Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

41 - de Palumbe 

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE PALUMBE.

COLUMBACEI GENERIS SUNT:

I. PHATTA  maxima, palumbus maior.
II INDE  phaps, palumbus minor.
III OENAS,  vinago.
IIII. COLUMBA.
V. LIVIA, peleias.
VI. TURTUR, omnium minima.

PALUMBUS et palumba apud authores leguntur, ut columbus et columba. sed palumbes frequentius est, idque in utroque genere. Plinius etiam palumbum ferum dixit. nam et domesticus sive cellaris palumbus est, pedibus pennatis: nostri vocant [GO]. Palumbes antiqui cellares habebant, quas pascendo saginabant: nostris temporibus aucupii duntaxat gratia aluntur, Perottus. Niphus columbae genus quoddam ex palumbo et columba cellari nasci testatur. Idem et Perottus palumbos esse docent, qui vulgo Italis torquati dicantur, a torque sive circulo albo collum ambiente: unde Martialis etiam hoc epitheton

eis tribuit. Et mihi quoque videtur palumbus cum absolute dicitur, pro torquato accipiendus, tanquam maiore. nam alterius generis Aristoteles meminit [GR] nominans, ut inferius referam: cuius Latinum nomen peculiare non habemus, sed palumbum minorem appellare licebit. Palumborum genus unum cuius fimo viscum nascatur, Athenaeus oenadem appellari tradit, Hermolaus et Perottus. atqui veterum nemo phattis aut phapsi oenadem adnumeravit, sed columbaceo generi simpliciter. Si tamen palumbum genus ad hanc quoque extendere placet, fuerit sane genus. sub quo columbae sylvestres omnes continebuntur, excepto turture: nempe phatta, id est palumbus maior, qui et torquatus ab authoribus cognominatur, phaps, id est palumbus minor, oenas et peleias, id est vinago et livia. ¶ Alursan seu alurasen est species columborum sylvestrium, quae sunt aliis maiores et noti in Syria, Bellunensis. Et rursus, Aluers sunt columbi magni sylvestres. Sanguis columbae, guarascen (alursan, Bellunensis) et turturis memorantur ab Avicenna lib. 2. cap. 610. ex Galeno, qui sanguinem columbi, palumbi ac turturis nominat. et eiusdem libri capite 299. sanguis guarescen ad vulnus oculi commendatur, Bellunensis uresan legit. Sed alia etiam quae Graeci phattis, id est palumbis tribuunt, Arabes avi guarescen nominatae adscribunt. Coniicio autem Arabes huius vocis initium per literam scribere, cuius vim aliqui gamma praeposito efferunt, alii omittunt. Apud Hebraeos hoc nomen non invenio. Apud Sylvaticum et alios Arabes indoctiores varie scribitur. Guarascen, id est turtur vel palumbus sylvestris, Sylvaticus. Guariscen, genus columbae, Idem. Algauariscen, genus columbae, Vetus Avicennae glossematarius. apud quem etiam guarisdem legitur. Alguesim, genus columbarum quae semel anno pariunt, Sylvaticus. ¶ Graecis palumbus [GR], Attice [GR] dicitur. hodie vulgo [GR]. A phatta voce Albertus, vel Avicennae interpretes quos sequitur, fehita et vehica detorserunt. ¶ Palumbes Italice vulgo torquati dicuntur, Niphus. Servant et palumbi nomen, lo palumbo: sed de columba cellari potius quam sylvestri id efferunt, ut et Hispani paloma. Palumbes domesticis maiores aliqui glandiphagas nominant, a glandibus quibus libenter pascuntur: alii torquatas, Monachi Itali qui annotationes in Mesuen dederunt. Circa lacum Verbanum tudon appellari audivi: quae vox a Germanica [GO] forsan detorta est. Circa Ferrariam colombo favaro, ac si fabariam dicas, quod fabis vescatur, ut audio. Graeci quidem phaba palumbum minorem appellant. Arnoldus in libro de sanitate tuenda cadones nominans post turtures, videtur mihi palumbes intelligere. ¶ Hispanice, paloma torcaz, id est columba torquata. ¶ Gallice ramier, forte quod inter ramos arborum nidificet. Graece quidem semiramis columba sylvestris exponitur, cuius dictionis posterior pars cum Gallica congruit. Robertus Stephanus palumbem interpretatur coulon ou pigeon ramier, ung mansart. Vocem mansau Brabandis usitatam audio. ¶ Germanice, [GO] a circulo sive torque circa collum. Aliis, ut in Helvetia, [GO]. Aliis [GO] nomine forsan a palumbe facto. Flandris [GO]. Albertus alicubi non recte pro phatta Aristotelis columbam cavernalem vertit: quam liviam esse supra docuimus, et Germanice dici [GO]. ¶ Anglice, a coushot, a ringged dove, ut G. Turnerus interpretatur: vel, ut Eliota, a wood culver, id est columba sylvestris. ut alii, a blockdove, a stokdove. ¶ Illyrice, diwoky.

