Geoponica
traduzione di Janus Cornarius - 1543
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Gli
autori sono stati emendati in base a
Geoponica sive Cassiani Bassi Scholastici De Re Rustica Eclogae
recensuit Henricus Beckh - Teubner – Stoccarda e Lipsia – 1994
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
CASSII
DIONYSII UTICENSIS
DE AGRICULTURA LIB. XX.
HAEC insunt in hoc libro; qui vigesimus est selectarum de agricultura praeceptionum, et continet piscium nutritionem et ex diversis locis in unum congregationem, et de venatione ipsorum, et de compositione omnis generis inescationum, quae ad capturam piscium diversorum tum fluviatilium, tum marinorum efficaces existunt.
Cap.
I.
De piscina, pisciumque altura.
Florentini.
PISCINAE in mediterraneo loco faciendae sunt, inquantum quis vult et potest. Pisces vero inferendi, qui aqua potabili pasci solent, aut a mari in dulcem aquam subire. Qui vero prope mare ad stagnum habitant, quodcunque genus piscium maris pars maxime nutrit, hoc ipsum in piscinam manu fabricatam iniiciunt. Sed et locorum natura respicienda est, et siquidem fuerit palustris locus, palustres pisces, si vero asper, petrosi appellati immittantur. Pabulum insuper iniicitur tenerrima herba, et minutissimi quinque pisciculi, et quorundam pinnae ac intestina, ficus etiam molliores concisae, et caseus tener, marinis praesertim et petrosis squillique ac gobii aut quicquid eiusmodi fuerit in promptu, panis quoque furfuraceus, et ficus siccae concisae. Palustres porro pisces ubique erunt, si polysporon herbam quae polygono similis est, concisam aquis pisces alentibus inieceris.
Cap.
II.
Ut pisces in unum locum congregentur.
<Oppiani.>
PULEGII, thymbrae, origani, samsuchi, singulorum drach. III. corticis thuris, myrrhae, sinopidis, singulorum drach. VIII. polentae vino odorato dissolutae minam dimidiam, hepatis porci assati drach. XXIIII. adipis caprini tantundem, singula seorsim tondito, deinde arenam tenuem ammisceto, et horam unam aut alteram in locum antea immittito, retiaque circundato. Alii delphinium herbam masculam contusam et cribratam immittentes, provocant pisces ut manibus prehendant. Quidam allii minam dimidiam, et sesami torrefactae tantundem, pulegii, origani, thymi, samsuchi, thymbrae, staphidis sylvestris, singulorum drach. XXXII. Polentae minam, alicae tantundem, corticis thuris drach. XVI. cum terra et furfuribus commiscent ac iniiciunt.
Cap.
III.
Ut fluviales pisces capias.
{Didimi} <Didymi>.
ADIPIS ovilli, sesami torrefacti, allii, vini odorati, origani, thymi, samsuchi aridi singulorum moderatas portiones tundito, et pane exceptas iniicito.
Cap.
IIII.
Ut pisces omnigeni in unum locum congregentur.
Democriti.
BOUM, caprarum, ovium, suum sanguinem, et tenuium intestinorum stercora, thimi, origani, pulegii, thymbrae, samsuchi, allii, vini odorati fecis, singulorum pares portiones, adipis aut medulla eorundem animalium quantum satis videbitur: omnia singulatim et simul contundito, et in massas redigito, easque in locos ante horam iniicito, retibus eosdem cingito.
Cap.
V.
Ad omnes pisces.
SANGUINEM caprae nigro, vino odorati fecem,
polentae massam, simul misceto, et pulmonem caprae tenuissime concisum simul subigito ac utitor. Si vero circum funiculum piscatorium salem adsperseris, nemo piscem venabitur.
Cap.
VI.
De capiendis piscibus.
Tarentini.
VOLEBAM tibi vir colendissime certius de ipsis explicare naturam, ut ita dicam, et vitam et initum, et nutritionem, et totius vitae ipsorum longitudinem, et quae species ipsorum marinae, et quae fluviales, et quae palustres sint. Deinde singulatim quae squamosae, et quae spinosae, quae leves, quae molis testae quae, animal pariant, quae ova, quae solitariae existant, quae inter se amicae, quae se mutuo vorent, et quae in totum se mutuo non contingant. In tantum enim vento ita ferente volebam procedere, ut nihil eorum quae in mari degunt me clam esset. Verum de his alias tempestive trademus. Nunc vero quum videam quosdam ad singulorum venationum cupide ferri. magnanimiter itaque huc delatis, tum communibus, tum propriis singulorum venationibus ostesis, omnem expectationem liberaliter explebo, et re ita postulante insuper oia cognoscenda exhibebo, quae Aesculapius, et Menethus, et Paxamus, et Democritus de his perdiderunt.
