Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

34 - de Caryocatacte

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE CARYOCATACTE.

CARYOCATACTEN appellare libuit genus graculi alpinum sive montanum, quod in sequenti pagina depictum ponitur, ut vocis Germanicae [GO] significationem exprimerem Graece. Latine nucifragam dixeris. quanquam non ignoro caryocatacten apud Athenaeum lib. 2. nominari vel instrumentum quo nuces frangantur, vel hominem qui nuces confringat. ut et mucerobaton, [GR]. muceros enim ([GR)] Lacones amygdala vocitant, ut ex Pamphilo Athenaeus retulit. Et paulo ante, Seleucus (inquit) in glossis tradit, nuces magnas myceros ([GR]) appellari. Amerias vero [GR] scribit amygdalam dici. [GR], Hesychius et Varinus. Nucifrangibulum ioco appellat Plautus dentem, in Bacch. Mihi cautio est  Ne nucifrangibula excussit ex malis meis. Sed redeo ad avem. Haec igitur Germanis vocatur, ut dixi, [GO] vel [GO].  Gallis cassenoix, eadem significatione. etsi avem quam nos inferius coccothrausten appellabimus, Gallis quibusdam sic dici audiam.  Italis circa alpes et lacum Verbanum, merle alpadic, id est merula alpina. sed graculorum potius quam merularum generis eam esse apparet. Turcis garga.

¶ Praeter tria graculorum genera ab Aristotele descripta (inquit Turnerus) novi et quartum genus, quod in alpibus Rhaeticis vidi, Aristotelis lupo (monedula communi) minus, nigrum, et albis maculis per totum corpus, more sturni, distinctum, garrulitate reliqua graculorum genera multum superans, semper in sylvis et montibus degens: cui Rhaeti nucifragae nomen, a nucibus, quas rostro frangit et comedit, indiderunt, Haec ille. Amicus quidam noster cum ex Curia Rhaetorum

oppido hanc avem ad nos misisset, haec simul scripsit: Nucifraga avis similis est per omnia monedulae in turribus nidulanti, sed minor, maculis undique candidis. alae etiam extremae candicant, et sub cauda plumae quaedam prorsus albae visuntur. Abundat maxime circa Curiam, et omnino graculorum generis videtur, similiterque obstrepera est. ¶ Est et alia avis quae nuces rostro non frangit, sed perforat, ut nucleos comedat, unde Germanis [GO] id est nucifora, nominatur, aliis [GO]: aliis [GO] de qua nobis inter picos dicetur. Quaenam vero avis sit ea quam Miseni vocant [GO] Lusatii [GO], nondum cognovi.

DE AVE CASPIA SIVE INDICA.

FAMA  quaedam venit in sermonem hominum apud Caspios avem procreari magnitudine maximi gallinacei, versicolore varietate florentem: atque auditione accepi eam supinam volare, et

sub collum extensis cruribus sublevare, ([GR]) tum catelli vocem mittere, neque in sublime, sed circum terram idcirco volare, quod in altum non queat sese attollere, Aelianus. Et alibi, In maris Caspii insulis cum alias aves nasci ferunt, tum maxime unam ea vi et natura affectam, ut magnitudine quidem vel egregium anserem superet: pedes autem habeat grui persimiles, dorso sit vehementer rubro, ventre viridi, collo albo, et disseminatis maculis croceis distincto, non minus quam duo cubita longo, capite item tenui et longo, rostro nigro, vocem ranis similem mittat. Item alibi, Avis Caspia, vel potius Indica (nam in India etiam nascitur) anseris magnitudine, et lato quidem, sed tenui capite, cruribus parvis est. vario colore distinguitur: nam eius dorsum purpureum est, venter maxime coccineus, caput et cutis ([GR], melius [GR], id est collum, ut supra) exalbescunt, vocem caprinam mittit.

DE CATARRHACTE.

A.

