Melchior Adam
Vitae Germanorum medicorum: qui seculo superiori, et quod excurrit, claruerunt, congestae
et ad annum usque mdcxx deductae a Melchiore Adamo
.
Haidelbergae, Impensis heredum Ionae Rosae,
Excudit Iohannes Georgius Geyder, Acad. Typogr. anno mdcxx.

Conradus Gesnerus.

[146] Natus est Conradus Gesnerus Tiguri, celebri et totius Helvetiae primaria urbe, anno supra millesimum, quingentesimum, decimo sexto. Pater ei fuit Ursus Gesnerus, pellio, mater Barbara Friccia, parvis ambo opibus; sed integrae et honestae famae; qui liberos complures assiduo suo labore aluere et educavere. Ab his puer admodum, pro more patriae, scholam frequentare iussus, prima rudimenta literarum, et utriusque linguae Grammaticen didicit, Thomae Platnero, Theodoro Bibliandro, Osvvaldo Myconio et Petro Dasypodio, viris claris<si>mis praeceptoribus: qui tum quidem scholae Tigurinae praefuere; postea vero propter singulares virtutes, et excellentem eruditionem, cum apud Helvetios, tum alibi maiores honores adepti sunt. Nam Bibliander apud Tigurinos multis annis, singulari eruditione, et diligentia sacras literas interpretatus est. Myconius vero Basileensi ecclesiae postea cum laude praefuit; et eiusdem civitatis scholam Platnerus magna fide ac eruditione est moderatus. Dasypodius vero in celeberrima schola Argentoratensi aliquandiu magna cum laude Graecas literas docuit.

Apparuit in Gesnero adhuc puero praeclara indoles; et in tenera adhuc aetate ingenii vis et praestantia insignis: verum cum pater, qui plures liberos, opes nullas habebat, illum studiis dicare non posset, delectatus praeclara eius indole Ioannes Iacobus Ammianus, Latinae linguae et oratoriae in schola Tigurina professor, eum ad se recepit domum suam; et per triennium liberaliter fovit, atque familiariter instituit. Eo tempore audivit ipsum Ammianum et Rodolpum Collinium Graecae linguae doctorem; qui tum Quintiliani oratorias institutiones et Plutarchi vitas interpretabatur; et se in Dialecticis et oratoriis praeceptis, inque Graecae linguae studio, quo plurimum afficiebatur, diligenter exercuit. Secutum est paulo post civile Helvetiorum bellum; ac altero praelio, quod non longe a Tugio, in monte vicino commissum fuit, pater illius caesus est, cum ipse quindecim tantum annos natus esset.

Mortem patris excepit morbus gravissimus aquae intercutis, quo aliquandiu affectus fuit: sanitate autem vix recuperata, cum mater vidua, quae praeter ipsum plures liberos habebat, sumptus studiorum suppeditare illi non posset, patria [147] praeterea bello nuper afflicta, desperaret domi se Maecenatem adipisci posse; Argentoratum, descendit: et ibi aliquot mensibus optimo viro Wolffgango Fabricio Capitoni inservivit; apud quem in Hebraea lingua, cuius rudimenta domi hauserat, mediocriter profecit.

Inde in patriam reversus, publico stipendio auctus est, et in Galliam missus una cum Ioanne Frisio, quem primum studiorum societate sibi coniunctum, postea semper fratris loco habuit. Biturigas ergo profectus, per annum paedagogum illic egit: quo tempore alios docendo multum etiam ipse profecit. Nullum enim vacuum tempus, sibi elabi patiebatur; quo non Latinis et Graecis auctoribus legendis occuparetur.

Annum Biturigibus cum exegisset; mox se Lutetiam Parisiorum contulit, urbis illius et Academiae celebritate commotus. Quo in loco etsi magna doctissimorum hominum, qui publice bonas literas docebant, copia erat, et illi in audiendis his diligentia et assiduitas non deerat; tamen ipse, sicut apud amicos saepe postea conquerebatur, et scriptum etiam reliquit, tantos quantos oportebat in studiis fructus illic non percepit: propterea quod adolescens adhuc inopia quadam consilii, nullum certum genus studiorum sequeretur. Captus enim studiorum amoenitate, magna quadam vi ingenii per omnia auctorum genera pervolitabat; Graecos, Latinos, poetas, oratores, historicos, medicos, philologos, forte quod iuvenili audacia, omnia simul animo complecti se posse credebat: tum etiam ut vicissitudine varietateque lectionis animum demulceret: quare etiam necesse erat in tanta varietate, multa ipsum transilire, et paucos admodum libros integros perlegere. Fuit itaque hoc praeter inopiam alterum solidae eruditionis impedimentum, incerta studiorum fluctuatio et scopi ignorantia; in quo tamen ingenii simul vis quaedam divina et naturae bonitas apparet, quod ex tot impedimentis eluctatus, solidam ipse et praeclaram eruditionem adeptus est nihilominus; quam illi, quibus omnia a pueris ex voto obvenere. Est hoc quoque ingenui animi praeclarum exemplum, quod ipsum non puduit iuveniles errores, cum apud amicos, tum etiam in publicis scriptis agnoscere et fateris ac suo exemplo adolescentes admonere, quomodo rectius studia sua instituere debeant.

Ex Gallia deinde Argentoratum rediit; quod illic haberet amicos viros bonos et homines doctos: quorum ope sperabat se in tanta frequentia studiosorum posse locum aliquem nancisci, publice aut privatim docendi; verum a senatu [148] scholastico in patriam revocatus paruit; et paulo post, nescio quo consilio, uxorem intempestivius duxit, nondum plene viginti annos natus. In scholam itaque detrusus, pueros rudimenta Grammatices aliquandiu docuit: interim domi, quoties illi a schola otium erat, medicorum libris operam dabat. Etenim natura ad medicinae studium quasi rapiebatur.

Scimus enim in singulis pene artibus excellentes artifices nasci; et ingenia tum maxime valere, cum ad illas artes applicantur, ad quas natura propendent. Accedebat deinde ad naturae inclinationem puerilis institutio. Avunculum enim habuit Ioannem Fricium sacerdotem, rei herbariae peritum, qui hunc nepotem suum, quem ob ingenium singulariter amabat, a pueris in herbarum cognitione instituit et exercuit. Quae autem a teneris discimus; illis deinde maxime per omnem vitam afficimur. Itaque non mirum est Gesnerum tanto studio postea in plantarum cognitionem incubuisse; cum huic rei a puero se dederit.

Tum igitur eum in scholam quasi in pistrinum quoddam detrusus esset, non intermittebat medicinae studia. Quare paulo post ab hac molestia liberatus, eodem quod domi habuerat stipendio Basileam missus est; quo studium rei medicae feliciter continuaret. Ibi cum operam medicinae daret, simul etiam sese in Graecae linguae studio diligentissime exercuit; quod videret medicos et Philosophos praecipuos, qui Graece scripsissent, absque huius linguae cognitione, ex interpretum etiam doctissimorum translationibus, non ubique satis intelligi posse.

Quare ut eodem tempore et una eademque opera, cum studiis, tum sumtibus rei domesticae consuleret: qui uxore ducta necessario augebantur; Lexicon Graecolatinum auxit, ingenti accessione illi addita ex Phavorini Camertis Graecolexico locupletissimo; quod tum primum in lucem prodierat. Sed hic optimi viri labor et primus studiorum eius partus, magna ex parte periit. Nam typographus, ut plerique huius ordinis homines, potius lucro suo quam commodo rei literariae student; maximam partem accessionis omisit, forte ut aliquid novae accessioni et editioni secundae reservaret: aut nescio quo alio consilio. Nam paulo post hanc editionem typographus mortem obiit, et simul Gesneri labor periit: qui suum exemplar recuperare deinde numquam potuit.

Eo tempore, cum annum unum Basileae mansisset, oblata est illi conditio Graecas literas profitendi Lausannae ad lacum Lemannum: quo loco senatus Reipub, Bernensis scholam tum instituebat, liberalia stipendia professoribus offerens. In ea schola vixit triennium, charus et acceptus clarissimis viris, [149] Petro Vireto et Beato Comiti ministris Ecclesiae, Himberto professore Hebreae linguae, et Ioanni Ribitto, qui ipsi in professione Graecae linguae successit: quorum amicitiam non modo tum praesens, sed postea quoque absens, ad obitum usque grata memoria studiose conservavit et coluit. Hoc triennio plus quam antehac ocij nactus: etsi Graecam linguam profiteretur; tamen in ea se hactenus ita exercuerat, ut haec professio nullum illius studiis impedimentum afferret: tum igitur se diligentius in medicina exercuit, et praeter domestica studia libellos quosdam medicos in lucem edidit: partim a se conscriptos, partim e Graeco translatos, partim in epitomen redactos. Illic enim scripsit catalogum plantarum, in quo earum nomina secundum ordinem alphabeti proposuit, Latine primum, additis e regione Graecis, Germanicis et Gallicis atque etiam vulgaribus pharmacopolarum nominibus. In hoc catalogo secutus est doctissimos homines, Ioannem Ruellium, Leonhardum Fuchsium, Hieronymum Tragum, quorum libri de plantis publice exstant: ita tamen, ut ubi illi visum est, ingenue sententiam suam protulerit, quamvis vel ab aliquo horum, vel ab omnibus sibi dissentiendum esset: quin etiam ipse multa ab ipsis ante non observata animadvertit, et literis mandavit.

