Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

67 - de Gracculis

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE GRACCULIS VEL MONEDULIS IN GENERE:
et privatim de illa specie quae tota nigra est, rostro etiam et pedibus, quam
Aristoteles lycon cognominat: et plaerique hodie prae caeteris monedulam:
unde et dulae vel tulae nomen vulgare apud nos factum: cuius
icon sequens pagina continet.

GRACCULI corvini generis sunt, ut docui in Corvo A. Primitivum graccus est, diminutivum gracculus: et quanquam plurimi per c. simplex has voces scribant: multi tamen ex eruditis c. duplicant, quos sequi placuit, cum alias: nam et Graccho ab hac ave cognomen factum aiunt: tum ut semper produci eas in carmine ita certius sit. ¶ Graecis gracculus [GR] est, oxytona voce. Gaza ex Aristotele monedulam vertit, cuius tres species cum faciat Aristoteles, et primam rutilo rostro [GR] nominet: Gaza eandem gracculum Latine vocat. Ego gracculum potius nomen generis fecerim: monedulam vero speciem eius secundam, quae tota nigra est, rostro etiam in cruribusque ea enim praecipue monetae rapax est, et talis, qualis ab Aristotele describitur secunda gracculi species. accedit et vernaculum Germanis eius nomen tula, quasi dula, ultimis duabus tantum de monedula syllabis servatis. Def. Erasmus etiam [GR] gracculum potius quam monedulam vertit. Plinius tamen de iynge loquens ex Aristotele [GR] gracculos transtulit.

Sed nonnunquam Graeci etiam [GR] pro secunda specie privatim ponunt, ut apud Constantinum Caesarem de agricult. lib. 14. Nobiscum etiam doctissimi viri Turnerus et Vuottonus sentiunt: Monedula (inquit hic) de secunda specie ab Aristot. descripta, nisi fallor, antonomastice dicitur: cui et Ovidius immensum illum auri amorem tribuit, cuius et hic versus: Nigra pedes, nigris velata monedula pennis. Ad agrum circa Larium lacum ciconiae non permeant: sicuti nec octavum citra lapidem ab eo, immensa alioqui finitimo Insubrium tractu examina gracculorum monedularumque, cui soli avi furacitas auri argentique praecipue mira est, Plinius. apparet autem ex his eius verbis, gracculos et monedulas specie eum distinguere cum simul utrasque nominet: genere non item, cum mox in singulari numero subiungat, cui soli avi etc.

¶ De tribus gracculorum generibus diversae sententiae. Gracculorum tria sunt genera: Unum quod coracias vocatur, magnitudine quanta cornix, rostro rotundo, rutilo. Alterum lupus cognominatum parvum, et scurra. Tertium, quod familiare Lydiae, ac Phrygiae terrae, idemque palmipes est, Aristoteles. ¶ Ex his tribus ab Aristotele descriptis gracculi generibus, primum (inquit Fr. Massarius) pedibus et rostro rutilis, in Veronensi agro maxime abundat. ibique tacola nominatur.