CATARRHACTAS aves Callimachus memoravit, Aristophanis interpres. Video cataracten per ρ. simplex recte scribi: cum scilicet derivatur a praepositione [GR] et verbo [GR] et rursus per duplex ρ. a verbo eiusdem significationis [GR]. ut [GR] quoque et Attice [GR] et [GR] idem significant. geminatur autem ρ. in compositione, si praecedentis qua cum componitur praepositionis vocalem sequatur. sic a [GR], composita extant [GR], et [GR], etc. Videtur autem mihi catarractes avis esse larorum seu gaviarum generis, quae apud Frisios vocatur [GO], id est larus marinus, miluo fere aequalis, cadaveribus vescens, et in fame etiam anates rapiens. Conveniunt enim victus, et praedandi modus, et (ni fallor) etiam corporis figura. Aristoteles quidem utrique gulam totam amplam et latam tribuit. Et Oppianus, Catarractes (inquit) avis est instar lari minoris. Plinius diversi generis aves quae Diomedae et a Iuba catarractae dicuntur, fulicarum similes esse tradit: deceptus forsitan, ita ut pro laris, id est gaviis fulicas reddiderit: nam Graeci quoque nonnulli cepphum (fulicam interpretantur) et larum confundunt: et Diomedeae non fulicis sed cygnis apud alios authores comparantur: nisi fulicam veterum pro lari genere nigro accipias, de quo suo loco scribemus. Recentiores quidam obscuri fulicam cum Diomedea et herodio prorsus confundunt. Scio Albertum cataracten Latine mergum magnum exponere. sed mergorum natura non ea est, ut similiter ab alto in praeceps ruant: quanquam cataractes similiter ut mergi et piscibus vivat, et diu sub aquis se contineat. Aliud catarrhactae genus est, de quo Eustathius in Dionysium, Catarrhactes (inquit) vocatur avis aquilae similis, e sublimi cum impetu recta aves invadens, [GR]. Harpe, milvus est vel avis alia aquilae similis, quae in sublime evecta, facile quo libet cum impetu recta se demittit, [GR], Varinus. vide in Harpe. Sophocles in Laocoonte aquilam ipsam catarrhacten vocavit, et in Phineo harpyias, Hesychius et Varinus. Iuba Diomedeas etiam aves, ut Plinius refert, cataractas nominavit, quae quidem ardearum generis videntur: eo quod in barbarorum capita, qui in Diomedeam insulam advenerint, rostro ferientes et vulnerantes [GR], id est cum impetu se demittere soleant: de quibus privatim suo loco dicemus. ¶ Divus Hieronymus in Bibliis Levitici cap. 11. ubi LXX. pro Hebraica voce schalac catarracten vertunt, mergulum reddit. vide supra in Mergo in genere. Iidem LXX. Deut. 14. Hebraicam vocem Kaath, [HE], catarrhacten vertunt, Hieronymus mergulum, alii aliter. Vide rursus supra in Mergo in genere. ¶ Eberus et Peucerus catarrhacten falconem album interpretantur. vide in Falcone albo circa finem.

B.

Cataractes avis instar lari minoris est, robustior et colore candido (Albertus mergorum generis hanc avem facit, ut dixi, colore nigro, sed absque authore,) accipitri palumbario similis ([GR],) Oppianus. Cataracta avis minor quam accipiter est, gula tota ampla et lata, Aristot.

C.