Congessit praeterea brevem historiam plantarum enchiridii forma, descriptionibus plantarum desumptis ex Dioscoride: et si quae forte ab illo omissae essent, ex Theophrasto, Plinio, et recentioribus Graecis: facultatibus ex Paulo Aegineta, et nonnunquam ex ipso Galeno aut Aetio quam brevissime adscriptis. Conscripsit etiam eodem tempore ex Dioscoride et Mesuaeo apparatum et delectum simplicium medicaminum alphabeti ordine, cui adiecit universalia Pauli Aeginetae praecepta, de medicamentorum secundum genera compositione. Compendium quoque scripsit in Galeni libros de compositione medicamentorum secundum genera et in eiusdem libros de compositione medicamentorum secundum locos affectos a capite ad calcem: collectis universalibus praeceptis, et superflue dictis et particularib plerisque compositionibus remotis. Edidit quoque eo tempore alios praeterea libellos, quos hoc loco non necesse est commemorare, quando non tantum publice exstant, sed insuper ab ipso, tum in Bibliotheca, tum epistola ad Gulielmum Turnerum de libris a se editis, ordine omnes commemorantur, de quibus scriptis iudicium pones lectores esto.

Postquam triennium in his studiis Lausannae commoratus fuisset, ut cognitionem rei medicae, quam hactenus tantum fere domestico et privato studio sibi comparaverat, augeret et confirmaret, [150] profectus est Montempessulanum, quam alii Menopolim, alii Monspelium nominare malunt, urbem studio medicinae tota Gallia celeberrimam. Sed illic non ita diu mansit: quod neminem ex doctioribus medicis reperiret; qui se domi hospitem reciperet. Existimabat enim et quidem vere, ex domestica insignis alicuius medici consuetudine, plus sibi doctrinae accessurum; quam ex eiusdem vel quotidianis publicis praelectionibus. Ex Gallia ergo in Helvetiam reversus, Basileae substitit, et illic cum aliquanto tempore audivisset clarissimos eius urbis medicos; ac inter ceteros praecipue Albanum Torinum et Sebastianum Singelerum, habitis pro more disputationibus, insignibus medicis ab illis donatus, paulo post in patriam rediit.

Ex illo deinceps tempore Tiguri medicinam fecit, et Philosophiam publico stipendio docuit, annis viginti quatuor: quo tempore omni vita illius dedita fuit primum bonarum artium et literarum studiis, plena deinde omnis officij et pietatis. Medicus autem cum esset professione, in universa quidem Philosophia se exercuit: sed tamen praecipue in Physicis, quae medicae professioni maxime cognata sunt. Docuit Physicen et Ethicen annis, ut diximus, quatuor et viginti: ac nonnunquam, ut se auditoribus accommodaret, compendia illa quae exstant doctissimorum hominum, et quos honoris causa nomino, Melanchthonis, Scheckii, Velcurionis, Wildenbergii, Barbari, et Sebastiani Foxii, in schola exposuit: praecipua tamen diligentia Aristotelis Ethica ad Nicomachum, et Physicos eius libros quam plurimos ea lingua, qua ab auctore scripti sunt, interpretatus est. Etsi autem praelectiones eius, quibusdam forte non conferendae videbuntur cum doctissimorum hominum laboribus: qui in celeberrimis Academiis maxima auditorum frequentia Aristotelem interpretantur; et plerumque suam aetatem omnem in illo conterunt: idipsum tamen quivis facile concesserit, fieri non potuisse; quin Philosophiae et rerum naturae cognitionem homo Graecae linguae perinde ut vernaculae peritus, et summo ingenio praeditus, diuturno docendi et legendi exercitio multum auxerit.

Accessit ad haec infinitum studium et summa diligentia: qua in omnibus naturae partibus pernoscendis usus est; praecipuo tamen ea magno studio observavit: quae de metallis, plantis et animalibus tradita sunt. Statuebat enim certiorem de istis scientiam haberi posse, quam de meteoris et aliis quibusdam, vel nimium subtilibus et argutis, ac procul a sensu remotis; vel eiusmodi: ut firmam eorum cognitionem nec ratione nec sensu satis sperate liceat: et praeterea videbat vel mediocrem saltem istarum rerum contemplationem non solum [151] ad medicinam et ad alias artes; sed ad vitam commode degendam, utilem admodum esse et propemodum necessariam. Est autem hoc magni et ingenui animi, in studiis non tantum probabilia et verisimilia sectari; sed in singulis, quatenus fieri potest, et res ipsa patitur, firmis rationibus latentem, et abditam rei veritatem investigare: et ea quae inveneris in publicum proferre: quando nobis commune commodum vel maxime spectandum est.

Primum autem in lucem edidit animalium historiam; quod illi magis necessarium hoc videbatur: quod de plantis, tum multi erudite et utiliter scripsissent, et etiamnum scriberent: et de metallis doctissime utilissimeque Georgius Agricola, vir omni laude dignus, libros in publicum edidisset: de animalibus vero perpauci illo saeculo, et tantum ex parte scripsissent. Et quia ad hoc opus absolvendum, necessaria illi erat lectio eorum; qui de animantibus scripserunt; et peregrinationes: ut varia ipse variis in locis observare posset: in utroque elaboravit. Nam omnis generis auctores ducentos quinquaginta Graecos, Latinos, Barbaros, obscuros, veteres et recentiores; qui vel ex professo vel ex parte aliquid de animalibus scripserunt, legit: inter se contulit; et ex iis memoratu digna magno iudicio excerpsit.

Peregrinationes vero etsi non multas, aliquas tamen huius operis et plantarum cognitionis causa suscepit. Adiit enim Italiae nonnulla loca, et Venetiis mensem unum mansit, piscium inspiciendorum et depingendorum gratia. Adiit etiam quaedam Germaniae loca: et cum Argentoratum descendisset, ut secundo Rheno in Oceanum navigaret, et pisces Oceani atque alia praeclara observaret; exorto tum infelici bello, quo tota fere Germania conflagravit, amicis monentibus, peregrinationem institutam omisit: et domum rediit. Ne autem et hanc peregrinationem alio tempore repeteret; et longinquiores etiam susciperet: cum valetudo non satis firma, tum maxime sumptuum magnitudo ipsum impediit; quod neque Maecenatem haberet; neque fortunae eius, vix mediocres, his ferendis essent.

Incensus autem naturalium rerum studio, a quibusvis doctis, indoctis, civibus, peregrinis, venatoribus, piscatoribus aucupibus, pastoribus, et omni hominum genere multa subinde interrogando collegit. Deinde in diversis Europae regionibus amicos complures sibi comparavit: qui benigne, candide, ac liberaliter, multas animantium omne genus effigies ad vivum repraesentatas; quarundam etiam nomina in diversis linguis et historias illi communicarunt. Horum nomina ab ipso pleraque commemorantur ante initia librorum: et sunt forte nonnulli, [152] quorum ideo nulla facta est mentio; quod eorum literae, opere demum absoluto et edito, illi fuerunt redditae quibus tamen haud dubie alia ratione se gratum ostendisset, si contigisset vita diuturnior. Cum vero eodem tempore, quo in hoc opere versabatur, editi essent de aquatilium natura libri praeclari a doctissimis viris Gulielmo Rondeletio, Petro Bellonio Gallis, et Hippolyto Salviano Romae: scripta Rondeletii integra suo operi inseruit ipsorum nominibus additis. Nolumus hic commemorare quam liberaliter unicuique suam laudem tribuat: quam ingenue quaedam ipsorum emendet: quam libere etiam aut ab altero illorum, aut ab utroque nonnunquam dissentiat: cum haec ex ipso opere eius cognosci possint: hoc tantum dicimus Rondeletium et Bellonium, cum inter ipsos forte aemulatio quaedam exorta esset, ut fieri solet: ambos tamen nihilo minus Gesnero amicissimos fuisse et illi multa cum ad animalium tum ad plantarum historiam perficiendam et ornandam, liberaliter suppeditasse.