Turnerus hanc avem eandem esse putat, cum pyrrhocorace Plinii, quae cornice paulo minor est, rostro luteo, parvo, etc. Vuottonus etiam in eandem sententiam inclinare videtur, nihil tamen affirmat. Nec aliter Eberus et Peucerus sentiunt. Et Albertus Magnus ubi interpretatur Aristotelis locum de hist. anim. 9. 24. Coracias (inquit, quanquam Graeca vocabula apud illum valde corrupta sunt) gracculorum generis, rubei rostri, ([GR] habet Aristot. id est., punicei rostri. Gaza vertit pro una hac voce, rostro rotundo, rutilo, quod non laudo. In nostro quidem pyrrhocorace, quem Itali quidam tacolam nominant, rostrum non puniceum aut rutilum, sed luteum est:) et haec est per omnia sicut genus monedulae montanae, Albertus. Vocatur autem pyrrhocorax a nonnullis monedula montana. Sed de pyrrhocorace seorsim agemus mox a gracculorum historia. ¶ Secundum gracculi genus, [GR] Aristoteli dictum, hoc est lupus et scurra, Latinis proprie monedula appellantur, ut supra in Asione. Lupus, genus graculi parvum, scurapola Venetis vocatur. tota haec et pedibus et rostro nigra est, Fr. Massarius. [GR] ([GR] potius) genus est gracculi, Hesychius et Varinus. ¶ Tertium genus, cuius nomen Aristoteles nullum expressit, palmipes, phalacrocoracem Plinii esse suspicatur Turnerus, et secuti eum Eberus ac Peucerus. Sed quanquam ex Aristotele Gaza tres tantum species gracculi faciat: et Albertus quoque similiter: Graecum tamen contextum consideranti, quatuor esse videntur: primum scilicet tres fidipedes, deinde quarta palmipes. Verba eius Graeca haec sunt: [GR]. Gaza haec verba, [GR], omisit. quae si legamus, gracculus ille parvus [GR] alius fuerit quam [GR]. ¶ Monedulae aliae sunt maiusculae, similiores cornicibus, nisi quod nigriores. aliae mediae, quibus et rostra et pedes rubent. aliae minime, Perottus. ¶ Apud Rhaetos tria gracculorum genera agnosci audio: unum quod [GO] voce Germanis communi appellent, capite coeruleo: alterum [GO] dictum, inter Rhaetos qui Germanice loquuntur, et hanc esse monedulam vulgarem. tertium Germanice [GO], Italico vero sermone quo Rhaeti utuntur, zorl, pedibus et rostris rutilis, in locis sylvestribus. Eandem esse puto quae Bavaria [GO], id est gracculus saxatilis appellatur, (et haud scio an eadem quoque sit Anglorum cornix Cornubiae,) cuius iconem ab amico missam hic adiunxi.

Rostrum ei oblongius, rubrum, ut etiam crura. reliquum corpus undiquaque concolor, nigrum. Turres maxime in montibus incolit. cicuratur, et vescitur simila e lacte, carne, pane, tritico, etc. mox quicquid illi apponitur degustans.

¶ Stephanion, [GR], genus gracculi, Hesychius et Varinus, hoc forte fuerit genus, quod in quibusdam Helvetiae locis reperiri audio, ut circa Tugium, caeteris simillimum, sed albo circulo collum ambiente distinctum. de quo tamen certi adhuc nihil habeo. ¶ Quae merula alpina vocatur circa Verbanum lacum, nos Caryocatacten in Elemento C. nominavimus, quaerendum an graculi potius, picaeve genus quam merulae dici mereatur. ¶ Vuottonus spermologum quoque avem cum monedulis numerat, nimirum ex Hesychio qui spermologum [GR] interpretatur, spermonomum quoque vocans. Spermologum, id est frugilegam Aristotelis Longolius coniicit esse cornicem granivoram, rostro albo, caetera nigram, quae vulgo Germanis dicitur [GO]. De spermologo passere inter Passeres loquemur. Cornicem maiorem rostro albicante aliqui graculum vocant, Albertus.

¶ Avienus Arati interpres [GR] alicubi corvos interpretatur. Lenios species est monedulae, pedibus et rostro nigra, Albertus ex Aristot. de hist. anim. 9. 19. ubi Aristoteles non monedularum, sed merularum differentias enumerat. Idem alicubi cornicem cum monedula, alibi cum corvo confundit: et alibi ubi Aristoteles [GR] habet, in Alberti translatione corvus legitur.

¶ Graculi vulgo ciagulae dicuntur, Niphus Italus Suessanus. Ab aliis in Italia tatula dicitur, ab aliis taccola (quanquam et pyrrhocoracem aliqui taccolam vocant) ab aliis cutta, et pola, forte a pullo, id est nigro colore. ¶ Hispanice gracculus graio vel graia nominatur. ¶ Gallice chucas vel choca, chouette, vel gay. Bellonius avem gay dictam Gallice, interpretatur graculum: et multis coloribus latera eius variegata esse scribit: unde suspicor hoc nomen Gallicum non graculo, quem hic describimus, sed generi picae, (quod garrulum quidam vocant) convenire. Sabaudi quoque gay nominant, et alicubi etiam chue, ni fallor, a voce. ¶ Germani [GO]. Saxones [GO], vel