¶ Aristoteles (libro 8. hist. anim.) columbarum species quinque facit, quae sunt: [GR]. Libro autem quinto de partibus animal. [GR] non nominat, Athenaeus. Gaza pro duabus vocibus phaps et phassa, unam Latinam posuit, palumbes. Eberus et Peucerus sexu tantum differre putant, ut phatta foemina sit, phaps mas: sed sine authore. Phaps (inquit Eustathius Homeri interpres) media est magnitudine inter columbam et oenadem. phatta vero magnitudine gallinacei, colore cinereo, ut Athenaeus etiam ex Aristotele citat. Oenas maior est columbo, minor palumbe, Aristot. interprete Gaza. Graece est, [GR], ut Athenaeus quoque legit: Alberti translatio habet, minor quam kyloz vel kaloz. [GR], Aeschylus in Proteo. idem in Philoctete [GR] dixit in genitivo plurali, ut Athenaeus citat. Quanquam autem phaps et phassa, ut scripsi, differunt, idem tamen accipiter a priore voce phabotypos appellatur et phaboctonos, quasi palumbicida: a posteriore phassophonos: Latine palumbarium reddunt. [GR], Hesychius et Varinus. [GR] (addo, [GR]) [GR], Iidem. id est, phassa autem species est columbae sub turture: cum contra verius turtur sub columba sit. quaerendum an rectius legatur [GR]. Aquitani Galli phaba (genus a phatta diversum, quod caeteri Galli, nescio an ipsi quoque ramier nominant) sermonis Graeci vestigium retinentes, phavier appellant, Author libelli de nomenclaturis animalium et stirpium Latinis, Graecis et Gallicis innominatus. sed quaerendum diligentius, diversam ne avem Aquitani phavier appellent, an potius eandem quam caeteri Galli ramier, ut ego puto. nam Itali quoque palumbem communem, id est torquatam fabariam vocitant. Phassa aestate apparet, hyeme latet: phaps vero et columba semper apparent, Athenaeus Aristotelem citans, apud quem nihil tale invenio.

¶ ALCHATA est genus columborum sylvestrium, quorum alae oblongae sunt, pennae et plumae coloris coturnicum, et cutis extrema praedura. quamobrem medici in regionibus ad Orientem praecipiunt huiusmodi columbos excoriari, ut cutis removeatur. Vulgo noti sunt in Syria, pedibus nigris et valde brevibus, Andrea Bellunen. Caro palumbi et alchata dura est, Avicenna 2. 146.

Et rursus ibidem, Caro alchata salubris est illis quorum iecur obstructum est et infirmum, et quorum corruptum est temperamentum (cachecticis) et hydropicis. Eadem avis alias alfuachat vel alfuachet vocatur. nam de hac quoque Bellunensis scribit, speciem esse turturum coloris camelini vel cinerei. alii (inquit) dicunt speciem esse columborum sylvestrium parvorum, coloris ut dictum est, notam in Syria. Caro avis duraz (id est francolini) praefertur carni avis cubugi (id est perdicis, cuius rostrum et pedes rubent,) et alfuachat, (vetus lectio, alfaguakit,) Avicenna 2. 221. FILACOTONAE apud Elluchasem qui Tacuinos Arabice scripsit, cum columbis et turturibus numerantur: unde palumbium generis esse coniicio, et eadem forte quas Avicenna alfuachat nominat. Paulo ante quidem idem Elluchasem palumbes sylvestres et filacotonas simul commemorat.

B.