In nulla autem naturae rerum parte diligentius est versatus, nulli plus temporis et operae impendit: quam plantarum cognitioni. Etenim adolescens aut potius puer, a patruo ad hoc studium, ut diximus adsuefactus fuit quod deinde semper amavit. Nam et Lausannae cum esset; saepe herbarum gratia montes Sabaudiae pererrabat, et Basileae non minori studio ad Rheni ripas, et passim etiam per late patentes campos, et in vicinis montibus, plantas investigare solebat. Tiguri autem postquam habitare coepit: non tantum in agros et montes, urbi vicinos, herbarum noscendarum causa, exire consueverat: sed quotannis fere aliquam peregrinationem in alias Helvetiae partes eiusdem rei gratia suscipiebat. Itaque magnam partem Alpium Rheticarum et Helveticarum, plantarum causa perlustravit. Quin etiam cum Venetias profectus esset: ut mediterranei maris pisces in urbe celeberrima cognosceret: non minori cura et studio in illo itinere plantas, quam in ipsa urbe pisces, et observavit et depingendas curavit. Eademque diligentia in peregrinationibus Gallicis usus est. Observabat autem non tantum plantas a veteribus, Dioscoride, Plinio, et Theophrasto descriptas, aut a recentioribus Ruellio, Fuchsio, Trago; sed naturae ipsius scrutator, omnes ante sibi non visas plantas colligebat; depingebat: in hortulo suo plantabat. Diligenter praeterea primas qualitates plantarum et temperamenta investigabat: et in hunc usum quasvis plantas gustabat: alligabat corpori; et variis rationibus earum vires experiebatur. Nec vero suo unius iudicio utebatur; sed libentissime aliorum sententias audiebat: nec medicorum tantum: sed vulgarium quoque hominum.

[153] Neque enim pudebat eum a rusticis, et saepe etiam a mulierculis, vulgaria nomina plantarum discere: et usum herbarum in medendo; quam ipsi aut experti essent, aut a maioribus suis accepissent. Habent enim saepe numero homines rustici varia experirnenta, a maioribus quasi per manus tradita: quibus saepe feliciter admodum utuntur. Haec ille neque aspernabatur fastu quodam; quo saepe homines alioqui eruditi, sed inflati, etiam optima spernunt; neque statim quibusvis fidem habebat; sed singula ratione et methodo exacta diligenter examinabat. Conferebat autem magno cum iudicio plantas quas notat cum veterum descriptionibus congruere: atque ut hoc rectius facere posset, prius veterum descriptiones Theophrasti, Dioscoridis, Plinii diligentissime inter se contulit: ex qua collatione, multa in Plinio castigavit: multa male ab illo ex Dioscoride translata esse ostendit: eodemque modo non pauca in Dioscoride et Theophrasto, eorumque interpretibus, corrupta aut male translata emendavit. Tantam eius diligentiam cum agnovissent complures homines doctissimi; ut qui eius iudicio multum tribuerent; certatim ad eum misere semina varia, et plantas quam plurimas, cum recentes tum siccas: idque ex Italia, ex Gallia, ex Germania et Anglia usque. Itaque cum propria diligentia, tum amicorum studio collegit plures, quam quingentas plantas: quarum descriptiones apud nullum veterum exstant. Jamque se operi accinxerat: ut quae triginta fere annis maximo studio et labore pene infinito collegerat, in publicum ederet: cum fati vi suis ereptus, praeclarum opus absolvere et expolire non potuit. Attamen ne tanti eius labores perirent: quaecumque de plantis collegit et annotavit; ea omnia cum decumberet: testamento legavit claro medico Casparo Wolphio: eique operis editionem commisit; ac quantumvis aeger, et admodum infirmus: diligenter tamen et accurate methodum, quam servare instituerat, exposuit. Antequam vero in morbum incideret, figurae plantarum quam plurimae ligno insculptae fuerunt: in quibus depingendis ipse frequens pictori aderat: et curabat sedulo: primum, ut certa servaretur in omnibus proportio; deinde ut pictor non artem suam ostentaret; sed naturam imitaretur, et ad illam quam proxime accederet; et in foliis fibras, in floribus lineolas, non quas ipsi collibuisset; sed quas natura in his finxisset, quam exactissime repraesentaret.

Coeperat apud Tigurinos anno sexagesimo quarto grassari pestis; quae cives multos, et inter ceteros eruditione clarissimum virum Theodorum Bibliandrum civitati illi abstulit. Eo igitur tempore iam tum sibi mortem praesagire Gesnerus coepit: cum in somnis se a serpente morderi visus esset. Hunc morsum [154] pestem esse, cum a somno evigilasset, interpretatus est: et hoc suum somnium literis mandavit.

Ab eo, etsi dudum ante humana omnia meditata illi fuerunt; tamen certius sibi exitum vitae imminere coniciebat; seque quotidie ad beatam felicemque migrationem praeparabat.

Icones veterum aliquot ac recentium Medicorum Philosophorumque
Ioannes Sambucus / János Zsámboky
Antverpiae 1574

Exstant in literis ad amicos complures huiusmodi verissimae praesagitiones, testimonium pectoris pleni pietatis, ex quibus unam alteramque hoc loco inserere placet. Superiori igitur anni quo obiit aestate quinto calendas Septembris ad excellentissimum Caesaris medicum Ioannem Cratonem, in epistola quadam haec verba posuit: Ad Oceanum stirpium mearum, rebus aliis omnibus relictis, iam iam accedam: in qua καταγηράσκω et laboribus fractus velutique effetus, vel ipso in opere vel paulo post ad meliorem vitam transiturus videor: et Deo gratias ago: qui mihi animum transeundi emigrandique satis promptum et alacrem dedit; quem ut Spiritu suo confirmet et augeat, oro. Scripsit deinde rursus haec ad eundem vigesimo Octobris: Opus historiae stirpium ex libris ducentis et sexaginta concinnandae subivi: nec poenitet me adhuc laboris, quamvis immensi. Quod si Deus me ad meliorem vitam prius avocare voluerit, quam perfecero: sic quoque gratias illi agam. Praeterea ad Cl. v. Adolphum Occonem Adolphi F. paulo ante obitum [Note: Est lib 2. ep. Gesn. p. 56. b.] epistolam Graecam accurate elaboratam scripsit: in qua inter alia haec quoque leguntur:

Ἀληθὴς ὄντως φιλοσοφία, ἤ σοφία μᾶλλον ὡς κατ’ἄνθροπον, ἡ τὸ τέλος νουσα, εἴτε τοῖς ἄλλοις τὸ τῶν ἑκάστων. καὶ τὸ κατ’ἡμᾶς μάλιστα, τὸν θάνατον λέγω, οὕτως ὥστε καὶ ζοῖντας πολὺ πρότερον προπαρασκευάζειν ἡμᾶς. τὴν διάνοιαν συνεχῶς Ἀοσὰ τοῦ σώματος ἰδίου, καὶ τοῦ ἐνταῦθα κόσμου χωρίζοντας, ὥστε τῆς φύσεως, ἢ τῆς ὑπὲρ αὐτὴν προνοίας μᾶλλον, ἐπειγούσης ἐυμενῶς τε καὶ ἀσπαςίως ἕπεσθαν. Ἀλλὰ τὴν μακαιρίαν καὶ ἔνθεον ἡμῶν πίστιν τε καὶ ἐλπίδα: ἡ καὶ νυκτὰς τε καὶ ἤματα πάντα, ἐπὶ τὸν κτίστην ἁπάντων, ἡμῶν δὲ καὶ πατέρα τὸν οὐράνιον στενάζουσα Ἀλλατελεῖ: καθ’ἢν καὶ ταῦτα τὰ ἐπυλλία αὐτοχεδιάζειν μοι ἐπῆλθεν.

Εὐδάιμων μὲν πρῶτα ὁθέσκελα πάντα νοήσας,
Εἰτα δ’ὁ γ’ἐλπίζων, τὸ τρίτον ὅστις ἔχει.
Τρισμάκαρ ὁ τρίτατος· πρῶτος δὲ γ'ἐπαμφοτερίζει,
Οὐ γὰρ ἄνευ πιστῆς ἐλπίδός ἐστι μάκαρ.
Πλείονα δ’ἐννοέων δειλαιότερος πέλει ἔνθεν,
Αἰεὶ ἄπιστος ἐὼν, ἐλπίδος ἀεὶ ἄνστυ.
Ἐλπὶς δ’ἥ γ'ἀγαθὴ γηροτρόφος ἐπὶ γλυκεῖα,
Καὶ φυγάδας βόσκει πατρίδος ἐλπίς ἑῆς.
Κἀν θανάτου δ’ἀκμῆ κραδίην μόνη ἐλπίς ἀγάλλει
Ἀνδρῶν ἐνσεβέων ὁϋρανόφοιτον ἄκος.
[155] Νηπενθές τ'ἄλυπόν τε, κακῶν ἐπίληθον ἁπάντων,
Πνέυματος ἐξ ἀγίου πάντοτ ἐπαρδόμενον
Θαῤῥῶ μὲν φίλ'Ἄδελφε μετ’οὐ πολὺ δ’'αμμιν ἀδελφοῖς
Ἐν Χριστῷ πιςύναις ἐστιν ὕπαρ.

Ex his igitur facile apparet, quam pie ille iamdudum beatam migrationem meditatus fuerit: et quam certo divina quadam animi vi mortem suam multo ante praeviderit. Etenim cum hieme pestis vim grassantem apud Tigurinos evasisset: et eadem recrudescens, sequenti autumno iterum clementius ageret: subito media fere hieme inopinata vi morbi oppressus, et sicuti vaticinatus fuerat, e medio cursu laborum ereptus, in felicem et sempiternam quietem translatus est.

Carbunculus illi primo [Note: Die nona Decemb.] exortus est, in latere sinistro, cordi directe imminens. Etsi autem loco periculoso natus esset: minus tamen periculi videbatur: quod nullum dolorem capitis, nullam febrim, nullum aliud symptoma sentiret.