Cap.
VII.
Inescationes piscium.
INESCATIO mugilum, pastinacae, scorpiorum, acipenserum pagrorum, chalecorum, scarorum, glaucorum, mullorum, hamiarum, haphidum, pukbrorum, thynnorum, trachurorum sacutorum, melanurorum, cerrorum, capitonum, polypodum vulpecularum, vocarum, murium, mormyrorum smylorum, sepiarum, pholidum, locustarum, torpeduus, vilidum, alabetorum, fargorum, squillorum,
characiorum, solearum, auratarum, alantridum, alosarum, illorum, sacrorum piscium, cordylarum, gobiorum, ad leptengryten marinam, genaridum, dacis, porcorum mustelarum, lepidoti, orphi, leucopidis, murenarum, coracinorum, anguillarum, locustarum, buccinorum, lamiarum, purpurarum, luporum, et ad omnia omni tempore, et ad gryten tenuem. Primum omnium autem illicit magnos pisciculos velut illos, lacos, pagros et omnes magnos pisces simi iter. Haec enim inescatio simul ut ad hamum pervenit, aquamque contingit, parvi pisciculi magnorum piscium incursum caventes decedunt. Naturali autem voluptate inescationum, parvi pisciculi ex propriis latebris exeunt, etiam si stadiis duobus absint, luduntque ac inter se pugnant, naturaliterque ducuntur, et cum voluptate attrahunt, ut neque reluctentur, neque funiculum piscatorium avellant ac rumpant.
Cap.
VIII.
Compositio inescationis.
SILURI virosi drach. VIII. papilionum fulvorum volatilium, anisi, casei caprini, singulorum drach. IIII. opopanacis drac. II. sanguinis porcini drach. IIII. galbani drac. IIII- Omnia diligenter terito, et simul mixtis vinum sincerum austerum affundito, et colliria instar suffimentorum formato, atque in umbra siccato.
Cap.
IX.
Alia compositio ad solos coracinos
ingentes propter illecebrae excellentiam.
LENTIS torrefactae scrupulos VIII. cumini torrefacti drac. I. umbilicorum mugilum crudorum drach. IIII. coronopodii herbae drac. IIII. anthyaliorum amarorum hoc est crudorum drach. I. palmae passae drach. IIII.
castorii drach. I. Omnia trita anethi succo ammixto in collyria redigito ac utitor.
Cap.
X.
Ad fluviales pisciculos, quo Anus usus est.
SANGUINEM vituli et vitulinas carnes valde concisas in vas fictile mittito, ac sinito per dies decem, postea pro inescatione utitor.
Cap.
XI.
Inescatio qua pisces in promptu habentur.
POLENTAM subige, et massas inde factas ipsis obiice.
Cap.
XII.
Ad gryten fluviatilem.
FURFURIS ordeacei minas duas, lentis integrae choenicem unam misce, et garo sincero sufficienti macera, et sesami choenicem adde, indeque paululum disperge, et circum circa obiice. Simul enim ut disperseris, omnis tenuis gryte adveniet: imo, etiam si stadiis quinque absit, in unum convenient omnes. Caeterum magni pisces ab odore diffugient. Sic igitur utaris, et succedet.
Cap
XIII.
Ad porcos.
SESAMI drach. IIII. capitum alliorum drac. I. coturnicis salsae carnis drach. II. opopanacis drach. I. excipe parietum gymnasiorum strigmentis, et collyriis inde formatis utitor.
Cap.
XIIII.
Ad anguillas.
SCOLOPENDRAE marinae drach. VIII. squillorum fluviatilium drach. VIII. sesami drach. I. excipe et utere.
Cap.
XV.
Ad mugiles marinos inescatio.
FOLII malabathri pilulam unam, piperis grana decem, melanthii grana III. floris iunci odorati, alii
internae partis parum quid. Omnia trita misceto, deinde medullam panis puri in vini Mareotici hemina una madefacito, aridaque eo excipito, unitisque inescato.
Cap.
XVI.
Alia esca mugillum marinorum.
ARIETIS membrum in ollam crudam mitte, et alia olla imposita obtura, ut nullibi transpirationi sit locus, et in caminum vitreariam mitte, ut assertur a matutino in vesperum, et reperies ipsum molle redditum velut caseum, ex eo itaque inescabis.
Cap.
XVII.
Aliud probe faciens,
et nihil aliud nisi perfectos mugiles venans.
HEPATIS thynni drach. IIII. squillorum marinorum drach. VIII. sesami drach. IIII. fabae fresae drach. VIII. hamiarum crudarum drach. II. Trita haec sapa astillata excipe, et collyriis inde formatis inescationis loco utere.