In agrum Volaterranum palumbium vis e mari quotannis advolat, Plinius. ¶ [GR], id et livia columbae genus est simile palumbi, phattae, Varinus. ¶ In columbaceo genere maximo corpore sunt palumbes, [GR]: inde [GR], ut in A. ostendi. Oenas maior est columba, minor palumbe, [GR]. phassa vero (id est palumbus maior) magnitudine est gallinacei, colore cinereo, Athenaeus Aristotelem citans: et Eustathius. haud multo minor parvis gallinaceis, Nic. Leonicenus. nonnullis locis gallinaceum aequat, Vuottonus. Ego tantas fere columbas memini videre Venetiis advectas, quae forsan huius generis palumbes cicuratae erant. Palumbi feri ad coeruleum colorem inclinant: cellarium pedes plumis vestiuntur. Palumbes maior est columba communi et magis ad albedinem declinans, cum tamen sit coloris grisei, (cinerei,) Albertus. Torquati cognominantur a torque sive circulo albo ex plumis collum coronante. ¶ Palumbo ingluvies praeposita ventriculo est, Aristot. Caput habet subcoeruleum purpureumve, et nigrum oculi rotundissimum, Vuottonus. Aves quaedam sinum unum habent quo merguntur recentia, ut guttur: alterum in quem ex eo dimittunt concoctione maturata, ut gallinae, palumbes, columbae, Plinius. ¶ Palumbis dum Venerem exercent testes insigniter augentur, cum hybernis mensibus ne ullos quidem testes in iis haberi nonnulli arbitrentur, Aristot. ¶ Palumbus torquatus, quem manibus tractavi dum haec scriberem, longus erat circiter duos dodrantes, a rostro ad pedes retro extensos. pondere unciarum sedecim cum dimidia. circulus albus in collo imperfectus, supina colli parte desinens, duorum digitorum intervallo. is in minoribus aetate non percipitur. Candidae aliquot pennae in mediis alis apparent, in liviis non item, ut neque circulus colli. Externa pars alarum, quae longioribus pennis constat, colore nigricat. interior magna ex parte fusca est, ut etiam dorsi superior pars. reliquum dorsum et cauda cinerei plane coloris sunt. In collo, praecipue prono et ad latera, pennae (praeter albas) variae, et pro alio atque alio ad lucem positu. purpureae, virides, coeruleae, cinereae. Collum pronum cum aliqua parte pectoris purpurei coloris plumas habet, cui cinerei etiam nonnihil confusum est. Cauda extrema nigra, pedes rubicundi: rostrum subflavum, cute utrinque purpurea inductum. Ventris plumae partim albae, partim cinereae. Alias etiam mihi inspicienti torquati venter magis ruffus visus est quam liviae.

¶ Petrus Martyr Oceaneae Decadis primae lib. 10. refert Hispanos in quadam insula novi Orbis invenisse palumbes nostris grandiores, sapore et gustu perdicibus nostris meliores, aromaticum quendam odorem spirantes: quorum ingluvies cum dissecuissent, odoratis floribus plenas deprehenderint.

C.

Camporum incola palumbes est, Aristot. Degit et in sylvis. Palumbes hyeme non gemit, nisi quod aliquando ex asperrima hyeme placidum tempus successisset, gemuerit: quod apud peritos in admiratione habitum est. caeterum ineunte vere gemere incipit, Aristot. Cantus omnibus (omni columbaceo generi, ut ego accipio: etsi Vuottonus ad palumbes tantum referat) similis atque idem, trino conficitur versu, praeterque in clausula gemitu, (alias, praeterquam in clausulae gemitu,) hyeme mutis, vere vocalibus, Plinius 10. 35. Audivimus torquatos palumbes hyeme serena et tranquilla multis diebus, gemere, qui advenientibus imbribus statim silent. Rustici quidem dicunt gemitum palumbium esse signum veris praesentis, Niphus. Alexander Myndius palumbes (phassas) negat vocem aedere hyeme, nisi serenitas ([GR]) fuerit, Athenaeus. Solstitii tempus indubitatis notis signavit natura. palumbium utique exauditur gemitus, Plin. Plausitat arborea clamans de fronde palumbes, Author Philomelae. Palumbes minurriunt, Ael. Spartianus in Antonino Geta. Dum sua torquati recinunt dictata palumbes, Politianus in Rustico. ¶ Cibus. Palumbes frugibus vivit, Aristot. Glandes et grana comedunt palumbi et columbae cavernales (id est liviae,) Albertus. Palumbos sunt qui a glandibus quibus libenter vescuntur, glandiphagas nominant: et hyemali tempore cum non inveniunt semina et fructus, fame coactae pascuntur herbis, Monachi in Mesuen. Fabarias Itali quidam vulgo vocant, eo quod fabis vescantur, ut audio. Viscum satum nullo modo nascitur, nec nisi per alvum avium redditum, maxime palumbis et turdi, Plin. Athenaeus de oenade columba scribit, si devorato visci semine super arbore aliqua excreverit, viscum nasci. ¶ Alexander Myndius tradit palumbem (phassan) non bibere collum resupinantem: Vide supra in Columba C. Palumbes et columba toto anno visuntur, Aristot. et Athenaeus. Graece legitur phaps, quae est palumbes minor. Palumbes ([GR], quae maximae sunt) discedunt, et liviae, nec