Quin etiam vires eius morbo nihil fere deiectae fuere. Numquam enim decubuit: nisi quando se, ita uti vestitus erat, in grabatum paululum reclinaret. Veruntamen quia plerique quos morbus hic invadebat, moriebantur; quantumvis ab initio non magna vis morbi esse videretur: ipse quoque sibi moriendum esse statuens, amicis convocatis, testamentum condidit: et cum quaedam uxori, quaedam nepotibus ex sorore legasset: heredem ex asse fecit sororem: quam tum solam habebat superstitem. Ne autem labores ipsius perirent: bibliothecam suam omnem, Casparo Wolphio medico, iusto pretio vendidit: et illis diebus quibus aegrotabat, multa cum eo et de plantarum historia, et de aliis suis laboribus, quos illi commendabat, locutus est: multa etiam tunc literis mandavit: ne qua post obitum vel in re familiari, vel in lucubrationibus suis, confusio oriretur. Vere itaque de eo nobilissimus historicus: Incredibili iuvandae rei literaria studio ad ultimum usque vitae spiritum flagravit: cum lue pestifera correptus iam viribus linquentibus ad ordinandam non rem domesticam; sed supellectilem librariam e lecto surgeret: ut quae vivus publicare non potuerat; post mortem eius ad rei pub. utilitatem edi possent.

Cum ecclesiae ministri frequenter illum accederent: libenter illorum consolationes audiebat: et cum illis de beata spe in Christo proposita ex sacris literis colloquebatur. Pridie vero antequam ex hac vita excederet, cum multa de rebus domesticis, cum Henrico Bullingero, quem summe amabat, collocutus fuisset: tandem praeclaram fidei suae confessionem [156] illo praesente edidit: et gravi oratione protestatus est: se paratum esse in hac fide mori.

Quintus iam erat dies, ex quo aegrotare coeperat: cum medici non prorsus omnem spem abiecissent: plurimum tamen de vita eius solliciti essent; ipse vero sibi meliuscule habere videbatur. Itaque cum amici quidam noctu illi adesse cuperent aegrotanti: gratias illis egit, seque eorum opera opus habere negavit. Sic qui in vita multis commodus, molestus fuisset nemini: ne morbum quidem suum cuiquam, praeterquam sibi ipsi, molestum esse, patiebatur. Deductus autem in cubiculum, in quo semper solitus erat quiescere; ancilla unica praesente, fusis ardentissimis ad Deum precibus, sese ad quietem composuit. Verum circa horam noctis undecimam, cum animadverteret vim morbi naturam superasse, vocata uxore, voluit reduci in suum musaeum, in quo pridie sibi lectum sterni iusserat: atque paulo post illic in manibus uxoris, inter pias preces, leniter die decima tertia Decembris exspiravit. Doluit morte eius urbs tota. Itaque magna frequentia funus eius postero die omnium ordinum homines deduxerunt; et eum in summi templi peristylio sepeliverunt, iuxta Ioannis Frisii sepulcrum; qui superiori anno ipsum praecesserat: ut post obitum eorum coniungerentur corpora: quorum animi semper fuissent coniunctissimi. In eius vero locum, Tigurini senatus decreto, subrogati sunt Cl. medici Georgius Cellarius et Caspar Wolphius. Mortuum laudavit oratione funebri Iosias Simlerus, et elegantissimo carmine Theodorus Beza: quo inter alia naturam eum tamquam fidum suorum sacrorum antistitem plorare dicit, mutam deinceps futuram, nisi ipse mortuus loquatur. Carmen ipsum hoc est:

Te caelo mutante solum, Gesnere, volucres
Quaecumque pennis aëra permeant,
Replevere modis omnia tristibus,
Migrantem amicum extrema supra sidera,
Omnes cum gemitu gravi insequutae.
Te caelo mutante solum, Gesnere, feroces
Gemunt in antris belluae,
Et stabuli pecudes oblitae,
Sibilis colubri te feri gemunt lugubribus,
Imisque quotquot sub cavernis
Occulta terrarum colunt:
Et flaccidum plantae virentes,
Et pallidum flores nitentes:
Et flaccidum arbores comantes.
Regna te per humida
Et belluosus qua ferit undique
[157] Reboantia littora Pontus,
Planctu sonoro deflet Amphytrite:
Et liquidis sub aquis pisces natantes mutitant.
Natura te omnis denique ut suorum fidum antistitem
Plorat sacrorum, muta
Futura deinceps, ni loquaris mortuus.
Haec inter tibi turbatus, Gesnere, parentat
Beza tuus, vati vates, et amicus amico,
His incompositis in numeris numeris.

Fuit in Gesnero magnum linguarum studium: non tantum ut plurimas intelligeret: sed ut gustum etiam illarum haberet: quarum solidae intelligentiae non studebat. Exstat huius studii publicum testimonium, Mithridates, sive, de differentiis linguarum, tum veterum, tum quae hodie apud diversas nationes toto orbe terrarum in usu sunt. Etenim cum multa ipse observasset in variis linguis: et praeterea plurima haberet ab amicis observata: voluit ea in publicum edere: ut alii etiam, ipsius exemplo invitati, diligentius observarent illas linguas: quae nunc in praecipuo usu sunt; et annotarent, quae inter se cognatae sint: et quomodo conveniant, quae item plurimum, et quibusnam in rebus distent. Est autem huius rei inquisitio, cum utilis tum liberalis et ingenuo homine admodum digna. Nam cum solus homo rationis iuxta orationisque sit particeps; orationis ac linguarum differentias nosse, erudito ac Philosopho homine studium est dignum et aptum.

Etsi autem in tanta linguarum infinitate fieri non potest: ut unus homo omnium linguarum cognitionem consequatur: laude tamen dignum est, nosse quam plurimas; et illas praecipue, quibus res cognitu necessariae literis mandatae continentur: quales sunt Hebraea, Graeca et Latina; quas ille omnes optime moverat, et praeterea, Italicae et Gallicae linguae mediocrem usum habebat.

Germanicam autem, cum illi vernacula esset, amore patriae illustrare plurimum studuit. Itaque multa nomina quadrupedum, avium, piscium, ingeniose excogitavit: ut nostri rerum ipsis hactenus ignotarum saltem nomina aliqua haberent. Praeterea cum a quodam generoso ac nobili viro, et Germanicarum antiquitatum studioso, accepisset libellum propriorum nominum Germanicorum virorum et mulierum (quibus usa est Germania antequam sanctorum nomina ex linguis peregrinis reciperet) quorum hic aliquot milia ex vetustis monumentis et archivis principum virorum collegerat: et secundum terminationes disposuerat: admodum hac eius diligentia delectatus, statuerat hunc libellum in publicum edere. Verum ut et ipse aliquid hac in re patriae conferret; propriorum nominum vim et [158] significationem annotavit. Itaque amicis, qui antiquitatum studiosi illum frequenter accedebant, multa saepe veterum Germanorum propria nomina recitabat: et ostendebat, omnia fere certa aliqua ex causa imposita esse, sicut in linguis cultioribus, et apud Graecos praecipue. Excitatus etiam huius viri labore, meditari coepit origines Germanicorum vocabulorum ex Hebraea, Graeca et Latina lingua: sed morte praeventus, quod coeperat, absolvere non potuit.

Ut autem amore patriae Germanicam linguam excolere conatus est; ita quoque propter Philosophiae amorem plurimum impendit operae Graecae linguae; quod praestantissimi Philosophi et Medici omnes fere Graeci fuerint: quorum scripta, etsi fere omnia in Latinam translata sunt; tamen non modo suavius, verum etiam purius ex ipso fonte hauriuntur. Quandoquidem optimi interpretes saepenumero solent dormitare, errare, ac labi nonnunquam: et multa a Philosophis, qui suum quoddam genus docendi habent, breviter et acute disseruntur, quae Latinis verbis vix longa circumscriptione explicari possunt. Quare optimo consilio ab ipsa adolescentia multum operae Graecae linguae impendit quantum in eo profecerit, doctorum esto iudicium.

Quam vis autem nollet medicinam quaestus causa facere, et aetatis partem maximam domesticis lucubrationibus consumpserit: tamen in medicina non parum potuit. Nam et hydropes aliquot graves, apoplexias non paucas, epilepsias plurimas et alios ingentes morbos curavit in iis, qui et mature accersere et obtemperare voluerunt. Senes asthamaticos quosdam, iam fere animam exhalantes, revocavit. Arteriarum in temporib. lectionem, uteri clysteres in gravissimis mulierum morbis, ab Hippocratis usque saeculo repetiit: et iis non semel feliciter usus est. Remedia quoque alia pretiosa et singularia plurima habuit, quae partim ab amicis accepit, partim ipse ut fuit eruditione et experientia nulli secundus invenit: quibus non infeliciter saepe usus est. Quantum vero illi medici doctissimi tribuerint, malumus ex ipsorum scriptis cognosci. Certe prudentissimi viri, qui officinae Frobenianae Basileae praefuerunt, cum Galeni opera in publicum ederent, hunc unum editioni praeesse voluerunt, quod existimarent et eius iudicium esse exactissimum; et nominis gloriam et auctoritatem esse maximam: quae operi non vulgarem commendationem afferre posset.

