Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

9 - de Alucone

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE ALUCONE

Aluco avis est nocturna, ut Gaza ex Aristotele reddidit pro Graeca voce [GR]. Unguibus aduncis, maior gallinaceo, picas venatur ut etiam ulula: cui asioni specie quoque similis est. [GR], avis quaedam, et mensa coqui seu lanii, [GR], Suidas. Videtur autem acui ultima ad differentiam vocis [GR], quae misericordiam significat. [GR] (per [GR]. diphthongum in penult.) accipitris genus, Hesychius et Varinus. Sed alias etiam nocturnas aves grammatici quidam cum accipitrum et aquilarum genere inepte confundunt, ut docuimus in Chalcide supra. Ubi apud Aristotelem lib. 8. cap. 3. de anim. hist. [GR] legitur, Albertus (nimirum ex Avicenna) habet aquila aleni. Sed glis etiam animal quadrupes [GR] vocatur. Est et [GR] per [GR]. avis nomen, de qua dicam inter paros. Item [GR], aut forte [GR], parva est avis, quae [GR], id est paludes inspectat ab arundinibus, voce proba, Aristoteli. Et forte aluco etiam Graece [GR] cum aspiratione quasi [GR], id est palustris dictus fuerit. nam ululae quoddam genus a paludibus, Germani etiam [GO] appellant: quod nomen aliqui etiam buteoni tribuunt, quod is corporis specie aliquatenus ululam aut bubonem referat. Italice haec avis nocturna vulgo nominatur alocho, unde Gaza videtur formasse vocem aluco, quae apud veteres Latinos non reperitur: hanc avem aiunt magnam et ruffam  esse: et aliam eiusdem nominis minorem cornutam, id est plumis utrinque ad aures cornuum instar eminentibus. Talis quidem est bubo, cuius iconem suo loco ponemus. Ololigus, id est luocalis avis, Sylvaticus apparet autem illum luocalem pro alocho vel alucone dixisse. sed ololygon apud Graecos varii modis accipitur, a nullo tamen pro ave nocturna, ut in Rana scripsimus, (nam Aristoteles ranarum marium vocem qua foeminas ad coitum alliciunt, ololygona nuncupat,) etsi onomatopoeia ipsa ad ululam avem accedat. Aluco, vulgo lucarus, Niphus Italus. [GR] legitur apud Aristotelem circa finem lib. 2. hist. anim. ubi Gaza vertit ciconia, quasi legerit [GR]. sed apparet hoc nomen Italicum esse avis nocturnae, ab aliquo forte adscriptum ut vocem ascalaphon interpretaretur, et a librariis postea perperam insertum. Illirice, lelek, Gelenius. Aliqui Germanice interpretantur [GO], quod vocabulum ululae convenit, quae avis aluconi similis est specie naturaque, et magnitudine aequalis.

9 - de Alucone