[GO], vel [GO] ut alii scribunt. sunt qui in Helvetia quoque [GO] proferant. Hollandi Brabandi et Frisii [GO], vel [GO] vel [GO]. circa Rostochium, ut audio, [GO], quod nomen alii omnes coturnici proprie tribuunt. Aliqui [GO]. Flandri, [GO]. ¶ Monedulam Angli vocant a caddo, a chogh, a ka, Turnerus. Eliota Anglus interpretatur a iay. alii scribunt etiam dawe, choughe, cadesse. ¶ Illyrii kawka, ut Turcae tschauka. Poloni zegzolka. ¶ Hebraicam vocem anapha, [HE], quidam graculum interpretantur. vide in Ardea A. Oreb Hebraeis plerunque corvum significat: videtur autem continere omne genus corvinum, nempe cornices, graculos. vide in Corvo A.

B.

De gracculis quo ad corporis speciem partesque attinet, et secundum eas differentiis, iam supra quoque in A. nonnihil attulimus. ¶ Gracculus non facile comparet in Alexandria. Hesychius. In transpadana Italia ad agrum circa Larium lacum ciconiae non permeant: sicuti nec octavum circa lapidem ab eo, immensa alioqui finitimo Insubrium tractu examina gracculorum monedularumque, Plin. ¶ Gracculus avis est parva, Suidas. Minor caeteris in hoc genere est, quae [GR], id est scurra cognominatur, ut supra recitavi. Monedula multo minor est pyrrhocorace, Turnerus. Cornici similis est gracculus, sed longe minor. Formosa est avis, quanquam nigra, et grata, Author libri de nat. rerum. Simocatus et alii dicunt [GR], Io. Tzetzes. ¶ Monedula vel gracculus avis est nigra, corvini generis, Albert. Superiore capitis parte aliquantulum in nigrum colore vergit et cinereum nitentem, Idem. Nigra est per totum corpus. est enim de genere cornicis, Author libri de nat. rerum. Nigra pedes, nigris velata monedula pennis, Ovidius 7. Metam. Monedulas iam vidimus propter frigus habitationis nasci albas, Albert. In Norvegia monedulae albicant, Gyb. Longolius, qui monedulam albam etiam visam sibi scribit. ¶ Monedula magno rostro est, albo ubi coniungitur capiti, Albert. Atro colore est ad Indicum vergente in luce, praesertim in capite et mediis alis. Colli et capitis pars retro oculos in lateribus, ad cinereum colorem inclinat. ¶ Monedulae (gracculi Plinius) pro ingluvie gulam habent patentiorem propius ventriculum, Aristot. Atqui Albertus lib. 2. de animalib. tract. 2. cap. 2. quaedam (inquit) aves os stomachi sive meri non habent latum, et papam (ingluviem) tamen non habent, ut pica et graculus. ¶ Monedulae pedes nigri sunt, Ovidius et Albertus. ¶ Iyngi ungues grandes ceu gracculis, Plinius.

C.

Monedula templorum turres incolit, et in earum latibulis (cavis) nidulatur. Graculus libenter in altissimis nidificant: idque in tanta multitudine, ut in una saepius arbore septem paria graculorum nidos construant, Author libri de nat. rerum. In altissimis arboribus (in sylvis, et in cavis arboribus, Turnerus) nidos civiliter construunt, et saepe complures in una arbore, Albert. ¶ Gracculi aves sunt loquaces, minime canorae sed odiose garrulae atque obstreperae. Clamosae sunt, maxime tempore coitus, et pullorum, Albert et Author libri de nat. rerum. Loquacissimum genus est et vocibus importunum, Isidorus. Graculi a sono oris vocati sunt, Festus. vocem enim primae nominis syllabae correspondentem emittunt, Grapaldus. Gracculus frigulat, Author Philomelae. Graecis, ut Pollux docet de gracculorum voce, verba [GR] in usu sunt. [GE], sono aliquo illudere alicui, a voce gracculorum qui [GR] dicuntur, Varin. ¶ Exprimunt gracculi et humanum sermonem, ut dicam in D. ¶ Graculus cadaver non tangit, Albert. Amant carnes et glandes, ut et genus picae quod garrulum vocant, Hier. Tragus. Tradunt et monedulam condentem semina in thesauros cavernarum, eiusdem rei praebere causas, Plinius de insitione. Graculi forte dicti sunt a gerendo, quod iacta segetum semina plurimum gerant: vel quod ex olivetis cubitum se recipientes duas pedibus baccas, tertiam ore ferant, Festus. ¶ Varro graculos dictos coniicit quod gregatim volitent. Sturni etiam, ut gracculi, aves sunt clamosae et gregatim degentes, Eustathius. Graculos aves esse minime solitarias, sed gregales, apparet ex Varrone de re rust. lib. 3. ¶ Rostrorum coniunctio corvis et id genus avibus solita est. quod in gracculis, quos mansuetos alimus, planum est, Aristot. Graculi clamosi sunt, praecipue tempore coitus (quem in eis tempus excitat vernum, Author de nat. rerum) et pullorum, Albert. Ore coeunt tempore verno, Christoph. Encelius: qui et alia quaedam animalia ore coire scribit, ut in Urogallo maiore recitavi. mihi omnino ullum animal ore coire verisimile nequaquam fit. ¶ Gracculi, merulae, et aliae aves lauri folio annuum fastidium purgant Plinius.

