Geoponica

traduzione di Janus Cornarius - 1543

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Gli autori sono stati emendati in base a
Geoponica sive Cassiani Bassi Scholastici De Re Rustica Eclogae
recensuit Henricus Beckh - Teubner – Stoccarda e Lipsia – 1994

Liber XIII

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

CASSII DIONYSII UTICENSIS
DE AGRICULTURA LIB. XIII.

HAEC insunt in hoc libro; qui decimustertius est selectarum de agricultura praeceptionum, et continet descriptionem de locustis, et bruchis, et scorpios, et serpentibus, et eiusmodi bestiis venenum {eiaculentibus} <eiaculantibus>. In superque adversum pulices, et cimices, et culices, et alia huius generis animalcula nociva medelam.

Cap, I.
De locustis.
Democriti.

MULTA quidem veteribus prodita sunt arcendis locustis. Verum ego expeditiora inde selecta scribam. Si nebula locustarum accedat, omnes intus maneant inconspicui et delitescentes, et praeteribunt regionem. Si vero antequam hoc observatum sit de repente institerint, nihil omnino contigent, si lupinis amaris aut cucumeribus sylvestribus in muria fervefactis conspegantur. Evestigio enim moriuntur. Similiter praeteribunt subiectam regionem, si captas vespertiliones ex sublimibus regionis arboribus

suspenderis. Si autem captas locustas exusseris, ab odore vertigine afficientur, et partim moriuntur, partim dimissis alis venatorem expectant, et a sole corrumpuntur. Hoc naturale existit. Nam si etiam scorpium usseris, reliquos aut capies, aut fugabis. Idem et formicis contingit, quemadmodum docuit experimentum. Fortassis autem et in aliis huiusmodi animalib. Idem contingit. Fugabis locustas si confecto ex ipsis garo scrobes effoderis, eosque garo resperseris ac madefeceris. Antequam enim praeterient dies, si accesseris reperies ipsas in scrobibus somno aggravatas, quomodo vero ipsas primas, tuae curae relinquo. Nihil omnino continet locusta ex eis, quae absinthio, aut porro, aut centaurea, aqua tritis resperseris.

Cap. II.
De Bruco.
Didymi.

{BIRCUM} truncum vitis iuxta radicem tria sinapis grana obruito. Haec enim enata odore suo bruchum enecabunt.

Cap. III.
De Mustelis.
<Africani.>

SALEM ammoniacum et frumentum simul commacerato, et {baec} <haec> iuxta locum ubi frequenter discurrunt disseminato. Aut enim his comestis morientur, aut fugabuntur. Aiunt autem quod si quis capta una ex ipsis, caudam aut testiculos ei amputet, viventemque dimittat, de caetero non amplius ipsas repertum iri in illa regione.

Cap. IIII.
De Muribus domesticis.
{Paximi} <Paxami>.

MURES necentur veratro cum polenta obiecto, aut sylvestris cucumeris semine cum veratro nigro, et colocynthide, et polenta. Si vero Calacanthus, et origanum, et apii semen, et nigella suffumigetur, fugabuntur.

Si vero cinerem quercinum cavernae apposueris, incinerati scabie infestantur et necantur. Si ferri limaturam, hoc est ramenta lima detrita, fermento ammixto deposues ubi abundant, ea gustata morientur. Si libeat mures excaecari, tithymalum contusam, et cum polenta ac vino mulso mixtam, ipsis appone, ubi enim ederint excaecabuntur. Anatolius autem et Tarentinus in libro de correo, ad domesticorum murium perditionem iisdem usi sunt medicamentis. Si vero uno apprehenso caput ipsius excoriaveris, et dimiseris, reliqui fugabuntur. Pergunt etiam rubi radice cum butyro paneque ac caseo mixta gustata. Quidam veratrum album et cynocrambes corticem tusum et cribratum, cum polentis, et ovis, et lacte, in massam redigunt, eamque cavernis ipsorum immittunt. Mures fugantur Haematitae lapidis suffitu, et myrica viridi suffumicata. Anatolius autem amurcam in pelvim aeream infundere iubet, et in media domo noctu deponete, eoque facto omnes mures etiam in aliis domibus con gregari adserunt. Cui etiam Didymus suffragatur.