Cataracta mari victitat, Aristot. Scopulis littoribus et petris, quas choerades vocant, supra aquam eminentibus insidet, Oppianus. Suidas etiam in voce [GR] catarrhactem marinis animalibus adnumerat. ¶ In potu marina aqua, non ut caeterae aves fluviatili aut fontana utitur, Idem. scribit autem laros quoque marinam aquam bibere. Cataractae adhuc teneri pisciculos tantum captant, adultiores deinde maiores invadunt. Mors illis gravior quam ulli ambiguae vitae avium contingit. acies enim oculorum senio confectis obtusa, in causa est ut in mare se praecipites ferri ad piscium praedam arbitrantes, scopulis ac praecipitiis illidantur et pereant, Oppianus. Cataractes ubi pisces aliquot natantes viderit (perspicacissimus enim est vel ad fundum usque maris) altius volat, et pennis omnibus contractis, in mare tanquam delapsus per medium aeris intervallum quovis telo celerius fertur. et ad ulnae passus ([GR]) spatium immergitur, donec comprehensum piscem extraxerit, quem mox evolans palpitantem adhuc devorat, Idem. Cum se alto ingurgitarit, manet non minus temporis, quam quo spacium transieris iugeri, Aristot. Piscium vorax est, Procopius. Cataractae fucum aut algam ovis super petram insternunt, nec aliter fovent, sed ventis semper

exposita relinquunt. praeterea sic etiam tractant ova sua: mas illa unde marem procreandum coniicit, foemina unde foeminam, in sublime ferunt unguibus comprehensa, inde mittunt in pelagus, atque hoc subinde repetunt per dies aliquot. Hoc motu concalefactis ovis pulli excluduntur, Oppianus.

D.

Pulli cataractae mox ut lucem aspexerint, nulla in nidis mora, parentes volatu sequi contendunt. a parentibus autem suscepti, in mare demittuntur, et rursus illico extrahuntur, ut sic facilius auxilio parentum hoc genus exercitii ipsis reddatur. Itaque non inepte comparaveris eos filiis agricolae alicuius gravem annis patrem sequentibus: quorum alter imposito bubus aratro terram proscindit, praeit alter et sulcis semina committit, operantibus pater docens simul et gaudens assistit, Oppianus.

E.

Catarrhactas imaginibus piscium super tabulas pictis capiunt. nam dum impetu in illas ceu vivos pisces feruntur, illisi pereunt, Oppianus. Gaviarum genus in Rheno etiam sic decipi audio, ut ad tabulam in qua imago gaviae est, advolantes capiantur.

F.

Cataractes interdictus est cibis, in translatione LXX. interpretum Levitici XI. et Deuter. 14. Cataractes, ibis, etc. mensis prohibentur, eo quod aves sint piscium voraces, quorum rapinae inhiant, Procopius.

H.