D.

Graculi maxime inter se compatiuntur, Author libri de nat. rerum. Gregatim degunt ac se invicem diligunt, unde natum proverbium, Semper gracculus assidet gracculo, Scholiastes Homeri. Sui generis aves tantopere monedulae amant, ut hic amor etiam perniciosus eis sit, ut referam in E. ¶ In columbaceo genere mares non reliquunt suas coniuges usque ad mortem: et coniugum altero mortuo alter viduus manet. Idem et gracculi faciunt, Athenaeus libro 9. ex Aristotele. nos in iis quae extant Aristotelis nihil tale legimus. ¶ Monedulam avis est grata, Albert. Aristoteles minimum genus gracculi [GR], id est scurram cognominat: de qua voce Graeca plura scripsi in Asione. ¶ Docilis est graculus, et facile mansuescit, Textor. Graculi exprimunt etiam sermonem humanum,

quo impensius delectant, et caveis emissi revertuntur, Grapaldus. Voces imitantur humanas si adhuc pulli edoceantur. Mane quidem diligentius addiscunt, ut omnes aliae aves, Albertus. mane oriente Sole citius, discretius et tenacius meminisse dicuntur, Author libri de nat. rerum. ¶ Gracculi, merulae, et aliae aves lauri folio annuum fastidium purgant, Plin. Gracculi [GR], Clearchus apud Athenaeum. sed pro [GR] legerim [GR], scilicet [GR], de quibus proxime dixerat. ut non simpliciter astuti gracculi, sed coturnicibus tamen astutiores sint, nec eodem quo illae modo capi possint. Scribunt et alii quidam gracculum astutum esse, nec facilem captu. Sturnos et gracculos aiunt cum umbra propria pugnare, Eustathius. Umbrae quidem propriae repraesentatione in oleo capiuntur, ut referam in E. ¶ Huic soli avi (gracculos et monedulas proxime nominaverat) furacitas auri argentique praecipue mira est, Plin. Quicquid monetae auri vel argenti invenerit monedula, tollit et abscondit, Albert. Hinc est quod a moneta ei nomen factum est, secundo scilicet generi. non enim omnia gracculorum genera aurum furantur, Turnerus. ¶ Monedula gaudet fricari in capite, Albert.

¶ Aristoteles noctuam et cornicem inter se pugnare scribit: pro quo indocti Aristotelis interpretes, et qui eos secuti sunt, alias noctuam et monedulam invicem pugnare reddunt, alias monedulam et bubonem, alias nicedulam vel incendulam et bubonem. librarii vero monedulam etiam in nicedulam perverterunt. ¶ Pica, cornix, monedula et huiusmodi aves contra aquilam pugnant. aquila enim devorat illas, Albert. ¶ Gavia cum monedula amoris coniunctionem habet, Aelianus.

E.