Quod ad reliquam vitam et mores eius attinet: primum existimabat omnem de religione doctrinam ex sacris literis petendam; ideo eas libenter et saepe legebat: plurimum etiam Apollinarii Greca paraphrasi delectabatur. Deinde cum magna soleat esse veterum auctoritas: qui quondam melioribus ecclesiae temporib. floruerunt: si quid haberet otii, libenter in horum lectione [159] consumebat, praesertim Graecorum, quorum plerosque legit: quosdam etiam in Latinam linguam transtulit. Tanto autem studio sacras literas legit; ut de gravissimis controversiis religionis optime iudicare posset. Neque sententiam suam dissimulabat: sed palam testabatur; se universam doctrinam Helveticarum ecclesiarum ut sacris literis et vetustis patribus consentientem, amplecti et ex animo probare. Praeterea cum superioribus annis gravis controversia de sacra Trinitate exorta esset, et agitata in Ecclesiis Poloniae haberet autem amicos ex illo regno doctos et nobiles viros: saepe illis suam sententiam coram exposuit, et discedentibus scriptam dedit: ac eos ad constantem verae doctrinae professionem cohortatus est: atque gravissimis rationibus et scripturarum firmis testimoniis Antitrinitariorum errores damnavit. Coluit quidem multorum amicitiam, qui diversam de religione sententiam sequerentur: in nullius tamen gratiam, suam de religione persuasionem non modo mutavit; sed ne dissimulavit quidem. Audiebat autem contiones sacras, non tantum festis diebus: sed quotiescumque Bullingerus, quem ille prae ceteris observabat, contionaretur (quod praeter diem dominicum bis ille in septimana solebat facere) assidue intererat, plerumque secum Hebraeum codicem afferens; si ille librum aliquem veteris testamenti interpretaretur. Quamvis enim medicus esset professione; tamen existimabat et recte, cognitionem verae religionis nihilominus ad se pertinere; et ad omnes, qui modo omnib commune nomen Christiani hominis tueri velint. Statuebat enim hunc esse praecipuum fructum studiorum suorum, qui ex illis ad usum ecclesiae redundaret. Ideoque in animalium historia multum laboris impendit Hebraeis nominib. interpretandis; et fere omnia illa loca scripturarum, in quibus animalium mentio fit, accurate interpretatus est: ut ex sua professione aliquid studiosis sacrarum literarum commodi afferret.

Respondebat autem vita eius et mores verae religionis professioni. Summa enim fuit in illo humanitas, simplicitas, integritas: nulla ostentatio, luxus nullus, libidinis ne vestigium quidem apparebat: pudoris tantam et verecundiae habebat rationem; ut obscaenum aliquid non modo ipse dicere, vel ab aliis audire; sed ne legere quidem sustineret; quod satis testatur Martialis ab ipso castratus. Adeo autem boni mores illi curae fuere: ut saepe cum gravissimis theologis consultarit: qua nam tandem ratione collapsa ecclesiae disciplina restitui possit. Dolebat enim illi, ut bonis omnibus doctrina religionis a tam multis erroribus repurgata, in morum et vitae reformatione adeo tardos progressus fieri.

Amicitias bonorum et doctorum hominum studiose sibi comparavit: et summa fide atque constantia coluit. Indicant hoc non tantum inscriptiones quamplurimae, in quib. beneficia amicorum celebrat; et se gratum exhibet: sed multa officia, cum privatim, [160] tum publice amicis exhibita. Quorundam enim libros ab ipsis nondum absolutos, post eorum obitum absolvit: aliorum scripta inemendata recognovit: plurima in lucem edenda curavit: praefationes addidit, aut aliquid suorum scriptorum adiunxit: multis etiam dedit Graeca exemplaria, quae illi transferrent: et in lucem ederent: aliis alias occasiones se exercendi praebuit. Mirifice enim amabat eos, qui vel mediocres progressus in literis fecissent: et assidui et diligentes in studiis essent: eorum conatus iuvabat: et ingenia. quacumque ratione poterat, excitabat. Certe ut alia omittamus, una operum Cordi editio, erga amicos fidem, et in illis ornandis diligentiam testatur. Cordum enim cum adhuc in vivis ageret non noverat: neque ulla amicitiae consuetudo inter ipsos fuit: eum tamen propter communia studia amavit: et ea diligentia opera eius conquisivit, et in publicum edidit: ut in propriis maiore uti non potuerit. His moribus amicos sibi comparavit complurimos et domi in patria, et apud exteras quoque nationes. Domi enim acceptus et gratus fuit Senatui: carus bonis omnibus: vulgus vero quod de literis iudicare nescit, forte non ita magni illum fecit: ex his tamen, qui ipsum familiarius noverant, eum non tam propter eruditionem, quam propter morum integritatem amaverunt. Medici reliqui Tigurinae urbis ipsum ut patrem amarunt et venerati sunt: quos ipse vicissim filiorum more est complexus: et quacumque re poterat; iuvit atque ornavit. Ecclesiae autem ministri cum illo fraterno amore coniuncti fuerunt: quorum quicunque voluit, eius opera parata et gratuita semper usus est. Neque in patria tantum, sed in exteris regionibus Theologos, medicos, pharmacopaeos quamplurimos habuit arctissima amicitia sibi coniunctos, non tantum Germanos, sed Anglos quoque et Gallos, et Italos, et Polonos.

Patebat porro eius domus semper omnibus peregrinis, praecipue literatis hominibus; quorum plures ad illum quotidie confluebant; alii ut ipsum viderent et noscerent; alii ut aliquid rarum et spectatu dignum apud ipsum viderent. Erat enim domus eius huiusmodi rebus referta: habebat omnium fere peregrinorum animalium vel cadavera, vel effigies coloribus ad vivum expressas: plantas autem plurimas et nostris regionibus ante ignotas, alebat in suis hortulis, plures siccatas in suis thecis reconditas habebat: collegit quoque gemmarum, metallorum, et rerum fossilium non contemnendum thesaurum. Haec autem universa non sibi tantum recondita servabat: sed quicunque rerum naturae studiosi illum accederent, his libentissime singula demonstrabat; et erudite ac suaviter de eorum natura et viribus disserebat. Etenim cum natura liberalis ac munificus esset: auro autem et opibus amplis non abundaret: ea quae ipsius [161] muneris erant, quae ex eruditionis variae et experientiae thesauris depromebantur, libentissime elargiebatur. Nam cum a praestantissimis Germaniae, Galliae, Italiae medicis multa haberet in arte medica secreta, ut vocant: multa etiam suo Marte invenisset: usuque felici comprobasset: quae si sordidus fuisset ac avarus, ut plerique nostro saeculo, sibi servare potuisset: ac rem suam familiarem inde augere illa tamen omnia, ut fuit publicae utilitatis studiosissimus, partim in communem omnium usum vulgare, partim amicis petentibus communicare, numquam est dedignatus. Etenim huic eius ingenuae munificentiae studiosi medicinae acceptum ferunt Evonymi thesaurum: in quo permulta praeclara et recondita in lucem edidit: et nisi morte praeventus fuisset, alteram partem additurus erat, in quam non minus multa et rariora remedia congessit. Praeterea clarissimi, doctissimique medici, Ioannes Crato medicus Caesareus, Adolphus Occo Adolphi F. Achilles P. Gassarus Augustani, et Ioannes Funccius Memmingensis, et alii plures huius rei testes fide dignissimi esse possunt: qui et exquisita remedia illi miserunt, et vicissim eius benevolentiam in eodem studio saepenumero experti sunt.

Ob has igitur praeclaras et excellentes virtutes cum singulari eruditione coniunctas, doctissimi quique viri eius amicitiam expetiverunt: nec dubitarunt praestantissimi regum et principum medici ipsum praeceptorem vocare, et elogiis compluribus ornare. Neque hic iudicium gravissimum Ferdinandi Augusti, quod non multo ante obitum de Gesnero sapientissimum fecit, absque piaculo omittere possumus. Commendabant Gesnerum Caesari singulari studio D. Iulius Alexandrinus et D. Ioann Crato summi philosophi et excellentissimi illius medici: atque illi tum imagines familiae et privilegia, quibus lucubrationes eius auctoritate Caesarea communirentur a sapientissimo Imperatore impetrarunt; perferente hoc ad Imperatorem viro amplissimo D. Marco Singkmosero Imperat. Secretario et consiliario Caesareo. Ibi tum sapientissimus Imperator Ioannem Cratonem, multis adstantibus, et praesertim D. Iulio Alexandrino, et D. Steph. Lauraeo Amorfortio, et D. Ioanne Naevio, Elect. Saxon. archiatro, qui una cum superioribus valetudinis Caesaris curam gerebat, interrogavit num de facie Gesnerum nosset? Negabat ille aliter ac ex literis; et certorum hominum sermonibus cognitum, cui Caesar, Credas, inquit (verba sunt Imperatoris) Gesnerus est tota probitas.

