Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

26 - de Asione

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE ASIONE

ASIO avis est quam Graeci [GR] vocant, ut Gaza ex Aristotele transfert. nos infra ostendemus asionem potius otum esse. Asiones ([GR aliqui omnibus anni temporibus patent, et ob eam rem perennes, et semperasiones ([GR]) vocabulo composito appellantur: qui esui non sunt propter vitium carnis. Aliqui autumno interdum apparent, nec plus uno aut altero die immorantur: qui et esui sunt, et valde probantur. differunt hi nullo fere alio a perennibus illis, nisi corpulentia pingui: et quod vox his deest, illis non deest. de generatione eorum, quaenam sit, nihil adhuc exploratum habemus, nisi quod favoniis flatibus apparent. certum enim hoc est, Aristot. Callimachus ait duo genera esse [GR]. (Videtur hic addendum, [GR.] quanquam Eustathius etiam sic citat ut hic habetur: sed causalem coniunctionem [GR], quae proxime sequitur, omittit. Aelianus etiam ex Callimacho habet, [GR.] sunt autem colore glauco, Athenaeus.  Asio (Scaps) minor quam noctua est, Aristot.  Sed Plinius lib. 10. cap. 23. inter aves migrantes otidem et cynchramum nominat: ubi in Aristotelis historia anim. 8. 12. otus non otis legitur.  Rursus in eodem capite apud Plinium ubi legitur, otis bubone minor est, manuscripti quidam codices otus habent, et similiter Aristoteles.  Otus bubone minor est, noctuis maior: auribus plumeis eminentibus, unde et nomen illi. quidam Latine asionem vocant: imitatrix alias avis ac parasita, et quodam genere saltatrix. capitur haud difficulter, ut noctuae, intenta in aliquo circumeunte alio, Plinius ex Aristot. lib. 10 et rursus lib. 11. buboni et oto plumae sunt velut aures. Otus noctuae similis est, pinnulis circiter aures eminentibus praeditus, unde nomen accepit, quasi auritum dicas. nonnulli ululam eum appellant, alii asionem, (Graece nihil aliud legitur, quam, alii eum nycticoracem nominant, (Tyrannio [GR] esse nycticoraces dixit, Vuottonus. Apud Avicennae interpretem hic bubo et golochiz legitur.) blatero hic est hallucinator ([GR]:) et planipes (id est saltator.) saltantes enim imitatur. capitur intentus in altero aucupe, altero circumeunte, ut noctua, Aristoteles interprete Gaza. Aristoteles libro secundo animalium historiae (legendum libro octavo) otum scribit [GR], Suidas in voce [GR], quam per [GR] interpretatur. bomolochon autem esse ait qui ludendo aliquem decipiat. item illiberalem, malignum. [GR], quasi [GR], Etymologus. sed [GR] etiam [GR] exponitur apud Suidam. item [GR] vel [.] caeterum ludendo aliquem decipere, etsi accipi potest etiam simpliciter, tanquam per ludum et iocum aliquem decipere. (nam Etymologus [GR] interpretatur [GR]:) videtur tamen ad ludos qui pecunia deposita fiunt, ut in alea, proprie pertinere. ut [GR] sit aleator astutus vel improbus, [GR]: vel quasi [GR], ut ipse coniicio. nam veteres Grammatici aliter derivant, ut [GR] quod pro blaterare accipiatur, unde [GR] pro blaterone, et [GR]. Aristoteles quidem mihi videtur, ut [GR] vocem interpretaretur, per epexegesin addidisse [GR]. nam blateronem dicere avem noctuarum generis, parum convenit: ut forte nec parasitam. Caeterum [GR] proprie dicebantur homines aris assidentes et assentando aliquid de sacrificiis petentes. deinde tibicines et vates, qui sacrificiis adhibebantur. tertio per metaphoram homines leves et abiecti, et nihil non sui lucri causa ludendo assentandoque facere sustinentes, Suidas.  Graculi etiam genus unum ab ingenio scilicet [GR] Aristoteli cognominatur.  A nomine [GR] fit verbum [GR] (alias [GR]) [GR], Suidas. in Etymologico non recte [GR] legitur. Porro quum Gaza [GR] verterit hallucinatorem, quae vox Graeca imitatorem significat, suspicor illum aliter in Graeco codice suo legisse, nempe [GR] aut tale aliquod vocabulum vitii oculorum.