Gracculum avem perastutam esse audio et perdifficilem captu. Cornicibus et monedulis captis pelles detrahunt, faciunt ut vivae videantur, ad allectandum alias. Non maiores tantum accipitres et falcones, sed parvi etiam ut dendrofalcus et nisus sive sperverius interdum monedulas capiunt. ¶ Adversus clamosos gracculos (inquit Oppianus) venatio talis instituitur. Virga oblonga terrae infigitur, cui laqueus ad funiculum additur, et in medio [GR], quae circumactu suo vimina utrinque sita contegat. In summam virgam oleae bacca imponitur, cui e regione laqueus pendet: quem ubi contigere gracculi, [GR] delabitur, et virga erecta laqueus ita attrahitur ut avium cervices inhaereant. Similiter etiam picis insidiantur aucupes. Est et alius dolus gracculis capiendis accomodatus: Vas ([GR] Athenaeus) oleo plenum eo in loco exponitur, ubi conspiciatur a gracculis. Illi suas in vase imagines intuiti, aliosque gracculos esse rati, in oleum devolant: et licet statim resiliant, madidi tamen oleo ita pennis et membris omnibus gravantur, ut avolare nequeant, eoque statim in loco comprehendantur, Haec ille. Oleo quidem similiter eos capi Athenaeus etiam refert lib. 9. dipnosoph. Graculi (inquit) quantumvis callidi, capiuntur tamen cratere olei pleno: cuius labris qui insederint, mox ad imaginem in eo apparentem se demittunt, ([GR], sic enim legendum ex Eustathio. [GR], idem Eustathius ex alio authore. [GR], Oppianus) unde pennae eis oleo madidae ceu glutino impediuntur. Sui generis aves vehementer monedulae amant, quae quidem res eas saepe in perniciem inducit. nam si quis pelves olei plenas disponat in loco quem frequentare solent, curiosa belle avicula eo profecta, in vasis labro considet, et simul sese inclinans, suam ipsius umbram despicit: et quod existimet aliam se monedulam videre, ad eam ipsam festinat descendere, eoque ut est delapsa, olei crassitudine circunfusa, sine laqueis, sine retibus constricta tenetur, Aelianus.

¶ In Lemno insula gracculos colunt, adverso volatu occurrentes locustarum exitio, Plinius. Monedularum se beneficiarios existimant Thessali, Illyrii, Lemnii, ob eamque rem his victum urbes publice praebendum esse decretum fecerunt, qui locustarum fruges vastantium ova perderent, earumque sobolem perimerent, unde magna ex parte locustarum multitudo veluti in nubem coacta minuebatur, frugesque incolumes ad tempestivitatem perveniebant, Aelianus.

¶ Theopompus Venetos inquit Adriam accolentes cum sementes faciunt, monedulis farinas oleo temperatas muneri idcirco mittere, ut eos permulceant, et cum ipsis tanquam foedus fanciant, ne sementes refodiant, et grana sparsa legant. Lupus cum haec vera esse fatetur, tum eodem addit loros rubros eis proponere, et monedularum greges extra fines manere, ac nimirum duos aut tre{i}s ex urbibus tanquam legatos ad eos mitti solere, exploraturos hospitum multitudinem: qui ut eam perspexerunt, invitant et revertuntur. Eae autem invitatae gregatim proficiscuntur. ac si offas obiectas comederint, se pacem et foedus habere Veneti intelligunt: sin contempserint, et tanquam  vilia non dignentur comedere, indigenae sibi persuasum habent, illorum contemptum famem ostendere. Illae enim tanquam muneribus incorruptae, nec ex obiectis escis quippiam gustantes, in arationes involant, et cum maxima animi acerbitate investigantes, semina praedantur, Aelian. Eadem fere Aristoteles scribit in Mirabilibus: non tamen offis aliquibus, sed omni frugum genere exposito a Venetis invitari ait gracculos, quorum saepe multae myriades in eorum regionem involent. ¶ Fugabis graculos unum captum suspendens. Caeteri nanque videntes illum aufugient, nimirum illic putantes paratas esse retium insidias. Graculos etiam accedere, ac praeterea volucria omnia prohibebis, si veratrum nigrum, maceratum ex vino, cum hordeo disseminaveris. Commode tamen facies, si

priusquam in arvum descendant, strepitu atque fragore aliquo illos abegeris. Facileque eos perterrefaciet, tum is qui a crepitaculis sit, tum qui a taurino tergore ([GR], scuticam intelligo,) editur sonus, Leontinus in Geoponicis.