hybernare apud nos patiuntur, Aristot. Et rursus, Palumborum aliqui latent: aliqui non latent, sed cum hirundinibus abeunt. Abeunt et palumbes, quonam et in iis incertum, Plin. Volant gregatim tum palumbes tum turtures, cum accedunt, et cum suo tempore abeunt, Aristot. Palumbium vis quotannis in agrum Volaterranum (Blondus legit Veliternum) ex mari volitat, Plin. Turtures (ut audio) in genere columbaceo primae avolant, deinde liviae: postremo palumbi torquati, quorum tamen aliqui remanent. ego nuper medio Septembri torquatos vidi Tiguri: et alias circa medium Februarii torquatum et liviam videre memini. Quaedam cum aestate aevum degant in sylvis, hyeme demigrant in finitimos locos apricos, montium recessus secutae: sicut merulae, palumbes, etc. Georg. Agricola. Et rursus, Palumbes aliquando in angustis montium locis latere consuerunt. Apud Epiphanium Theologum legimus palumbes quadraginta diebus latitare quasi mortuos, inde reviviscere. ¶ Mare uno contenta et turtur et palumbes vivit, nec alterum recipit, (ut et columbae,) Aristot. Palumbus amisso consorte, nec viride quicquam in quo requiescat petit, nec alios amores requirit, Liber de nat. rerum. Vide in Columba D. Columbae amorem mutuum querulo gutture ictuque rostri ostendunt. In Venerem crebro ruunt, frequenti pedum orbe facta adulatione. Idem faciunt et palumbes: verum quia semiferi sunt, rarius foetant, Platina. palumbes et turtures trimestres coire, foetificareque aliqui referunt, argumento quod larga eorum copia est. Gerunt uterum decem et quatuor diebus, ac totidem aliis incubant, et totidem aliis foetus ita volucer fit atque perficitur, ut vix possit apprehendi, Aristot. Palumbes gemina aedit ova, idque semel duntaxat anno, Idem. In locis frigidis semel, in calidis bis, Albertus. Alguesion (palumbes) genus est columbarum quae semel anno pariunt, Sylvaticus. Columbacei generis aves omnes bina ova pariunt: sed columba vel decies anno: aliae semel an anno et parcius generant, Aristot. Et rursus, Turtur et palumbes pariunt vere, nec plus quam bis: atque ita, si prior foetus corruptus est. frangunt enim ova mares avium complures. sed quamvis tria interdum peperint ova, nunquam plus duobus pullis educunt. nonnunquam etiam unum tantum. reliquum ovum semper irritum est, quod urinum vocant. Palumbes et turtures plurimum terna ova, nec plus quam bis fere pariunt: atque ita, si prior foetus corruptus est. et quamvis tria peperint, nunquam plus duobus educant. Tertium quod irritum est, urinum vocant, Plinius. Turtures et palumbes bis vere pariunt: et si ova secunda auferri aut corrumpi contingat, tertio aliquando pariunt, Albertus. Palumbi et turtures bis anno pariunt, caeterae aves fere semel, Plinius. Columbacei generis aves magna ex parte bina ova pariunt, ut palumbes et turtur: sed complurimum terna, palumbes et turtur, Aristot. Palumbes et turtur imperfectos et caecos pariunt pullos, ut in Columba C. dictum est. Transisse solstitium caveto putes, nisi cum incubantem videris palumbum, Plinius. Et alibi, Pariunt post solstitia. Palumbium foemina incubat a pomeridiano incipiens, totaque nocte, et usque ad tempus ientaculi (post meridiana in matutinum, Plinius) perseverans: reliquo tempore munus idem mas subit, Aristot. Nigidius putat cum ova incubat sub tecto nominatam palumbem relinquere nidos, Plinius. Mas palumbium fugit terram salsam et humidam, ac ponit in os pulli ut assuescat cibo, Liber de nat. rerum. sed hoc veteres de columbis tantum scribunt. ¶ Palumbis siccitas coeli prodest, tum ad caeteram sanitatem, tum ad partum. Quamvis enim huiusmodi constitutio avibus omnibus conveniat, praecipue tamen palumbis idonea est, Aristot. ¶ Nidificant in arboribus, Monachi in Mesuen: et saepibus, Textor et Perot. Ante ver frigore adhuc praevalente nidificant, Alciatus. Palumbes in condensa hedera nidulatur, aut super ramum arboris ex pauculis ligniculis transversim positis tenuissimum nidum construit, Turnerus: sed latum ut audio. Nidulantur et palumbes et turtures semper locis eisdem, Aristot. In palumbium ([GR]) nido maxime (aliquando) cuculus parit, quorum ova esu absumens, sua relinquit, Idem. Cuculus semper in alienis nidis parit, maxime palumbium, Plinius. ¶ Vita palumbibus longa. nam ad vigesimum quintum ([GR], in nostris codicibus. id est quintum decimum) et ad trigesimum annum protrahitur. nonnullas quadraginta etiam annos complevisse exploratum habetur. aetate autem provectis ungues accrescunt, quos recidere solent, qui alunt. nihil, quo laedantur aperte, aliud his senescentibus accidit, Aristot. Vivere palumbes ad tricesimum annum, aliquos ad quadragesimum, Aristoteles author est: uno tantum incommodo unguium, eodem et argumento senectae, qui citra perniciem reciduntur, Plinius. Et cum mares in totum diuturniores quam foeminae sint, in his (de palumbis et turturibus proxime scripserat: sed videtur de toto columbaceo genere hoc intelligendum, quod id omne ad libidinem sit profusum: cuius quidem causa [ut ibidem Aristoteles scribit, lib. 9. cap. 7. hist. anim.] passerum etiam mares brevioris vitae sunt quam foeminae) marem prius quam foeminam mori nonnulli aiunt, videlicet documento earum quae domi allectatrices aluntur, Aristot. ¶ Palumbes cum morbo laborat, lauri folium in nidum suum inferens convalescit, Orus. vide mox in D.