Cap.
XVIII.
Ptolatas nomine, obsonii praeparatio,
quo in unum conveniunt pisces in mari.
ACCIPE testas sive patellas marinas. III. quae circa petras nascuntur, et expressa ipsorum carne, in testam ipsorum inscribe subscripta, et evestigio videbis pisces in unum congregatos ut admiraris. Sunt autem nomina Iao, sabaoth, hoc nomine Ichthyophagi utuntur.
Cap.
XIX.
Ad mullos et scaios magnos, ut aquas accedant.
Hoc propter celeritatem illecebrae
nullus parvus< >piscis accedit:
compositio ipsa naturaliter ducit.
PHLOENI fluviatilis carnis drahc. VIII. lentis integrae torrefactae drahc. VIII. squillorum fluvialium drahc. IIII. malabathri drach. I. trita haec albumine ovi gallinacei excipe, et collyriis utere.
Cap.
XX.
Ad magnos pisces, omniaque marina, velut glaucos,
orphos, et quaecunque sunt huiusmodi.
GALLI testiculi cum nucibus pineis torrefactis ac tritis committuntur, ita ut sint testiculorum drahc. VIII. nucum pinearum drahc. XVI: teruntur autem in farinae speciem, fiuntque collyria, quorum esca pisces illectantur.
Cap.
XXI.
Ad murenas.
SYLURI fluviatilis drahc. XVI. seminis rutae sylvestris drahc. VIII. adipis vituli drahc. VIII. sesami drahc. XVI. ex tritis collyria facito ac utitor.
Cap.
XXII.
Ad polypos et saepias.
SALIS ammoniaci drahc. XVI. butyri caprini drahc. VIII. terito, et collyria liquida facito, eaque seminibus aut linteis non fimbriatis illinito. Sic circum depascent et non discedent. Tu vero celeriter attrahe, et locustas ac murices et quaecunque habes in scapham mitte.
Cap.
XXIII.
Testudines et testacea sic inescabis.
SALIS ammoniaci drahc. VIII. cepae drahc. I. adipis vituli drahc. VI. ferramenta forma fabarum facito, eaque pharmaco illita admoveto, et sponte ad odorem progredientur, seque ipsa tradent.
Cap.
XXIIII.
Inescatio ad omnem piscem omni tempore.
NARDI celticae folia IIII. cyperi unum, smyrnii magnitudinem fabae Aegyptiae, cumini< >quantum tribus digitis prehendi potest, seminis anethi pugillum, tusa ac cribrata in harundinem inde. Usu vero expetente, lumbricum sive intestinae terrae ablue, et in vasculum mitte, et soleam de loco humidam in manum exprime, et ex pharmaco quod satis est ammisce. et adiectis lumbricis ad massam tere, et inesca.
Cap.
XXV.
Ad tenuem gryten, quae harundinibus capitur.
SQUILLORUM fluviatilium choenix una, maceratur garosincero coracinorum salsorum, et sic condita manet biduo, tertia inde inescabis. Operare autem duobus calamis, singulo quatuor hamos habente, habeasque tecum auxiliarium unum, et tantum piscium capies ut nemo alius neque hypocha, neque alio retis genere operans, te superet.
Cap.
XXVI.
Inescationes universales.
LENTE cum amyllo succo trita et a<d>mixta utitor.
Cap.
XXVII.
Ad omnem pisciculum.
COCHLEARUM carnem citra caudas accipe, et cum ipsa inescato, neque magnitudine cochleae abutaris.
Cap.
XXVIII.
De nassis.
RETRIMENTUM quod ab expressa myrobalano reliquum est, stercus humanum, panem purum, singula seorsim terito, indeque haec tria simul misceto, et in nassam mittito, utitor et succedet.
Cap.
XXIX.
Aliud de nassis.
INESCATIO velut scriptum reperi, Ichthyophagorum qua piscantur, Cape opercula sive testas et carunculas.
in petris nascentes, et cum his venare.
Cap.
XXX.
Esca mugilum marinorum, scarorum, mullorum.
SEPIARUM testa cum sisymbrio viridi, quod est muscus, et aqua et polline, et caseo bubulo mixta utere.
Cap.
XXXI.
Scorpiorum solum.
SCOBEM ligni mori et caunocinarae, et sandarachae drahc. VIII. cum erucis brassicae quinque, ac frumento committe, ita ut frumentum tenuiter contundatur, et affusa aqua cum reliquis misceatur, fiantque massae quibus inescabis.
Cap.
XXXII.
Pagrorum marinorum.
