigrum ipsum relinquent, atque illuc se conferent, ubi oleum sese illis ostenderit: easque tum compraehendito.
Ad melanuros.
Cor. Si vero aliam quandam praedam in mari reperimus, itemque ad multos alios pisces. Grae. [GR]. quod vertimus. Invenimus et escam aliam, qua utimur in mari tranquillo, aut dum capere varios pisces est animus.
Cap. ultimo de compositione garorum.
Cor. Postquam vero per calorem fuerint inveterati, garum ex ipsis hoc modo tollitur. Graece. [GR] (sed legendum est [GR]) [GR]. quod verti. Ubi autem fuerint conditi et dissoluti, postridie sic ex illis garum extrahitur.
Ibidem.
Cor. Accipis maenas, quae quidem praestant si haberi possunt, parvas, aut magnas, sin minus,
lycostomos, aut lacertos, aut scombros, aut etiam alecem, et omnium mixturam. Grae. [GR]. quod ita vertendum est. Accipiunt enim scallium, aut exiguas haleculas, aut etiam magnas, sin minus, lycostomos, aut sauros, aut scombros, aut horum omnium miscellam.
Ibidem.
Cor. Quidam etiam vinum vetus adiiciunt, ad modium piscium sextarios duos. Graece. [GR]. Hoc est. Sunt qui singulis sextariis piscium, vini veteris sextarios duos infundant.
Paulo post.
Cor. Muriam stillatitiam et excolatam accipis, sic approbatam, ut coniectum in ipsam ovum innatet. Graece. [GR], quod ita equidem verti. Accipito salsuginem liquidam, probatamque, sic ut quicquid illi iniiciatur natet. Quanquam fieri potest, ut ubi legitur [GR] legendum sit.
Haec sunt
itaque, amice lector, in quibus
a nostra versione desciscit Ianus Cornarius,
quod pertinet ad octo illos ultimos geoponicorum
libros, in quibus agitur de
natura
et educatione animalium. Nam duodecim
alii primi, qui continent rationem agricolendi,
a nobis examinati non sunt, quandoquidem
neque Latini facti. Precare
tamen
foelicitatem Doctissimo Iano Cornario,
qui (ut arbitror) fideliter
simul et eleganter
eos tibi. omnibusque,
communes fecit.
Vale.