D.

Palumbes semiferi sunt, Platina. ¶ De coniugali castitate palumbium et turturum Aeliani verba recitavi in Columba D. Palumbes consorte suo amisso, amplius non coit. extra nidum stercus eiiciunt, et pullos crescentes ad idem faciendum erudiunt, Liber de nat. rerum. Mira est palumbium in coniugio castitas, ([GR]:) quae etiam adulterio corruptae, interimunt corruptorem si assequi possint, Porphyrius lib. 3. de abstinentia ab animatis. Palumbes ante ver

magno adhuc frigore nidificans, plumas sibi evellit, ut pulli calidiore nido fruantur: quibus ipsa nudata frigore aliquando perit, Alciatus. ¶ Perdices aiunt, et ciconias, et palumbos vulneri accepto origanum imponentes, ad sanitatem redire, Aelianus. ¶ Palumbes lauri folio annuum fastidium purgant, Plinius. Laurum nido imponunt, Zoroastres. vide in Columba D. Laurum edunt contra fascinationem, Philes. Palumbes ubi morbo laborat, folium lauri in nidum suum inferens convalescit, Orus. Palumbes et perdices bene inter se sentiunt, Aelianus.

E.

Palumbi difficillime capiuntur. statim enim visis aucupibus procul avolant. Vincuntur tamen et ipsae dolo. Nam auceps arbori insidentes conspicatus, rete in solo extendit, ac tenues paleas inspergit, ut lateat: et palumbos alios olim captos excaecatosque imponit, et pedibus funiculos illigat, quo commoto sese concutere et strepitum aedere palumbos cogit: eo percepto caeteri pascuis et arbustis relictis advolant. Auceps in attegia conditus, quantum potest retium funem attrahit, et perticis simul omnibus eversis, palumbos retium finibus intricatos capit. Eiusmodi retibus ([GR] vocant) columbae etiam comprehenduntur, sed multo facilius laqueis, Oppianus. Palumbes antiqui cellares habebant quas pascendo saginabant: nostris temporibus aucupii duntaxat gratia aluntur, Perottus. Apud nos etiam allectatrix sive hallucinatrix fit palumbes ex sylvestribus, Niphus Italus. In Antiate agro Italiae palumbium aucupium est per autumnum. Palumbae cum mari transvolato Italiam relicturae sunt, aliquandiu in nemoribus Antiatum commorantur. quare peritissimi Neptunienses retia quam maxima in id aucupii magno parata impendio suspendunt. Exinde palumbes quascunque longo tractu viderint congregatas in arboribus considere, iactu lapidis et clamore territas in aera volare compellunt: dumque aves in magnum coactas numerum advolando, tensis retium insidiis viderint supereminere, contorta funda parvum lapidem vel naturaliter album, vel gypso delinitum maximo emittunt crepitu. quo territae bombo palumbes, ut accipitres chilvones a Plinio appellatos, quibus nunc falchonibus est nomen, quos in lapide bomboque fundae timent, declinando serventur, terrae quam possunt volatu rapidius appropinquant, sicque amentes in retia se praecipitant, Blondus in Latinis.