¶ Prognostica. Graculi advolantes sub tecta (nimirum ut protectionem quaerant) et alas concutienses, (ut quae aeris humiditatem sentiant. nam quaevis aves madefactae alas concutiunt,) signum sunt pluviae, Aratus et Scholiastes. Graculi turmatim sylvis valedicere identidem conspecti, sterilitatem ac triste nescio quid veteribus semper indicarunt, Gratarolus. Agmen corvorum in futurum excidium retulerunt augures, ut et aliarum quae cadaveribus vescuntur, vulturum, graculorum, etc. Niphus. Monedulae volantes modo in sublime, modo deorsum versus, frigus et pluviam monstrant, Aelianus. Gracculi sero a pabulis recedentes hyemem praesagiunt, Plinius. quod Aratus dixit, [GR]. Et rursus, [GR], similiter inter hyemis ([GR], tempestatis) imminentis signa. Ubi Avienus sic habet, Hesperus aethra Cum redit innumero si cantu gracculus instat. Et Aelianus, Gracculus (inquit) crepusculo vespertino vocalis, tempestatis adventum praedicit. Illud vero quod iam recitavi [GR], etc. Vergil 1. Georg. sic vertit, Et e pastu descendens agmine magno Corvorum increpulit densis exercitus alis: cum Graece habeatur [GR], id est gracculorum. Corvi et gracculi cum gregatim apparent, et similem accipitribus vocem aedunt, pluviae signum faciunt, Aratus. est autem accipitrum vox acuta, Scholiastes. Avienus sic transfert, Agmine cum clauso circunvolitare videtur, Gracculus et tenui cum stridunt gutture corvi.

F.

Pulli graculorum apti sunt ad cibum, si cum plumis et pelle fuerint excoriati, Albertus et Author libri de nat. r. Sunt apud nos qui fune a fenestris altarum turrium demittantur, ut pullos monedularum e cavis exemptos in saccum, quem annexum habent, recondant, cibi gratia. Monedula gaudet fricari in capite (tanquam pruriens:) et carnes etiam eius pruritum capitis inducunt, Albertus et Author libri de nat. r.

H.

a. Gracculus primam semper producit in carmine, etsi quidam per c. simplex scribamt, ut dixi in A. M. Varro graculum dictum putat ab eo quod gregatim volet, forte quasi gregaculum. Festus a gerendo, quod iacta segetum semina gerat, vel baccas olivae: aut a sono vocis, (ut Quintilianus quoque,) quod mihi quidem prae caeteris probatur. Sunt qui a gracilitate vocatos existiment propter parvitatem, Perottus. ¶ Monedula a moneta, quam furatur, denominata est: Alberto sic dicta videtur quasi monetam tollens vel diligens. Habet haec vox antepenultimam longam, reliquas breves. Nigra pedes, nigris velata monedula pennis, Ovidius. ¶ [GR] avis tumultuosa et clamosa est, denominata a verbo [GR], vel verbo [GR] quod est [GR]: a quo etiam [GR] dicuntur. Eustathius et Etymologus. [GR], (malim [GR], ut Tzetzes habet) Hesychius et Varinus. [GR] est cornix minor, [GR], Io. Tzetzes in Chiliadib. [GR], aves quaedam, vel graculi, et genus saltationis, Hesychius. et forte supra quoque non [GR] sed [GR], legendum fuerit. videtur sane scopis nomen, quod genus quoddam noctuae proprie significat, ridiculum et ad imitationem natum, monedulae etiam ridicule et stolidae avi potuisse attribui. [GR], Macedones, Hesychius et Varinus. [GR], Aristoteli genus est gracculi primum, ut dictum est supra in A. ab Hesychio exponitur [GR]. [GR], Suidas. [GR], et piscis quidam marinus, Hesych. Celes, alias celtos, id est strangulus avis, Sylvaticus. legendum coniicio, Coloeos, id est graculus avis. [GR] nominat Homerus, ut citat Suidas.

¶ Epitheta. Graculus frigulans, loquax, apud Textorem. ¶ Monedula lasciva, apud eundem. ¶ [GR], Oppianus. [GR], Pindarus.

¶ Icon. Hesychius admonet colophonem interdum dici graculum: quod, ut opinor, summis aedium fastigiis ea soleat imponi, velut admonens iuxta cornicem Hesiodiam, ut homines sibi componant nidos: neque enim semper fore aestatem, Erasmus in proverbio Colophonem addidit.