Ceterum Varro hic et Plinius Germaniae statuerat omnem animalium historiam sex libris complecti, quorum quatuor sunt editi. Primus de animalibus quadrupedibus viviparis, secundus de quadrupedib oviparis, tertius de avibus, quartus de piscibus, et aquatilibus: his additurus erat quintum de serpentibus et sextum de insectis. Collegit autem horum quoque librorum [162] materiam copiosam, et picturas ad vivum factas multas congessit: opus tamen ipsum neque absolvit, neque in ordinem aliquem digessit: partim quia typographus editionem horum librorum in aliud tempus differebat, partim quod ipse quoque aliis scriptionibus occupatus esset. Ac etsi universum opus inscripsit historiam animalium; attamen non tantum animalium historiam, nomina et genera, et singulorum species et differentias, formas item singulorum et partes, deinde loca in quib. versantur, actiones praeterea, ac mores et ingenia, et quae sunt huius generis alia describit; verum praeterea explicat usum; quem homines ex animalib. singulis percipiunt: quorum alia venatione capiuntur, et exhibentur in ludis et spectaculis, aut domantur aut cicurantur. alia domestica variis hominum usibus inserviunt: quo loco instrumenta non praeterit, quibus ad usum eorum homini opus est: alia lucrum homini afferunt ipsis partibus, quarum varius usus est, vendendis. Multa praeterea in cibum admittuntur: quae nam autem illa sint, quale alimentum ex singulis corpori accedat, quomodo singula apparanda et condienda sint, diligenter exponit. Ad haec remedia ex animalibus homini utilia studiose omnia ex variis medicorum libris congessit, et simul quoque remedia addidit de morsibus vel ictibus animalium in homine curandis. Postremo plurima, quae ad Philologiam pertinent, ex optimis utriusque linguae autorib. collegit. Quare in his libris continentur commentarii locupletissimi et castigationes plurimae in veterum ac recentiorum locos pene infinitos, quando una quadrupedum viviparorum historia ex auctoribus fere ducentis quinquaginta collecta est.

Secutus autem est in animalium historia ordinem Alphabeticum. Videbatur enim ille ordo commodior ad inquirendum, sicut et Lexicorum ordo, harum rerum imperitioribus. Nam indicem semper quaerendi causa adire molestum est. Etsi autem ordo hic est Grammaticus, qui a philosophis reprehenditur: defendi tamen potest exemplo veterum quorundam doctissimorum hominum, atque ut alter ordo sit praestantior, hic tamen est plerisque utilior. Quin etiam aliquoties de hoc admonitus, respondebat, omnem suam tractationem fere Grammaticam magis esse, quam Philosophicam, seque non philosophis, qui paucissimi sint, sed Grammaticis et philosophiae tyronibus, quorum maximus est numerus, haec condidisse. Addebat etiam se ideo ordinem Alphabeticum secutum esse, quod omnia, quae apud quosvis auctores huius argumenti, exstant, colligere statuisset, apud quos cum multa sint dubia et incerta, ut ad quod genus referas non constet, literarum hic ordo etiam commodior est visus. Interea tamen non ita huic ordini addictus fuit, quin saepe quae cognata sunt coniunxerit, veluti boum varias species, Bubalum, Bisontem, Bonasum, Tarandum, Urum, et plura praeterea boum ferorum et silvestrium genera: item [163] Accipitrum species Aesalona, Buteona, Tinnunculum, Cymindidem, Falcones: et inter aquatilia Cancrorum, Concharum, Galeorum, species quamplurimas. Praeterea icones animalium cum separatim ederet: cum nomenclaturis per classes secundum genera et species omnia digessit. In singulorum autem historiis totam tractationem per octo capita, octo prioribus Alphabeti Latini literis maiusculis insignita, partitus est.

Primum continet nomina diversarum gentium, Hebraica fere primum et Hebraicis finitima (ut Arabica, Chaldaica, Saracenica) deinde Persica, Graeca, Latina, Italica, Hispanica, Gallica, Germanica, Anglica, Illyrica: vel omnia uti habere potuit, vel aliqua saltem: saepe etiam vocabulis destitutus, nova finxit tum in vernacula lingua, tum in Latina aut Graeca.

Secundo capite docet, quibus in regionibus animalia quaeque reperiantur, et quomodo secundum illas differant: et si species eius animalis diversae reperiuntur, aut aliae quaedam differentiae, illas etiam explicat. Praecipue vero corpus describit, et primum corporis magnitudinem, deinde partes singulas simplices primum externas internasque solidas et liquidas, ut sunt in quadrupedibus pellis, pili, et qui accidit eis color, sanguis, adeps, medulla, ossa, venae, nervi. Deinde compositas a capite ad pedes, ut caput, cornua, cerebrum, oculos, aures, nasum, os, linguam, dentes, pectus, dorsum, cor, pulmones, ventriculum, hepar, fel, lienem, intestina, genitalia, crura, pedes, ungues, et ungulas. In illis etiam animalibus, quae ab hominib. aluntur, ut pecora, iumenta, canes, electionis notas in hoc capite inseruit. Tertio capite comprehendit naturales corporis actiones, quae vel ad vitae conservationem, vel speciei propagationem pertinent: singulatim vero hic describitur animantis cuiusque vox, sensus, cibus, potus, somnus, somnia, excrementa alvi, vesicae, genitalium sudor, menses, lac: loci item in quibus versantur, ut montes, silvae, paludes, loci frigidi, calidi. Actiones corporis, quod ad motum et quietem, ingressus, cursus, volatus, serptio, natatio; cubatio: sanitas et eius signa et conservatio, praecipue circa pecora et ea quae ab homine aluntur animalia. Libido, coitus, conceptus, gestatio et praegnantium cura, abortus, partus, foetarum cura, foetus eiusque educatio. Aetas et eius dignotio, vitae spatium, morbi eorumque causae, signa, praecautiones, remedia.

Capite quarto de animi affectibus, moribus et ingeniis agitur: quae singulorum animi bona aut virtutes, quae mala aut vitia sint, tum inter se, tum erga foetus suos, erga hominem sympathiae et antipathiae, hoc est, naturales quaedam concordiae et dissensiones singulorum, primum ad alias animantes, deinde ad res inanimatas.

Caput quintum est de usu ex animalibus percipiendo, extra cibum tamen, ac remedia. De venatione animalium, et quomodo [164] capiantur: quomodo domentur et cicurentur et nutriantur, et sanitatis tuendae praecepta: et in pecoribus, quae ad pastores, greges, et stabula pertineant. De instrumentis, quibus ad usum eorum homini praestandum opus est, ut in bove, de aratro, in equo de re curuli. Exhibitio eorum in ludis et spectaculis, pretium et pecunia, quae ex ipsis eorumve partibus vendendis habetur, usus diversi hominibus utiles ex singulis partibus, ut pellium ad vestes, cornuum aut ungularum suffitus, ad fugandos serpentes, excrementorum ad stercorandam terram, prognostica tempestatum, et alia si quae ex ipsis habentur commoda.

Sexto capite tractatur de alimento ex animalibus, tum integris, tum per singulas partes: simpliciter primum quae in cibum admittantur, aut non, deinde medice et quam salubriter id fiat, et quale alimentum ex singulis corpori accedat, et si quid aliud huiusmodi medici scriptum reliquerunt: postremo de apparatu et condimentis singulorum.

Septimum caput remedia ex animalibus homini utilia comprehendit, idque eo ordine, primum ex integris animalibus, deinde ipsorum partibus, tum simplicibus, tum compositis. Et quoniam saepe ab una parte multa variaque medicamenta sumuntur, in morbis certum sequitur ordinem: ut prius communes morbi, deinde particulares a capite ad pedes progressu facto commemorentur. Saepe etiam superstitiosa quaedam ab ipso ponuntur, non quod haec ullo modo probaret, qui potius in his reiciendis multis modum excedere visus est: sed quoniam omnia, quae habere potuit, congerere statuerat, haec omittere noluit, praesertim cum nonnulla sint eiusmodi; ut non omnibus etiam eruditis superstitiosa videantur. Post remedia autem ex animalib. de morsibus vel ictibus animalium in homine curandis tractat: et methodum medendi primum in genere praescribit, deinde per singula medicamenta, diligentissime apud auctores observata.

Postremum caput totum Philologicum et Grammaticum est, ex varia et multiplici lectione confectum, quod in plures partes ab ipso subdividitur.

Prima habet nomina Latina et Graeca, quae minus usitata sunt, ut poetis, aut alicui dialecto peculiaria, aut etiam ficta et ridicula, et nominum etymologias: ac propria animalium nomina: Item epitheta primum Latina, deinde Graeca, et metaphoricum nominum usum, ac derivata Latina et Graeca separatim. Agit etiam in hac parte, de imaginibus animalium pictis, sculptis, fusis, aut aliter expressis. Praeterea de lapidibus, plantis, animalibus aliis quae nomen a praesenti animali deducunt: et postremo loco, ponuntur nomina propria hominum, regionum, oppidorum, fluviorum, aliorum, quae vel ab animalis nomine sumpta sunt, aut saltem illi ita similia sunt, ut inde sumpta videri possint.