¶ Offae panis vino madefactae, hyeme turtures, sicut etiam palumbos, celerius opimant quam caeteri cibi, Columella. Eiusdem verba quomodo pinguissimi reddantur palumbi, scripsi in Columba E. Palumbes eodem modo farciunt ac reddunt pingues, quo gallinas, Varro: cuius de gallinis saginandis verba suo loco referemus. Palumbum recentem sic farcito. Uti prehensus erit, ei fabam coctam tostam primum dato: ex ore in eius os inflato item aquam. Hoc dies VII. facito. Postea fabam fresam puram, et far purum facito, et fabae tertia pars ut infervescat: cum fervere incipiet, puriter facito, et coquito bene: id ubi excoxeris, deponito. bene oleo manum ungito, depsitoque primum pusillum, postea magis depses, oleo tangito, depsitoque, dum poteris facere turundas, et eas ex aqua dato, et escam temperato, M. Cato cap. 90.

F.

Ruffus avium tres ordines statuit: et praefert ex avibus sylvestribus alaudas non cristatas et sathur, (forte turdos:) sturnos, phasianos, perdices, turtures, pipiones, palumbes sylvestres et filacotonas, etc. Elluchasem. Avium caro minus nutrit quam quadrupedum, sed facilius concoquitur, praecipue perdicis, attagenis, columbae, gallinae et galli. his vero durior est caro turturis, palumbi, et anatis, etc. Galenus lib. 3. de alimentis. Itaque concoctus difficilis est, (Avicenna teste) et excrementosa, Vuottonus. Palumbus et alcatha (quod est genus palumbi) durae sunt carnis, Avicenna. Columbi et palumbes inter excrementosa numerantur a Psello lib. 1. Pulli columbini, (columbae,) turtures et filacotonae, proxima inter se naturae sunt, Elluchasem de alimentis. Palumbes siccat in cibo et ventrem astringit, Hippocrates. Idem lib. 1. de morbis mulieribus, mulieri, cui menses pituitosi fluunt, palumbae et similibus vesci consulit. Palumbus alvum astringit, Celsus et Avicenna: magisque si in posca decoctus est, Celsus. Palumbi hyeme salubriores sunt, Arnoldus de conserv. sanitate. Nostri livias torquatis in cibo praeferunt. Ex aucupio palumbarum Romanus nostri temporis populus nuptias et convivia maiori ex parte parat. melioris quidem saporis et nutrimenti parvae (liviae nimirum) quam aliae sunt palumbes, Blondus. Archigenes apud Galenum de compos. med. sec. loc. palumbes stomachicis in cibo convenire scribit, Trallianus tympanicis. M. Cato Censorius iubebat ne aegrotis imponeretur ieiunum: sed potius alerentur oleribus et modica carne anatis, aut palumbi aut leporis, Plutarchus in vita eius. Turtures ac palumbes tempore pestilentiae in cibo laudantur ab Alexandro Benedicto. Aretaeus elephantico victum praescribens, perdices, palumbes, et columbos probat: et rursus palumbum torquatum in cibo eius qui cephaleam patitur. In colico affectu frigido et phlegmatico, gallinae altiles ad cibum praeferuntur: deinde perdices et palumbi debilis nutrimenti gratia exhibendi, turturesque altiles et columbae, Aetius. Inguina torquati tardant hebetantque palumbi, Non edat hanc volucrem qui cupit esse salax, Martialis. ¶ Vidimus et merulas poni, et sine clune palumbes, Horatius Serm. 2. 8. ubi Acron Scholiastes, Quia in clunibus (inquit) aliquid habetur tetri odoris et saporis minus iucundi. Sunt qui priusquam coquant palumbum, in aqua frigida aliquandiu relinquant. Apicii verba de condimento in coctura columbi altilis et palumbi, recitavimus in Columba F. Ad pastillos e palumbis

parandos, uteris salsa (iure intinctorio) calida, ut pro bubula carne, et speciebus aromaticis eisdem, ni si quod cepa requiritur in liquamine suillo frixa, Coquus Gallicus.

G.