¶ Alia avis est quae [GR], vel [GR]: alia item [GR], alia vero de qua hic agimus [GR]. [GR] tumultum significat. [GR], Homerus Iliados primo. Scholiastes hoc nomen a gracculo translatum ait, ave obstrepera, tumultuaria et clamosa, (o. brevi scilicet in longum converso et iota subscripto vel adscripto.) Philoxenus vero derivat a verbo, [GR] quod est [GR], per paragogen, neque adscribit iota. Sunt qui [GR], ut dixi, a verbo [GR], quod est tumultuari, deducant. Verbum [GR] apud Homerum extat, [GR] apud Antimachum. Poliux de gracculorum voce [GR] verbum usurpat, ut et [GR]. Pindarus in Nemeis Bacchylidem vellicans, ut locutuleium impendio, ac humilem, sic fere pronunciat. [GR], Caelius. Timaeus historiarum conditor Agathoclem Siciliae tyrannum [GR] nuncupat et [GR], id est gracculum et buteonem: et gracculum quidem fortassis ob latrocinia et furacem naturam. nam latrociniis eum incubuisse ante tyrannidem historia testis est, sed in concionibus quoque perfacundus est creditus: quo nomine ab aemulis et inimicis gracculus videri potest appellatus: veluti loquax magis esset quam eloquens, uti de Atilio Palicano pronunciatum novimus. nam et eadem ratione Gracchum apud

Romanos cognominatum legimus: quamvis apud Varronem observatum sit, Gracchum ideo nuncupatum, quod eum mater me<n>sibus duodecim in utero gestasset, quia legitimum pariendi tempus esset superegressa. proinde ex iunioribus quidam etiam bene doctus, sine flatili scribendum censuit. quum Quintilianus olim quidem veteres aspiratione parcissime usos scribat, diuque observatum ne consonantibus aspiraretur, ut in Graecis et triumpis. Sed hoc non perpetuum fuit, et priscis solis usitatum, Caelius. A graco ave Gracchi cognomen principio ortum a facundia, quam aemuli loquacitatem vocabant, Perottus. Pusillos item statura [GR], id est graculos dici consuesse, in Aristophane videor observasse. nam et avis haec minutula est, ut quae tota fere pennis constet, Caelius. Verbum [GO] nostris in usu est, pro eo quod est stulte imaginari, sive a gracculis factum, sive per allusionem nominis [GO], quod stolidum significat.

¶ Sunt et coliae pisces, dicti Theodoro monedulae, Caelius. [GR] piscis, ab ave eiusdem nominis, quam Galli vocant un gay, dicta, quod eius latera coliae avis modo multis coloribus variegata conspiciantur, Pet. Bellonius. sed video eum per coliam avem genus illud picae intelligere, quod aliqui recentiores garrulum appellant. ego nullam avem Graece coliam dici memini. et [GR] gracculus est, non garrulus recentiorem. Ubicunque gracculum piscem interpretes Galeni verterunt, coracinus scribi et intelligi debet, Bellonius. ¶ Gracculus numeratur inter Diogenis Cynici scripta, Laertius.

¶ b. Bubo apud nos aquilae magnitudinem habet, in Aegypto vero graculi, Strabo. Monedulae simili specie est spermologus avis, magnitudine tetraci aequalis, ut author est Alexander Myndius, Vuottonus.

¶ c. Gracculorum epitheton a voce est [GR] apud Pindarum, [GR] apud Oppianum. [GR], Homerus. id est, Gracculi acuta vel densa voce clamantes: [GR]. Graculi non sunt solitaria natura, Varro. Plinius examina gracculorum dixit, Homerus [GR], Aristophanes in Equitibus. videtur autem rhetores tanquam loquaces et tumultuantes nominare gracculos. et verbo [GR] utitur alludens ad gracculorum vocem de qua proprie [GR] dicitur. [GR], Antipater in Epigrammate.

¶ d. Non plus aurum tibi quam monedulae committebant, Cicero pro Flacco. Adolescentem quendam in Sparta ob speciem gracculus amavit, Aelianus.

¶ e. Nam ubi illo adveni, quasi patriciis pueris aut monedulae, Aut anates, aut coturnices dantur, quis cum lusitent, Plautus in Captivis. Gracculis aliisque avibus quae domi aluntur, paxilli in parietibus figuntur, quibus involent et insistant. unde Aristophanes in Vespis, [GR].