[165] Sex deinde sequentes partes, eiusdem argumenti sunt cum sex proximis a primo capitibus, nisi quod hic Grammatica solum, philologica et poetica attinguntur: quamvis de medicamentis, quae septimo capite traduntur, hic raro aliquid inveniatur.

Postrema parte philologicae tractationis, Historiae et fabulae narrantur, deinde quae ad divinationem pertinent, prodigia, ostenta, portenta, monstra, omina, auspicia, auguria: et quae ad religionem, veluti animalium quorundam sepulturae, quae quibus diis sacra sint, quae sacrificentur: praeterea proverbia hoc loco commemorantur, tum quaedam ab Erasmo non animadversa; tum ab ipso quidem annotata; sed hic quaedam prolixius, quaedam brevius exposita, quaedam castigata; quibus etiam alia proverbia adduntur, ex vulgaribus linguis, aut sacris literis desumpta: praeterea similitudines, emblemata, apologi.

Quae praeterea in utilitatem posteritatis elucubrarit, ipse in epistola quadam ad Guilielmum Turnerum Theologum et Medicum in Anglia, exponit; quorum Elenchus hic est:

Lexicon Graeco Latinum, ex Phavorini Camertis Lexico Graeco auctum.
Medicaminum succiduorum (quae antiballomena Graeci vocant) Galeno adscriptorum tabula Latinitate donata, adiectis etiam Graecis multo castigatioribus et annotationibus in quosdam locos.
Enchiridion plantarum historiae.
De simplicibus medicamentis libellus.
Compendium ex Actuarii Zachariae libris de differentiis urinarum.
Universalis doctrina Cl. Galeni Pergameni de compositione pharmacorum secundum locos affectos a capite ad calcem.
Symbola Galeni experimentorum ex libris eius collecta, et aliorum quorundam.
Apparatus et delectus simplicium medicamentorum ex Dioscoride et Mesuaeo praecipue alphabeti ordine.
Universalia Pauli Aeginetae praecepta de medicamentorum secundum genera compositione: et eiusdem argumenti omnia: quae in Galeni libris de compositione medicam. κατὰ γένη praecepta exstant, multis superflue dictis et peculiaribus plerisque compositionibus, remotis.
Catalogus plantarum nomina Latine, Graece, Germanice et Gallice e regione proponens secundum ordinem alphabeti Latinis praeeuntibus, una cum vulgaribus pharmacopolarum nomenclaturis.
De Syllogismis compendium autoris incerti.
Moralis interpretatio errorum Ulyssis Homerici autoris incerti.
Commentatio Porphyrii philosophi de Nympharum antro in [166] decimo tertio libro Odysseae Homericae.
Apologiae quaedam pro Homero, et arte poetica fabularumque aliquot enarrationes ex commentariis Procli Lycii Diadochi philosophi Platonici in libris Platonis de republica.
Porphyrii philosophi, quaestiones Homericae.
De lacte et operibus lactariis libellus, philologus pariter ac medicus, cum epistola ad Iacobum Aviennum Glaronensem de montium admiratione.
Ioannis Stobaei collectanea sive loci communes CXXIII ex omni genere auctorum vetustissimorum Graecorum.
Heraclidis Pontici allegoriae in Homeri fabulas de Diis; et sermo Dionis de Homero Latine factus.
Michaelis Ephesii Scholia in Anstotelis libellos, nempe de iuventute et senectute, vita et morte. De longitudine et brevitase vitae De divinatione per somnum.
M. V. Martialis poetae epigrammata (ad linguae Latinae copiam et varias rerum nomenclaturas utilissima) ab omni verborum obscaenitate, in adolescentium precipue scholarumque usum, expurgata.
Ambrosii Calepini Dictionarium linguae Latinae.
Nomina propria ex quibus maxima pars Venetae accessionis constabat, seorsim a Latinis vocabulis in peculiare alphabetum digesta.
Lexicon Graeco Latinum.
Antonii Tilesii Itali Consentini opuscula aliquot partim iam prius diversis in locis; partim nusquam prius edita.
Bibliothecae universalis, sive Catologus omnium scriptorum locupletissimus in tribus linguis Latina, Graeca, et Hebraea exstantium et non exstantium veterum et recentiorum usque ad annum Domini M. D. LXV. doctorum et indoctorum, excusorum et in Bibliothecis latentium.
Sententiarum sive capitum Theologicorum praecipue ex sacris et profanis libris Graecis collectorum digestorumque in Locos communes per Antonium et Maximum monachos, Tomi tres.
Maximi vero 7 1. Tomo uno comprehensi.
Abbae Maximi philosophi confessoris et martyris aphorismorum seu capitum de perfecta charitate et aliis virtutibus Christianis centuriae 4.
Theophili sexti Antiochensis episcopi, de Deo et fide Christianorum contra gentes institutionum, libri tres ad Autolycum.
Tatiani Assyrii Iustini Martyris discipuli oratio contra Graecos. Et rursus eadem omnia in Latinum sermonem conversa.
Enumeratio medicamentorum purgantium, vomitoriorum et alvum bonam facientium ordine alphabetico excusa.
Naturalis scientiae totius compendium ex Aristotelicis aliisque [167] libris ab Hermolao Barbaro patricio Veneto confectum, et in Italia mendosissime impressum, quoad eius potuit repurgavit.
Pandectarum sive partitionum universalium qui secundus tomus Bibliothecae, libri novendecim. Pandectarum hoc est secundi tomi Bibliothecae liber XXI. sive ultimus.
Cl. Galeni librorum editioni Latinae in officina Frobeniana distinctio et argumenta adiecta.
Historiae animalium liber primus, qui est de quadrupedibus viviparis cum figuris ad vivum expressis.
Thesaurus Euonymi Philiatri de remediis secretis (vocat autem secreta in quibus pars purior et tenuior ab impuriore crassioreque secernitur arte)
Veterum aliquot theologorum Graecorum orthodoxorum libri Graeci et iidem Latinitate donati e regione.
In Hieronymi Tragi de stirpibus commentarios praefatio.
De thermis et fontibus medicatis Helvetiae et Germaniae libri duo.
Tabulae collectionum, quibus per singulos anni menses quae stirpes in singulis per Germaniam flores fructusque proferant, ordine recensentur.
Icones animalium quadrupedum viviparorum et oviparorum; quae primo et secundo historiae animalium libris describuntur, cum nomenclaturis singulorum Latinis, Italicis, Gallicis et Germanicis per certos ordines digesta.
Historiae quadrupedum oviparorum liber id est, secundus de animalibus cum appendice ad quadrupedes viviparas.
Historiae avium liber (qui est tertius de animalibus) cum figuris.
Icones avium omnium, quae in avium historia describuntur, cum nomenclaturis singularum in linguis diversis Europae.
De medicinae chirurgicae praestantia et antiquitate scriptum et enumeratio alphabetica errorum illustrium, qui rem chirurgicam vel scriptis vel artis usu excoluerunt.
De raris et admirandis herbis, quae sive quod noctu luceant, sive alias ob causas, Lunariae nominantur, commentariolus.
Descriptio montis Fracti sive Pilati vulgo dicti iuxta Lucernam in Helvetia.
Epitome Bibliothecae tomi primi.
Mithridates sive de differentiis linguarum tum veterum, tum quae hodie apud diversas nationes in toto orbe terrarum in usu sunt observationes.
Libelli tres medicinales: Unus de sanitate tuenda; alter contra luxum conviviorum: Tertius contra notas astrologicas Ephemeridum de secandis venis.
Cl. Aeliani Praenestini Pontificis et Sophistae, qui Romae sub [168] Imperatore Antonino Pio Meliglossus aut Melipthongus ab orationis suavitate cognominatus monumenta: quae exstant omnia Graece Latineque e regione cura et opera Gesneri in lucem edita.
De piscibus et aquatilibus omnibus libelli tres 1. Halieuticon P. Ovidii Nasonis emendatum, et scholiis illustratum 2. Aquatilium animantium enumeratio iuxta Plinium emendata et explicata serie literarum. 3. Eorundem nomenclator Germanicus longe copiosissimus. Et alia quaedam ad piscium historiam pertinentia.
De stirpium aliquot nominibus vetustis ac novis.
M. Antonini Imperatoris Romani et Philosophi de se ipso seu vita sua libr. XII, una cum Martini Neapolitani libro de Procli vita et felicitate.
Historiae animalium liber quartus, qui est de piscibus et aquatilibus cum iconibus.
Hannonis Carthaginensium ducis Navigatio, qua maximam Lybicae orae partem ultra Herculis columnas lustravit, e Graeco sermone in Latinum conversa adiectis etiam scholiis.
Icones animalium aquatilium in mari et dulcib. aquis degentium plusquam DCC. cum nomenclaturis singulorum Latinis, Graecis, Italicis, Hispanicis, Gallicis aliisque interdum.
Xenocratis de alimento ex aquatilibus libellus Graecus, eius opera editus idemque Latinus ex interpretatione eiusdem una cum scholiis.
Historia et interpretatio prodigii, quo caelum ardere visum est per plurimas Germaniae regiones ineunte anno 1561. die tertio a natali Dominico deque aliis quibusdam prodigiis veterib ac novis.
Dictionarium Germanicolatinum, Iosua Pictorius confecit.
Valerii Cordi Simesusii annotationes in Pedacii Dioscoridis Anazarbaei de medica materia libros 5. longe aliae quam antehac evulgatae.
Eiusdem historiae stirpium libri quatuor, tunc primum in lucem editi, adiectis etiam stirpium iconibus. Eiusdem sylva qua rerum fossilium in Germania plurimarum, metallorum, lapidum et stirpium aliquot rariorum notitiam brevissime persequitur.
Eiusdem de artificiosis extractionibus liber.