Cap. V.
De Muribus arvalibus.
Apuleii.

APULEIUS admonet bubulo felle semina illinere, ne ipsa non contingant mures. Melius est autem diebus canicularibus cicutae semen cum veratro et polenta: Aut sylvestris cucumeris aut hyoscyami, aut amygdalarum amararum, et veratri nigri, pares portiones contusas polentae miscere, et oleo subigere, et cavernis murium ruralium apponere. His enim gustatis moriuntur. Qui vero in Bithynia rei periculum fecerunt, rhododaphnes folia in foramina obdunt, quo mures prodire gestientes illa dentibus contingant. Ex

contactu enim enecantur. Chartam accipe et in ipsam haec scribe: Adiuro mures omnes hic comprehensus, ne me iniuria afficiatis ipsi, neque alium sinatis, Do enim vobis agrum hunc, et nominas qualem. Si vero vos amplius hic existentes deprehendero, assumpta deorum matre, distraham vos in septem partes. Haec ubi conscripseris, chartam in regione ubi sunt mures, ante solis ortum agglutinato, ita ut literae foras prospectent, ad lapidem sponte naturae productum. Hoc a me propterea adscriptum est, ut ne videar quid relinquere. Non probo autem omnia huiusmodi, absit. Imo omnibus idem consulo, ut ne ulli talium risu dignorum animum advertant.

Cap. VI.
De Fele.
Sotionis.

FELES avem ullam continet, si sub alam ipsius ruta sylvestris suspendatur.

Cap VII.
De talpis.
<Paxami.>

SI talpas perdere velis, veratrum album et cynocrambes corticem tusa et cribrata, cum polenta et ovis in vino et lacte rigata ac subacta, in massas cogito, easque cavernis ipsorum immittito. Aut caryinen sive aliud vas eiusmodi angustum accipe, et in ipsum paleas, et cedrine quod satis est, ac sulphur iniice, et in locum ubi talpa habitat depone, et parvas quidem cavernulas obtura, ut ne per ipsas fumus penetret. In maiorem vero per quam spiritus ingredietur, infernam caryinae partem ponito, et quodam modo ad cavernam coaptato, quo facto insufflato, ut per fumum omnis cedrine ac sulphuris odor illabatur, et talpam suffocet, atque hoc modo singularum talparum latebras circumvenito, idemque facito, atque omnes disperdes.

Cap. VIII.
De serpentibus.
Florentini.

SERPENTES in regione non erunt, si absinthium, aut artemisiam, aut abrotonum circa praedium ac villam plantaveris. Qui vero iam sunt, abigentur radicis lilii, aut cornu cervini, aut ungularum caprinarum suffitu. Omne autem reptile fugabis, si laveris succum, et nigellam, et galbanum, et cervi cornu, et hyssopum, et sulphur, et pyrethrum, et peucedanum, et ungulas caprarum miscueris, deinde triveris, et acetum acre affuderis, factique inde pilulas parvis, fumum et vaporem excitaveris. Sed et singula ex ipsis seorsim muffita reptilia exterminabunt. Quidam produnt punicae ramum bestias venenatas et serpentes fugare, et ob id ipsum in strangulis apponere dignantur, securitatis gratia. Serpentes columbaria non infestabunt, si in quatuor angulis inscripseris Adam. Quod si fenestras habeant columbaria, etiam in ipsis inscribes. Democritus tradit serpentem non moveri, ibidis penna ipsi iniecta. Mori eundem quercus foliis ipsi iniectis, et si quis ieiunus in os ipsius inspuat. Apuleius ait serpentem harundine semel percussum obtorpescere, saepius autem roborari. Idem tradit serpentem cavernam subeuntem, si quis ipsum sinistra manu apprehendet ex cauda, facile extrahi. Verum dextra id fieri non posse. Non enim remittit tractus, sed aut effugiet, aut abrumpitur. Tarentinus ait oblitum succo herbe draconteae serpentem non accedere, neque eos qui obliti sunt succo aut semine raphani, et si gustaverint tantum nulla iniuria affici. Eos vero qui a serpente morsi sunt, radicem rosae alligatam servare. Florentinus ait serpentem non accedere ubi iacet cervi adeps, aut centaureae radix, aut gagates lapis, aut dictamnum herba,