¶ Ut oti saltatione capiuntur, sic et scopes. Gaudent sane scopes imitatione, ([GR]:) et ab eis verbum [GR] deductum est, [GR], (alias [GR,]) [GR]: Athenaeus, ex quo etiam Eustathius et Varinus repetierunt. Apud nos quidem Graeco verbo [GR] simile est et eiusdem significationis [GO]. Scops, ut inquit Alexander Myndius, minor est noctua, et in colore plumbeo ([GR]) albicantia puncta habet, et ab utrisque temporibus duas pinnas subrigit, Iidem et Aelianus et Eustathius.

¶ Eberus et Peucerus asionem sive scopem illam quae semper conspiciatur, [GO] interpretatur Germanice, hoc est noctuam parvam. alteram vero quae autumno tantum appareat uno atque altero die, [GO] (id est noctuam vel ululam saxatilem:) illi (inquiunt) [GR] sunt, hi clamant sub crepusculum.  Atqui avis quam nostri noctuam saxatilem nominant, [GO] auriculas nullas erigit, noctuis potius adnumeranda, cum quibus a nobis describetur: quare scops, qui auritus est, esse non potest: nisi huius etiam generis, ut audio, auritae quaedam inveniatur. quaerendum igitur an scopes sint minimae in noctuarum genere auritae, ut ego coniicio, quas nostri parvas noctuas Italicas, ([GO]) Itali chus vel zus, in agro Patavino. harum caudas maculis varias esse aiunt. His simile genus est apud nos, quod vocant vulgo [GO], exiguum, Italicis albius, cauda longiore, auriculis altioribus. ¶ Scopes esse videntur, inquit Eustathius, quas Romani cucubas vocant, [GR]. vel potius, ut Varinus habet, [GR]. hodie guvo vocitant , et locala, quae vox ([GR]) legitur apud Aristotelem in fine libri 2. de historia animalium. videtur autem ab aliquo in margine adscripta fuisse ut proximam vocem nycoticorax aut ascalaphus interpretaretur. Gaza nycicorax et localos vocibus omissis, ciconia vertit. Alii bubonem Italice guvo vocant. ¶ Ulula, asio et aluco simili specie constant, et carne vivunt, Aristot.

¶ Alexander Myndius ait apud Homerum aliquos [GR] legere absque sigma initiali Œquod eustathius etiam annotat in quintum Odysseae) et Aristotelem quoque sic eos nominasse: et hos semper videri, nec admitti in cibum. illos vero qui per autumnum visantur uno aut altero die, edendo esse. differunt vero ab iis quos aiscopas vocant ([GR] legendum [GR]) corpulentia, et similes sunt turturi ac palumbi. Speusippus quoque et Metrodorus [GR] dixerunt: item Epicharmus qui ait [GR], Athenaeus et Aelianus.  Sunt ex Graecis qui scopas bubones ([GR] forte pro [GR] legit) interpretentur. Alexander, sicuti Theocriti interpres inquit, [GR] scribit, [GR]: quod est, scopas esse voce inamoena insuavique, Caelius.  Scopes dicuntur (inquit Eustathius) vel a voce inepta, [GR] vel quod vocem noctu emittant, [GR]. vel quod noctu maxime cernant, [GR]. vel denique quod varietate gesticulationum suarum quibus naturaliter utuntur, homines [GR], id est illos qui alios irridere et deludere solent, referant. Ab hac ave, ut scribit Athenaeus, saltationis quoddam genus [GR] nominatur, varietate motuum insignis similiter ut haec avis. Ab eadem vero etiam [GR] fortassis denominantur apud Timonem, in Laconia non infrequentes, homunculi scilicet parvi, [GR] ab aliis dicti: qualis etiam [GR] Pindaricus fuisse videtur, [GR]. Ex Athenaeo quidem apparet, quod [GR], et [GR] quoque forsitan, saltationis quaedam figura (sive gestus inter saltandum) fuerit. nam [GR] (inquit) gestus quidam est prospicientum, extrema manu supra faciem inclinata, [GR], Aeschylus. Solent quidem manum oculis hoc modo ad frontem imam opponere spectaturi aliquid ne offendantur luce, ut oculorum imbecillitati consulatur. Et forte qui scopem saltant, hoc modo simulant imbecillibus se scopum aut noctuarum instar oculis esse, qui lucem ferre apertam nequeant. quanquam scriptores prisci, ut Athenaeus, saltationem quandam scopem dictam velint, non ab hac oculorum praetectione, sed a motuum et gesticulationum varietate: quod avis haec imitatrix similiter variis gesticulari motibus soleat. Sed decentior aptiorque forsan haec saltatio fuerit, tum corporis gestibus, tum visus infirmitate pariter scopem avem imitando. In scope saltatione, quae et [GR] (forte [GR] dicebatur, collum quodammodo circumagebant ad imitationem avis eiusdem nominis, quae, dum saltantem admiratur hominem, capitur, Pollux. ¶ [GR], aves quaedam, vel gracculi, Hesychius.