Eiusdem compositiones medicinales aliquot non vulgares.

His accedunt

Descriptiones et icones quaedam plantarum et de hortis Germaniae liber tum recens conscriptus.
Prolegomena in opera Galeni, Latina.
Cassii Iatrosophistae naturales et medicinales quaestiones 84. circa hominis naturam et morbos aliquot cum Gesneri interpretatione Latina.
[169] Santis Ardoyni Pisaurensis medici de venenis libri octo.
Aristotelis libellus de virtutibus translatus.
Enchiridion rei medicae triplicis. Illius primum quae signa ex pulsibus et urinis diiudicat. Deinde Therapeuticae de omni morborum genere curando singillatim. Tertio Diaeteticae vel de ratione victus, praesertim in febribus. Hoc volumine continentur.
De pulsibus libellus ex Galeni libris collectus ac veluti in formulam redactus; auctore quidem incerto, sed diligentissimo doctissimoque.
De iudiciis urinarum tractatus ex probatissimis collectus auctoribus, et in tabulae formam confectus, adiectis etiam causis, quae hanc vel illam urinam reddant, Io. Vasseo Meldensi auctore.
Morborum internorum prope omnium curatio, brevi methodo comprehensa, ex Galeno praecipue et Marco Gattinaria, per Iac. Sylvium medicum selecta.
De ratione victus in febribus secundum Hippocratem, in genere et singillatim libri tres authore Brudo Lusitano medico.
Praefatio Conradi Gesneri ad Achillem P. Gassarum medicum.
C. Gesneri, de anima liber sententiosa brevitate, veluti per tabulas et aphorismos ut plurimum conscriptus, philosophiae et medicinae studiosis accommodatus.
De omni rerum fossilium genere, gemmis, lapidibus, metallis, et huiusmodi libri aliquot plerique tunc primum editi.
Io. Kentmanni Dresdensis medici Nomenclatura rerum fossilium, quae in Misnia praecipue, et aliis quoque regionibus inveniuntur. Eiusdem, calculorum, qui in corpore ac membris hominum innascuntur, genera duodecim depicta descriptaque cum historiis.
De metallicis rebus ac nominibus, observationes variae ex schedis Georgii Faebricii.
Severini Goebelii medici de Succino libri duo prior Theologicus, posterior physicus ac medicus: cum corollario C. Gesneri.
Valerii Cordi de halosantho seu spermate ceti liber, cum corollario C. Gesneri.
S. Epiphanii Episcopi Cypri, de duodecim gemmis, quae erant in veste Aaronis, liber Graecus et Latinus cum corollario Conr. Gesneri.
Fr. Ruei medici Insulani, de gemmis aliquot; iis praesertim, quarum Ioannes in Apocalypsi meminit, et aliis, quarum usus [170] hodie apud omnes percrebuit, libri duo: Theologis non minus utiles quam philosophis.
C Gesneri, de rerum fossilium, lapidum et gemmarum maxime, figuris et similitudinibus liber: non solum medicis; sed omnibus rerum naturae et Philologiae studiosis, utilis et iucundus.

Ἐυπόριστα Ped. Dioscoridis Anazarbaei ad Andromachum, hoc est, de curationibus morborum per medicamenta paratu facilia libri II. Graece et Latine, et partim a Ioanne Moibano medico Augustano, partim veto post huius mortem a Contado Gesnero in linguam Latinam conversi: adiectis ab utroque interprete symphoniis Galeni aliorumque Graecorum medicorum.
Scripsit praeterea quae nondum sunt edita: Scholia in Orpheum de gemmis.
De scriptoribus Germanicis librum.
Thesauri de Remediis secretis, partem secundam.
Oppiani omnia in Latinam linguam transtulit.
Iod. Willichii de arte Magirica librum emendavit: et praefationem addidit.

Emendavit etiam Plinii naturalem historiam: Theophrastum de historia et causis plantarum: Dioscoridem de materia medica; et quaedam alia, quae si vixisset, editurus erat.

Affecta reliquit multa, et perfecta fere quaedam. Ipse in epistola illa ad Turnerum horum meminit, Historiae stirpium denuo adornatae cum picturis plurimis: translationis libelli Xenophontei de venatione: libri quinti stirpium descriptionis a Valerio Cordo in Italia confecti. Oppiani de aucupio paraphraseos: Moschionis Graeci medici de affectibus muliebribus lib. Procopii Gazaei in Octateuchum, id est priores octo veteris testamenti libros commentariorum Graecorum: de canibus I. Caii Angli medici et philosophi summi libelli. Congessit materiam copiosam, et picturas ad vivum serpentium et insectorum historiae. Tabulas in plerosque et copiosas confecit. Collegit silvam observationum de lapidibus, gemmis et omni fossilium genere. Maximum numerum remediorum secundum genera et locos digestorum in schedis reposuit. In Aristotelis quosdam libros physici argumenti paraphrases aut scholia in alios Graece, in alios Latine ex Graecorum interpretum commentariis concinnavit. Admirandas Aristotelis narrationes emendavit, et meliori ordine digessit Graece. Latina quaedam et Graeca carmina, epigrammata et Idyllia conscripsit. Germanicorum nominum propriorum virorum et mulierum, quibus usa est Germania, antequam sanctorum nomina ex linguis peregrinis reciperet, aliquot millia secundum terminationem disposita habuit.

[171] Germanicorum vocabulorum quamplurimorum, ex Hebraica, Graeca et Latina lingua, origines dicit ibi se tum meditari: et alia quaedam, si Deus concessisset. Ex his tamen, ut et aliis, post auctoris obitum quaedam excusa et recusa sunt: quae in Bibliothecis recensentur.

Luxerunt tanti viri obitum quotquot ubique vixerunt tum erudita doctrina insignes: idque epicediis, et epitaphiis carminibus multis testati publice sunt, interque eos Theodorus Zuingerus hoc epitaphium honorarium praeceptori bene merito posuit:

conrado gesnero tigurino,
philologo et polyhistori eximio
germaniae lumini, helvetiae decori,
editis in omni lit. genere
praesertim vero in med. et nat. philosoph. lucub. clarissimo
dum de aliorum util. promovenda
magis, quam de propria salute tuenda
cogitat,
ecclesiae, scholae, rei pub. bonorum
denique omnium cum incredibili luctu
blandiss. eademque atrociss. pestil. absumto
theodorus zvingerus bas. praeceptori b. m. p.
m. d. lxv.
Ingenio vivens naturam vicerat omnem:
Natura victus conditur hoc tumulo.
plinius hic situs est germanus, perge viator:
Gesneri toto nomen in orbe volat.

Est in eum et Felicis Trubii Tigurini epigramma eiusmodi:

[172]
gesnerus loquitur.
Cum nossem terras; nossem genus omne ferarum:
Aetheriumque genus; squamigerumque genus:
Plantarum seriem cum vellem ponere certam:
Mors operi intentum repperit atra meo.
Et, Gesnere, tibi, dixit, spectanda supersunt
Nunc tandem rutili sidera celsa poli.
Linque igitur terras, et corpora linque caduca:
Cum
christo in caelis vivere posse datur.

Georgius autem Fabricius tale in eum scripsit carmen sub lemmate: Studii indefessi:

Invidia maior Gesnerus morte peremptus,
In patria magna laude quiescit humo.
Hunc flevit Natura parens: flevere quot effert
Terra herbas; pisces flumina; sylva feras.
Dignus erat meritis; qui tempore viveret omni:
In terris omnes sed rapit aequa dies.

Historiam aquatilium (ne vel hoc omittamus) Ferdinando Augusto inscripsit: quae operis dedicatio tam grata Imperatori accidit: ut Gesnerum in comitiis Augustanis et suo alloquio dignatus, et eiusmodi insignibus remuneratus sit. Exprimuntur in iis Leo, Aquila, Delphinus et Basiliscus: principes nimirum in omni animalium genere. Delphino autem Caesar coronam imposuit: quod is rex sit Aquatilium: quorum historia nomini Aug. inscripta. Obiit denique Gesnerus ipse quidem ἄπαις: sed ex Andrea Gesnero patruo, senatorii ordinis viro, sene veneranda canicie, reliquit liberos, nepotes, pronepotes, ultra centum, triginta quinque.

Desumpta haec et collecta sunt ex Iosiae Simleri orat. de vita C. Gesneri: H. Pantal. l. 3. Prosopographiae; August. Thuani historia, aliis.