aut aquilae aut milvi stercus. Eadem mixta cum storace et muffita reptilia abigunt. Morsis a vipera succum foliorum fraxini praebibendum dato, ex vino quidem febre carentibus. Febricitantibus vero ex vino diluto. Foliis vero expressis morsum integito. Aspidi halicacabi radicem admove, et soporabitur. Tribolum herbam aqua terito, et ipsam tribolum cavernae indito, et serpentes fugabis. Si dolia a salsamentis inveterata circum praedium defodiantur, omne reptile in ipsa illabatur. Tu vero probe obturata extra fines ipsa exures.

Cap. IX.
De scorpiis.
Diophanis.

SI scorpium unum captum exusseris, etiam relinqui fugabuntur. Si quis autem raphani succo manus suas diligenter illinat, intrepide et citra periculum scorpios ac reliqua reptilia apprehendere potest ipsi vero raphani scorpios impositi statim ipsos interficiunt. Scorpii plagam sanabis, argentei anuli sigillo ad locum appresso. Sandaracha cum galbano et butyro sive adipe caprino muffita, scorpios et omnia reptilia fugat. Si quis scorpium ipsum in oleo coquat, et locum a scorpio percussum inungat, dolorem sedabit. Apuleius iubet percussum a scorpio super asinus sedere ad caudam conversum, et asinus dolere ait pro ipso, ac torqueri. Democritus ait percussum a scorpio, et statim loquuntur ad asinus, Scorpius me percussit: non doliturum, dolore nimirum in asinus transeunte. Naturalem contrarietatem habet Stellio adversus scorpium: Si igitur quis stellione in oleo liquefacto, ex ipso oleo percussum inungat, a dolore ipsum liberabit. Idem tradit rosae radicem ad alligatam percussos a scorpio sanare. Plutarchus

nucem avellanam lectulorum pedibus alligat, ut scorpius ipsos non accedat. Nucem enim avellanam negat a scorpio adiri. Zoroastres ait lactucae semen cum vino potatum percussos a scorpio sanare. Florentinus prodit si quis in plagam recens percussi, fici succum instillet, venenum non ultra progressurum esse. Et si percussos scillam ederit, illaesus manebit, insuperque scillam sapore dulcem esse confitebitur. Tarentinus ait, eum qui teneat sideritim herbam vivos scorpios tenere posse, ita ut ab ipsis nulla iniuria afficiatur.

Cap. X.
De Formicis.
<Paxami.>

SI formicas captas usseris, reliquas formicas fugabis, quae res experimento constat. Si cedriam circum cavernas obleveris, formicae aream non ingredientur. Formicae acervum frugum non contingent, si terra alba acervum circumscripseris, aut sylvestre origanum circumposueris. Expelles formicas ex cavernis suis, si cochlearum termina, hoc est testas, cum storace usseris, et contusas in agmen ipsarum consperseris. Similiter expelles formicas, origano et sulphure tritis, et circum acervos ipsarum aspersis. Formicae penitus intereunt, si succum Cyrenaicum oleo dissolutum ipsis affuderis. Formicae non contingent plantas, si truncos obleveris lupinis amaris cum amurca tritis aut coctis. Non contingent formicae vas mellarium, etiam si operculo caruerit, si albam lanam circumdederis, aut terra alba, aut rubrica circumscripseris. Quidam succum laveris aceto dilutum truncis illinunt, et in foramina ipsarum infundunt. Si truncos vitium hedera densa obligabimus, reperientur paulo post formicae. Imo etiam scarabei, sub hederae umbra, ita ut facile capi queant ac