Caro alcatha (quae est species palumbi) utilis est iis qui ex obstructo aut infirmo hepate laborant. et corruptione temperamenti (cachexia) et hydrope, Avicenna. ¶ Palumbes siccat in cibo et ventrem astringit, Hippocrates et Avicenna. Alvum astringit palumbus, magisque si in posca decoctus est, Celsus. Palumbum ferum ex passo concoque, atque inde potiones singulas coeliaco per triduum da bibendas, Marcellus. Caro palumbi in aceto decocta dysentericis et coeliacis medetur, Plin. Palumbus ferus ex postea decoctus tormina sanat, Idem. Palumbi torminosis in cibo prosunt, Marcellus. Palumbus ferus et e posca decoctus ilio resistit, Idem. In contractione nervorum caro palumbina in cibis prodest et inveterata, Plinius. Si mulier concepit et periculum sit effusionis, vescatur palumbe, Hippocrates lib. 1. de morbis mul. Torquati palumbi caro ob glandium esum traditur Venerem hebetare, cum columbae potius stimulent, Perottus. Non edat hanc volucrem qui cupit esse salax, Martialis. ¶ Iumentorum verminatio finitur ter circunlato verendis palumbo: mirum dictu, palumbus emissus moritur, iumentum liberatur confestim, Plinius. ¶ Palumbi, turturis et columbae, nec non sanguis perdicis, oculis cruore suffusis, et recentibus eorum vulneribus, lusciosisque illinuntur, Dioscorides. Plura de usu palumbini columbinive sanguinis ad oculos sanguinolentos, seu sanguine suffusos, et sistendum sanguinem qui e membranis cerebri fluit (praesertim cum ossa capitis a chirurgis perforantur) leges in Columba G. Palumbi sanguis utilis est vulneribus oculi, Avicenna. Vulnera purgat, Celsus. vide in Columba G. Urtica trita cum sanguine milvino aut palumborum permixta, pedes illiti efficaciter sanantur, Marcellus: ad podagram ni fallor. ¶ Cinis plumarum aut interaneorum palumbis in mulso ad cochlearia tria potus morbo regio resistit, Plinius. Cinis plumarum palumbium ferarum ex aceto mulso contra calculos et alias vesicae difficultates sumitur: item intestinorum ex his cinis cochlearibus tribus e nido hirundinum, Idem. ¶ Pro fimo palumbi columbino ad remedia uti licebit, ut legimus in Antiballomenis quae Aeginetae libris adiiciuntur. Palumbi stercus adurit, Celsus. Vires quas Dioscorides columbarum fimo adscripsit, recentiores quidam indocti palumbino attribuerunt. etsi enim palumbium fimus eadem possit quae columbinus, efficacior etiam, conservanda tamen sunt bona fide authorum verba. Ad calculum vesicae: Sive palumborum capitur fimus (g. n. ut videtur. nam fimum hic legi non potest, cum prima huius dictionis alibi semper ab eo corripiatur) acre ferorum Dulcacidis sparsum succis trituque solutum, Serenus. id est, ex oxymelite bibitur. De columbini quidem fimi usu adversus calculum, multa diximus in Columba. Fimum palumbium in faba sumitur contra calculos et alias difficultates vesicae, Plinius. Fimus palumb. in sorbitione sumptus ex faba facta (forte, fracta) admirabile stranguriosis praesentat auxilium, Marcellus. ¶ Lapilli in palumbinum ventriculo inventi, contriti potioni insperguntur contra calculos, Plinius.

H.

a. Palumbus m. g. passim apud authores legitur: palumba foemininum apud Propertium. Palumbi (lego, Palumbes) foem. g. Nec tamen interea raucae tua cura palumbes, Vergil. Bucol. Macrosque palumbes, Lucanus lib 14. masc. g. Qui enim intelligo duae unum expetitis palumbem, Plautus Bacchid. Quo palumbem unum ex ore tollit, Pomponius de Vite, ut Nonius citat. Palumbium ferorum Plinius dixit, sed alia lectio habet ferarum. Palumba et columba sylvana, videlicet avis casta ex moribus appellata. est enim comes castitatis: cum amisso corporali consortio solitaria incedat, nec carnalem ultra copulam requirat, Isidorus. Hoc alii quidam recentiores nullius doctrinae homines clarius exprimendo, Palumbus (inquiunt) castus putatur, quasi parcens lumbis: ut contra columbus, quasi colens lumbos. Quod si columbus per onomatopoeiam dictus fuerit, ut Grapaldus suspicatur, eandem in palumbo quoque nominis rationem esse coniiciemus. Palumbula diminutivum legitur in Cornu copiae Perotti, authore non citato. Vulgo quidem apud Italos hodie palumbella dicitur, palumbis genus alterum et minus, quod liviam Niphus interpretatur. ¶ Titos palumbos dici arbitrantur quidam, etc. vide in Columba H. a. ¶ [GR], id est palumbulus, (nam et columbulus dicitur,) diminutivum a [GR], Antiphani nominatur apud Athenaeum. [GR], avis apud Lycophronem. [GR], Varinus. quasi phabes columbarum genus sit, quod alias [GR] dicatur, a quo Graeci sub Agamemnone fame laborantes in Rhoetio nutriti sint. Idem Varinus alibi [GR] interpretatur Oeneae filias. Rhoetium vel Rhoeteium promontorium Troiae fuit. [GR] populus dicebantur, et eodem nomine Acarnaniae urbs quam habitabat, iuxta Acheloum.