¶ Scops genus est avis nocturnae, Suidas. [GR], Scholiastes Homeri. Scops omnes aves oris expressione, Et articulata voce longe superat: et quemadmodum psittacus et pica, sic hominum et aliarum avium voces exprimit, Gillius tanquam ex Aeliano. nos non apud Aelianum, sed apud Athenaeum libro 9. haec verba legimus: [GR]. quo in loco etsi Athenaeus tum prius tum post de scope ave scribat, non videntur tamen haec verba mihi ad scopem pertinere, sed in genere ad aves quorum lingua liberior (latiuscula) et vox articulatior est, ut illas et hominis sermonem et aliarum avium voces imitari dicamus. quod quidem non solum scopem non facere puto, sed neque ullam aliam nocturnam avem. scops enim gestu corporis et colli circumactione tantum, non etiam voce, ad imitationem idonea videtur. ¶ Scopes aves, (quarum Homerus in Odyssea mentionem facit, cum eas circum Calypsus antrum versari scribit,) viri saltandi bene periti tradunt cum saltatione comprehendi, tum genus quoddam saltationis esse, quae (si adhibenda iis fides sit,) scops appellatur. nam quod iis avibus iucundissimum sit quosdam ridicule imitari, ex eo profectum est verbum [GR], id est, effingere, et non aberrare ab eis imitandis, quos ludicra assimulatione imitantur, Aelianus. Turturem quoque saltatione capi author est in Hieroglyphicis Orus. ¶ Scopes mali punici grano perunt, Aelianus.

¶ G. Glaucomata dicunt magi cerebro catuli septem dierum emendari, specillo dimisso in dextram partem, si dexter oculus curetur: in sinistram, si sinister: aut felle recenti asionis. Noctuarum

est id genus maximum, quibus pluma aurium modo micat, Plinius.

¶ Ex his Plinii verbis asionem aliam esse avem quam scopem, apparet. Scops enim, ut supra ex Aristotele et Athenaeo Alexandrum Myndium citante, Eustathioque retulimus, minor est noctua. asio vero secundum Plinium maximum genus noctuarum, quod mihi sane non aliud quam Graecorum otus videtur, quod Plinius etiam asserit, et noctua maiorem esse scribit. id quod a Gaza non animadversum miror. Asio quidem ab auribus dicta videtur quasi aurio, vel a Graeca voce [GR], vel Hebraica [HE] asen vel osen. Sic enim Graeci et Hebraei aurem vocant. Nominantur ab Homero scopes avium genus: neque harum satyricos motus cum insident, plerisque memoratos facile conceperim mente: neque ipsae iam aves nascuntur, Plinius. Asio avis aurita servat hodie quoque nomen apud Marsos, Hermolaus. Caeterum ut recentiores otum et asionem, cum scope confundunt, quoniam utraque avis imitatrix est, et saltationibus capitur, utraque similis noctuae: sic veterum quidam vicinitate vocabulorum decepti otum et otidem, ut suo loco dicemus in Oti historia. Apud Hesychium et Varinum memoratur etiam [GR] pro ave.

¶ Thopios (Thops legendum puto, ut avis eadem sit quae scops) avis est nocturna, huius oculi et cor si noctu gestentur, metum exterminant, audaciam conferunt, et noxam omnem ab oculis avertunt. Eadem in cibo sumpta prosperitatem (sanitatem,) et bonum stomachum facit, Kiranides lib. 3. in Elemento Θ.

26 - de Asione