tolli. Intereunt penitus formicae, radice sylvestris cucumeris suffumicata, aut Siluro maxime Alexandrino suffito ad lentum rogum. Una formica sublata, aliae ultro relinquent latebram. Si quis gradum tritici quod a formica gestatur, pollice sinistrae manus apprehensum, in pellem puniceam mittat, et capiti mulieris alliget, sterilis erit quae id gestat. Quod si formicae exurantur, aliae odore ipsarum diffugient. Audire autem memini, quod formicam mortuam altera formica in humeris gestat ac effert. Arcebis formicas, felle taurino et pice cum amurca mixtis, indeque illito trunco. Idem facit et rubrica et pix, mixta ac illita. Quidam piscem appellatum Coracinum ex arbore suspendunt, atque sic formicas disperdunt.

Cap. XI.
De culicibus.
Democriti.

CULICES perdit pilus equinus extensus iuxta ianuam et per medium domum, et non permittit ipsos introire. Eligunt eosdem calacantha et nigella suffitu. Si spongiam acri aceto imbutam a capite suspenderis et sub pedes, culices te non contingent. Fugabis eosdem rutam madefaciens, et domum respergens. Item Conyza cocta, et domo ex decocto respersa. Aut galbani suffitu, aut sulphuris aut cymini. Si can<n>abis humidae ramum florentem iuxta te pones dormiturus, culices te non contingent. Nec etiam accedent te, si mannam sive micas thuris cum aceto et oleo illeveris. Fugantur item aceti simplicis et origani vapore ac nidore. Stercus bubulum suffitum et muris sublitus, culices eliminat. Idem continget si ex inulte sestante, et muricum ustorum drachmis duabus, amicula suffumigaveris. Spongia aceto imbuta si

ex fastigio domus suspendatur, omnes culices illic congregabit. Culices molesti non erunt ei qui cannabem in lecto substratum habet. Rutam aqua macerato, aut conyzam coquito, indeque in domum irrorato, et culices exterminabis. Exiguntur item bdellii suffitu.

Cap. XII.
De muscis.
{Beritii} <Berytii>.

LAURUS cum veratro nigro contusa, et in lacte, aut passo, aut aqua mulsa macerata, aut in aqua contemperata, muscas necat. Si vero cassiam triveris cum oleo, et illeveris, te non accedent. Si vero exigere ipsas sit animus, calacantham suffumicato. Similiter autem et foliorum sambuci decoctum respersum ipsas fugat. Anatolius ait, Si muscas in unum locum congregare velis, scrobem facito, et rododaphnas contusas in ipsum zittito, isthicque universis congregabi. Muscae non infestabunt boves, si lauri fructum oleo incoctum ipsis illines. Ex toto autem brutis non insidebunt, si leonino adipe illinantur. Veratrum cum lacte aut sapa, auripigmento addito, maceratum et respersum muscas perimit. Si vero alumen et origanum trita illeveris, non insidebunt.

Cap. XIII.
De Vespertilionibus.
Africani.

IN viis publicis platani folia suspendes, et vespertiliones non ingredientur. Occidit ipsas hedera suffumicata.

Cap. XIIII.
De Cimicibus.
Didymi.

PIX liquida et sylvestris cucumeris succus in lectos missa, cimices necant. Similiter et scilla consecta atque aceto trita, si inde pectus per spongiam illinatur. Similiter citriorum folia cum oleo coquito, et lectorum commissuras