MELANTHII decoctum cum locustis et lumbricis tere, additoque polline frumenti et affusa aqua ad mellis spissitudinem redige et utere.
Cap.
XXXIII.
Raphidum solum.
VITULI sed cum polenta oleoque et aqua in massas redige et inesca, ex eodem etiam commans{s}o in aquam inspue, et accedent ad te.
Cap.
XXXIIII.
Thynnorum solum.
NUCES iuglandes ad cinerem exurito, et cum samsucho terito, et cum pane puro aqua madefacto, ac caseo caprino in massas cogito ac utitor.
Cap.
XXXV.
Cerrorum.
ALLIUM tritum cum pene, et caseo vitulino ac caprino, et polline tritis, simulque mixtis, in massas redige, et locum inesca.
Cap.
XXXVI.
Pastinacae marinae.
HIRUNDINIS fimum cum similagine madefactam subigito.
Aliud: lactucae semen coquito, affusoque butyro et similagine simul terito.
Cap.
XXXVII.
Salparum.
MUSCUM viridem ex petra in oleo coquito, eoque inescato.
Cap.
XXXVIII.
Glaucorum.
AMIAS et pulchros, itemque alosas assato, ipsosque exossato, et adiecto musco, et ordei farina crassiore, massas facito, eisque inescato.
Cap.
XXXIX.
Trachurorum Melanurorum.
ASININUM stercus in coriandri succo madefacito, et cum similaginem massas inescatrices facito.
Cap.
XL.
Mugilum, capitonum.
PANEM ex pollione, et caseum caprinum, et calcem vivam misce simul, tundeque ac marinam aquam affunde, collyriisque inde formatis inesca.
Cap.
XLI.
Polypodum.
VOCARIM, mormyros, aradas, circumligato, et inescato.
Cap.
XLII.
Sepiarum solum.
FECEM vini sine aqua cum oleo terito, et ad locum progressus in mare mittito, ubi videbitur sepia attramentum dimisisse, et progredientur in locum in quo apparuit oleum, et sic ipsas prehende.
Cap.
XLIII.
Locustarum.
MORMYRUM ad robustum quiddam alligato, et purpuras numero decem terito, modicoque musco ammixto, in petram exponito, et sic prehendes.
Cap.
XLIIII.
Melanurorum.
HEPAR caprinum accipe, eoque hamos tuos inesca. Si vero aliam quandam praedam in mari reperimus, itemque ad multos alios pisces, ungula caprina aut asinina pro esca uteris.
Cap.
XLV.
Garorum confectio.
GARUM liculmen appellatum fit. Intestina piscium iniiciuntur in vas et saliuntur. Parvi item pisciculi maxime Atherinae, aut exigui mulli, aut maenulae, aut lycostomi, aut quicunque tandem parvi visi fuerint, omnes similiter saliuntur, et in sole inveteratur frequenterque versantur. Postquam vero per calorem fuerunt inveterati, garum ex ipsis hoc modo tollitur. Cophinus longus imponitur in vas plenum praedictorum piscium, influitque garum in cophinum, atque sic per cophinum percolatum, liculmen appellatum garum suscipiunt. Reliquum vero retrimentum alex efficitur. Bithyni porro sic praeparant. Accipis moenas, quae quidem praestant si haberi possunt, parvas aut magnas, sin minus, lycostomos, aut lacertos, aut scombros, aut etiam alecem, et omnium mixturam, immittisque haec ipsa in alveolum panarium, in quo farina subigi solet, et additis ad modium piscium salis sextariis duobus italicis, permisces ut cum sale contemperentur, sinusque per noctem unam, ac transfers in fictile, quod deopertum ad solem exponis ad menses duos aut tres, et per intervalla virgis agitas, deinde ablatum et coopertum reponis. Quidam etiam vinum vetus adiiciunt, ad modiun piscium sextarios duos. Deinde si velis statim uti garo, hoc est non insolare ipsum, sed coquere, sic facies. Muriam stillatitiam et excolatam
accipis sic approbatam, ut coniectum in ipsam ovum innatet, si vero mergatur, nondum sufficientem salem habet. Deinde in muriam piscem mittis in olla nova, adiecto que origano ad ignem sufficientem ponis donec coquatur, hoc est donec inceperit paulatim absorberi. Quidam etiam sapam addunt. Postea refrigeratum, iterum atque iterum percolum transmittitur, donec purum evadat, quod operto vase repones. Praestantius porro garum Haemation appellatum sic fit. Intestina thynni cum branchiis, cruore que ac sanguine accipiuntur, aspergitur que salis quod satis est, et in vase sinuntur. Post menses duos ferme vas ipsum perforato, effluetque garum haemation appellatum.
FINIS.