a. Cataractes vel catarrhactes dici potest, vide supra in A. item cataracta, ut Gaza ex Aristotele transtulit. ¶ A verbo [GR] fit [GR] et [GR] eiusdem significationis. item [GR] quod est cum impetu decido, [GR]. unde et catarrhactes dicitur [GR], Eustathius in Odysseae Y. [GR], (videtur vox corrupta,) [GR], alias [GR], Hesychius et Suidas. Haliaeetus librat ex alto sese, visoque in mari pisce praeceps in mare ruit, Plinius. quod Graece dixerim [GR]. [GR], Varinus: lego[GR]. ¶ Catarrhactae proprie dicuntur loca petrosa, ubi fluvii cursu impedito, et aqua copiosa collecta, ex alto cum impetu decidunt, [GR], unde et coeli catarrhactas dicimus, Eustathius in Dionysium Afrum. Catarrhactes amnis est Pamphyliae, multus et torrentis more impetuosus, ab alta petra descendens, adeo ut longissime strepitus exaudiatur, Strabo. meminit eius et Melas. Catarrhactas Danubii, id est partes quasdam in quibus praeceps decurrit, apud Strabonem legimus lib. 7. Sunt autem petrae quaedam, et veluti mons, per quas ingente cum strepitu et vorticibus vertiginibusque multis devolvitur, ut describit Suidas in voce [GR]. Nili catarrhactas legimus apud Plinium lib. 5. cap. 9. et Strabo lib. ultimo. Dionysius Afer poeta Blemyum [GR] dicit, [GR], id est duo illa praecipitia per quae Nilus labitur, Eustathius. sunt autem duo (utrinque singuli) montes, per quos defluit. Sunt et Rheni in Helvetia paulo infra Scaphusiam, [GO] appellant locum a decursu aquarum: deinde aliae ad oppidum [GO]. Cataractae appellantur etiam e terra exeuntes aquae, et ita ex alto defluentes, ut ruere potius quam defluere videantur: qualem Tyburi cernimus Anienem. Item loca ipsa e quibus exeunt aquae, cataractae dicuntur, unde in maximis imbribus apertas esse coeli cataractas dicere solemus. Repetitur autem haec cataracta foeminino genere, et hic cataractes masculino. a Graecis [GR] masculino genere dicitur, Sipontinus. Cataractas quidam coeli fenestras, aliqui nubes, et alii subterraneos specus vocant, Io. Tortellius. In sacris legimus, Rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae coeli apertae sunt. hoc est, fenestrae aerei coeli, in quo generantur nubes et pluvia. Sicuti cataractis ex asseribus temperantur aquarum cursus, nunc aperiendo, nunc occludendo, in fossis plerunque manu factis, quarum praeripia lateritio muniuntur pariete. hinc et a Diodoro Nili celebrantur cataractae. Quoniam, ut in remotioribus Graecorum Lexicis comperi, cataractas ea gens rivos intelligit, ac (ut apertius agam) conductus, ([GR], Hesych.) Caelius. Cataractae dicuntur fores pendulae intra portas murorum, adversus irruptionem hostium, ex ligno ferrove, quae demitti ac tolli pro voluntate custodum possunt, Germani vocant [GO]. [GR]. Varinus ex authore innominato post vocem [GR]. Porta cataracta deiecta clausa erat: eam partim vectibus levant: partim funibus subducunt in tantum altitudinis, ut subire recti possint, Livius 7. belli Pun. Dictae cataractae, quod ex alto defluere videantur. Graeci enim [GR] defluere dicunt: (ut Sipontinus inepte interpretatur. cataractae enim a verbo [GR], [GR] quod supra expositum est, dicuntur.) Dicuntur hac ratione etiam obices, quibus aquae cursus temperatur et sustinetur, ait Budaeus. Patavii sostegni vulgo dicuntur, Germanis [GO], vel potius [GO], id est tabulae dimissoriae: quod vel elevatis illis aqua in praeceps dimittatur, vel depressis cohibeatur.

DE CATREO.

CATREUS, [GR], avis quaedam est, Hesychius et Varinus. Catreum avem (inquit Aelianus)

ita nuncupatam, cum ex nimia formae pulchritudine Clitarchus ait, tum pavonis magnitudine esse, tum pennarum eius extremitates smaragdi similitudinem gerere: ac si alios intuetur, eius oculi nescias quo colore sint: sin te aspiciat, purpureos dices. Quod in aliorum oculis album, in illius pallidum est. acri atque acuto videndi sensu praedita est. Capitis plumae partim candidulis ocellis, partim guttis quibusdam aliis in alias implicatis distinctae sunt. Eius pedes sandaricini, et vox canora, et sicut lusciniae sic eadem acuta et concisa est. Eam in deliciis maxime omnium avium Indi habent, ut aspectu illius expleri non possint. Ex oculis facula splendet, lucidissimae ut flammae similis sit: tantoque opere gregatim volant, ut nubes esse videantur. Cantandi suavitas et oris expressio tanta est, ut comparationem nullam habeat, ut crassum sit, Sirenes quasdam alatas eas dicere, Haec ille.

DE AVE ALCATRAZ.

CATREO avi peregrinae alteram similiter peregrinam et nomine etiam finitimam subiecimus, de qua Hier. Cardanus: Genus avium, inquit, psicosum (lego picosum, quod rostro magno longoque sit, ut pici) est, rostri magnitudine et corporis celebre, in occidentali India alcatraz dictum, cinerea croceaque pluma distinctum, rostro duorum palmorum in acutum tendente, a qua tamen magnitudine parum abest rostrum tum ciconiae tum gruis.

CAUCALIAS, [GR], avis quaedam, Hesychius et Varin. [GR], herba similis coriandro, et avis, Iidem. sed cum herbae nomen est, caucalis potius scribitur.