illinito. Aut fel tauri aut hirci acri aceto dilue, indeque lectum ac parietes illine. Idem contingit si oleum antiquum et sulphur vivum triveris, ac lectis illeveris. Non erunt cimices, si glutem piscium coctum grabatis illeveris. Eos vero qui iam sunt perdes, si amurcam coctam felle bubulo mixtam cum oleo ipsis adsperseris, Aut hederae aut capparis folia oleo dissoluta lectis illeveris. Hoc medicamine etiam qui in pariete sunt cimices tollentur. Efficax autem pharmacum praeparatur hoc modo. Staphidis sylvestris acetabulum, scillae in tenues partes sectae tantundem, aceti acris cochlearium unum, simul teruntur haec, deinde calefiunt, et sic locus illinitur. Et cedriae partem unam, passi partibus quatuor permiscebis, ac illines. Idem facit et caprae aut vituli fel, cum pari modo passi ac aceti. Florentinus ait cimices suffitu hirudinum necari, si grabatum operimentis contegatur, ut vapor traspirare non possit, et vice versa hirudines interfici cimicum suffitu. Scolopendra etiam siccata et suffumicata idem facit. Et hederae folia trita ammixtus hirudinibus decem. Democritus ait pedes leporis aut cervi, circa fulcra lecti alligatus, iuxta dorsum quo te reclinas, non sinere cimices nasci. At vero in profectionibus, si vas aqua frigida plenum sub lectum posueris, cimices te non contingent dum dormis. Etenim calidae affusto, qua omnes utuntur, eos quidem qui occurrunt perdit. Verum non est impedimento quo minus velociter regenerentur.

Cap. XV.
Ad Pulices in domo.
Pamphili.

SCROBEM facito et rhododaphnas contusas in ipsum zittito, istisque omnes concurrent. Absinthium, aut cucumeris sylvestris radix, aqua marina rigata ac respersa,

pulices necant. Disperdit autem ipsos penitus Melanthium aqua maceratum ac respersum. Aut conyzae coctae decoctum irroratum. Disperdit eosdem similiter semen sinapis et rhododaphnes, ambo fervefacta et in domo rispesa. Calcem vivam cribrato, et postquam locum verreris inspergito, indeque necabuntur. Idem continget ex amurca pavimentis assidue irroratis. Cyminum item sylvestre tritum ac aqua mixtum, et seminis cucumeris sylvestris drachmae X. Tritae et in aquam demissae, indeque domo respersa, pulices crepare faciunt. Idem chamelaeae radix et populi nigrae folia tusa et aqua macerata, et tribolum ex aqua cocta. Pulices etiam muria acris respersa, et aqua marina enecat. Quod si in media domo quis pelvim deponat, et circulum machaera penitus ferrea circumscribat, praestat autem ad hanc rem machaera qua homo occisus est, et reliquam domum, praeterquam locum {circunscriptum} <circumscriptum>, cremore staphidis sylvestris, aut lauri foliorum tusorum conspergat, aut etiam muria, aut aqua marina cocta, omnes pulices in pelvim congregabit. Fictile quoque vas defossum ita ut labra aequalia pavimento habeat, et adipe taurino oblitum, omnes pulices in sese congregabit, etiam eos qui adhuc in palliis delitescunt. Si quando autem in locum ingredieris in quo sunt pulices, och och vociferato, et non contingent te. Sub lecto parvulum scrobem facito, et in ipsum sanguinem caprinum mittito, congregabitque pulices isthic, et ex aliis vestibus, ad se illiciet ac vocavit. Caeterum ex amphimallis et densissimis tapetibus, in quibus plurimi pulices delitescunt, eximi ac evocari possint, si sic in urna aut dolio ipse sanguis caprinus deponatur.

Cap. XVI.
De Cantharidibus.
<Zoroastris.>

CANTHARIDES non laedunt vites, si ipsas cantharides oleo maceraveris, indeque cotem illeveris, in qua falcem exacuere soles; qua vites putantur. Si vero galbanum cum stercore bubulo veteri exusseris, ipsas fugabis. Et cucumeris silvestris radices si suffumigaveris, eas simi<li>ter exterminabis. Aristoteles autem prodit rosarum odore Scarabeos necari. Vultures autem odore unguenti. Haec enim g<r>aveolentia ipsis esse confirmat. Plerique autem vitium truncos iuxta terram hederae corona {circundant} <circumdant>, et inveniunt ipsas sub hederae umbra, et sic perdunt.

Cap. XVII.
Ad Sanguisugas sive hirudines.
Anatolii.

SI bos aut quadrupes inter bibendum devoret hirudinum, cimices contusos animali olfaciendos praebeto, et statim excident.

Cap. XVIII.
De Ranis.
Africani.

RANAE tacebunt et vociferari desinunt, si lucernam accensam ad ripam posueris.

Liber XIII