¶ Epitheta. Aeriae, Vergil. Buc. Cana, Alciatus. Macrì, Lucanus. Plausitantes, Textor. Rauca, Vergilius Buc. Torquata vel torquatus epitheton proprium et distinguendi causa adiectum, magis quam poeticum videtur. Sed cape torquatae Venus o regina columbae, (alii codices palumbae habent, quod minus placet. facit enim poeta hanc avem Veneri sacram. existimatur autem columba Veneri, palumbes Proserpinae sacra,) Propertius. Inguina torquati tardant hebetantque palumbi, Martialis. ¶ [GR] apud Graecos commune epitheton est omni columbaceo generi.

¶ Palumbina caro, Plinius. Palumbarius accipiter est, ut Gaza transfert ex Aristotele, quem

Graeci [GR], et [GR] cognominant, ut supra in A. ostendi. Apud Eustathium Homeri interpretem et Varinum, melanaeetum, id est aquilam nigram, legimus etiam phassophonon dici: sed legendum est lagophonon, id est leporariam, ut Aristoteles habet. ¶ Phassachates gemma de genere achatis, apud Plinium: a palumbo dicta, quem aliquando venarum et macularum discursu exprimit, ut Georg. Agricola annotavit. ¶ Caniculam mustelorum generis in quibusdam Galliae locis vulgo palumbum vocari audio.

¶ Icon. Hominem qui seipse ex oraculo pristinae sanitati restituerit volentes innuere Aegyptii, palumbum (phassam) pingunt lauri folium tenentem. hic enim ubi morbo laborat, lauri folium in nidum suum inferens, convalescit, Orus. ¶ T. Manlius summo loco natus, dictus est Torquatus, quod Gallum quendam immani corpore, qui se ad singulare certamen provocaverat, occidit, eique caput praecidit, torquem detraxit, eamque sanguinolentam sibi in collum imposuit, Perottus.

¶ b. Scopes turturibus et palumbis similes sunt, Aelianus.

¶ e. Praeterea tenerum leporem geminasque palumbes. Nuper, quae potui sylvarum praemia misi, Nemesianus. Apud Theocritum Idyllio quinto pastor puellae suae palumbem dono se daturum promittit, [GR].

¶ h. De gallinis et palumbibus auguria non accipiuntur praeterquam ex ovis. Livia enim Augusta ex Nerone gravida cum parere virilem sexum cuperet, hoc usa est puellari augurio, ovum in sinu fovendo, etc. ut referetur in Gallina H. h. ¶ Pherephattae, id est Proserpinae nomen multi ex Graecis Theologis factum putant [GR], id est a pascenda palumbe. est enim haec avis Proserpinae sacra. quamobrem etiam mulieres Maiae sacerdotes eam ipsi immolant. Maia vero eadem est quae Proserpina, tanquam maea quaedam, id est obstetrix et nutrix. est enim dea terrestris, et eadem Ceres, Porphyrius lib. 4. de abstinentia ab animatis. ¶ Dum iter facimus prope urbem Mecham (in Arabia) coelum inumbrabant palumbes innumeri. Aiunt autem incolae has aves traxisse genus ab illa palumbe quae Mahumeti in aurem loquebatur sub velamento sacri pneumatis. Inerrant dicti palumbes vicis, aedibus, tabernisque ipsis strumentariis milii ac oryzae: vixque licet eos abigere. occidere quidem aut capere huiusmodi palumbes prope capitale censetur. Arbitrantur enim incolae, si hae aves vapularent, orbem ruiturum. ob id impensa (publica) aluntur in templo medio, Ludovicus Romanus. ¶ Palumbem pro columba proverbium explicavimus in Columba h.

¶ Emblema Alciati, quod inscribitur, Amor filiorum.

Ante diem vernam boreali cana palumbes
Frigore nidificat, praecoqua et ova fovet.
Mollius et pulli ut iaceant sibi vellicat alas,
Queis nuda hyberno deficit ipsa gelu.
Ecquid Colchi pudet, vel te Procne improba? Mortem
Cum volucris propriae prolis amore subit?

41 - de Palumbe