CEBLEPYRIS, [GR], avis apud Aristophanem nominatur in Choro avium. ubi Scholia, Forte non una vox est, sed duae. nam et a Callimacho CEBLE, [GR], avis nominant. [GR], (locus videtur plane corruptus,) ut vel hic (apud Aristophanem) vel illic (apud Hermippum) aliquid in scribendo peccatum sit. Aliter, Ceblepyrin vocem in duas dividi non convenit, propter numerum vigintiquatuor avium, quo constituitur chorus. abundaret enim una. [GR] Grammaticis Graecis alioqui caput significat.

CEBRIONES avis nomen apud Aristophanem in Avibus, ubi Epops civitatem ab avibus conditam videns, exclamat: [GR]. Pulchre autem (inquit Scholiastes) cebrionae porphyrionem coniunxit, quoniam gigantes etiam duo qui contra deos pugnarunt, iisdem nominibus fuere: praesertim cum aves quoque pugnam adversus deos instituerent. Memoratur autem Cebriones gigas a Venere captus. Cebriones etiam filius Priami nothus fuit, qui a Patroclo saxo ictus interiit, apud Homerus Iliad. π.

DE CELA.

AVEM in India nasci accepi, magnitudine triplo maiorem otide, ore permagno et longis cruribus, absonum quiddam sonare, eiusque summas alas pallidas, caeteras vero pennas cinericias esse, Aelianus interprete Gillio. nam Volaterranus ex Aeliano camelam hanc avem vocat. sed Graecus codex noster manuscriptus [GR] habet, id est celam: et (quod Gillius omisit) ingluviem ei tribuit maximam, coryco, id est perae similem. unde et nomen illi forsitan factum est. cela enim Graecis herniam et in gutture tumorem significat. Itaque avem onocrotalo hac praecipue parte et absona voce similem esse coniecerim, maiorem tantum nostro et colore differentem: nec onocrotalum Indicum appellare dubitarim. Reperitur et CILLA, [GR], id est animal volucre, (ex aviumne an insectorum genere nescio,) apud Varinum. [GR], Hesychius.

DE CELEO.

CELEUS avis, [GR], semel et iterum Aristoteli memoratur. hanc enim et libyum pugnare scribit, lib. 9. cap. 1. de historia anim. ubi Gaza vertit galgulum cum libyo pugnare. Sed de galgulo nos privatim agemus suo loco. Et rursus eodem capite Aristoteles: [GR] et [GR] (galgulum et laedum habet translatio Gazae) aves inter se amicas esse tradit. colere enim celeon fruteta et nemora (ut Gaza vertit: nos Graece legimus, [GR], id est iuxta amnes et fruteta, quod placet, et vetus quoque interpres sic legit:) libyum vero saxa et montes, suisque locis utrunque contentum degere pacifice. Sed ne Aristoteles ipse sibi adversetur, celeum et libyum, nunc amicas nunc inimicas invicem aves esse scribens, priore loco non celeum ([GR]) sed [GR] per ?. breve in prima syllaba legerim, quae avis vel galgulus est, ut Gaza vertit, vel potius picus viridis vulgo dictus. Quaere in pico. posteriore vero celeos, quae ut mihi videtur avis aquatica est, cum Aristoteles scribat, degere eam iuxta fluvios. [GR] avis est celerrima, unde et [GR] verbum, celeriter pergere, Suidas et Varinus. apud Hesychium [GR] scribitur. Sunt autem aquaticae aliquot aves, cruribus longiusculis, admodum celeres cursu, ut quae trochili etiam inde nominantur. Fuit [GR] etiam nomen herois Athenis, Hesych. Aristophanes in Acharnensibus memorat aut fingit Celeum quendam ([GR]) filium Amphithoi. [GR] fit abundante vocali epsilo, ut et [GR] nimirum, et forte [GR], Eustathius in Iliados β. [GR], Etymologus.

34 - de Caryocatacte