¶ h. A Pharsalica pugna quum aufugeret Pompeius, dicente Nonio quodam superesse adhuc aquilas septem, necdum animum esse despondendum. Recte (inquit) moneres, si cum gracculis depugnandum foret, Caelius. ¶ Iupiter regem avium creaturus diem praescripsit in quo aves omnes apparere deberent: et cum aliae aquis sese abluerent, gracculus omnium deformissimus, defluentibus diversarum avium pennis se exornavit. unde pulcherrima omnium visus est: et regiam quoque dignitatem adeptus fuisset, nisi noctua primum agnitam pennam unam de suis evulsisset, et mox caeterae aves similiter. Privatus enim furtivis pennis mox gracculus, ut initio erat, gracculus apparuit. Haec fabula significat, multos rerum alienarum rapina et furtis vincere videri eos qui honestum natura et laboribus possident, Io. Tzetzes. Eandem fabulam describit copiose et eleganter Theophylactus Simocatus in epistola quam fingit Themistoclis ad Chrysippum: Pennis alienis omnibus ablatis, inquit, gracculus iterum gracculus apparuit. [GR]. Haec fabula Chrysippe, si veritatem spectes, ad magnam moderationem nos hortatur. Nam similiter nos homines quoque nihil in hac vita proprium possidemus: sed brevi quod hic agimus tempore, ornatu fictitio superbimus: morientes vero iis quae nostra non erant, privamur. Fac igitur ut pecuniam et corpus negligas, et animam immortalem excolas, haec enim aeterna et immortalis est, caetera mortalia et ad breve tempus nostra, Haec Simocatus. ¶ Arne Sithonis in monedulam mutata fertur, ut refert Ovidius libro 7. Metam. Quamque impia prodidit Arne Sithonis accepto quod avara poposcerat auro, Mutata est in avem quae nunc quoque diligit aurum, Nigra pedes, nigris velata monedula pennis. ¶ Imperante Antonino Caracalla insedit obelisco vociferabundus gracculus, mirum dictu, succlamatum ab omnibus, ceu ex composito, Martiali salve, Martiali ab tempore multo te vidimus. Haec autem non intelligenda est gracculi appellatio, sed eius erat nomen, a quo interemptus est mox Antoninus, Caelius. Agmen corvorum in futurum excidium retulerunt augures, ut et aliarum quae cadaveribus vescuntur, vulturum, gracculorum, etc. Niphus.

¶ PROVERBIA. Aesopicus graculus, [GR], dicitur qui aliena sibi usurpat, aliorumque bonis sese venditat. Usurpat Lucianus in Pseudologista. Horatius, Moveat cornicula risum Furtivis nudata coloribus. (Grammatici quidam Graeci gracculum corniculam, id est cornicem parvam interpretantur.) Extat apologus (supra a nobis recitatus) inter alios qui Aesopi nomine circunferuntur, Erasmus. Aquila inter graculos primas tenet, [GR]. vide in Aquila h. Pindarus in Nemeis aquilam graculo comparat, se vocans aquilam, Bacchylidem aemulum gracculum, quod illum immenso superaret intervallo: ut recitavimus in Aquila h. in proverbio Aquila in nubibus.

¶ Vetus adagium est, Nihil cum fidibus graculo, nihil cum amaracino sui: quod de iis dicitur, qui se iis rebus, quas ignorant, petulantius audent immiscere, vel de rebus suis nimium praesumunt. quale est illud, Sus Minervam: vel quod dici solet, Asinus ad lyram, Perottus. ¶ Gracculus inter Musas, [GR]: Indoctus inter doctissimos, infantissimus inter eloquentissimos. Recte dicetur et in homines ostentatione falsae doctrinae sese iactitantes, et viris eruditis impudenter obstrepentes, est enim graculus avis minime canora, sed tamen odiose garrula atque obstrepera. Huic confine est illud Vergilii, Argutos inter strepit anser olores, Erasmus. ¶ Semper graculus assidet graculo, [GR] ([GR, alias [GR]) [GR]. Refertur a Diogeniano proverbialis hic senarius: notaturque ab Aristotele in Rhetoricis, ubi inter alia complura huius sententiae proverbia hoc quoque commemorat. item libro Moralium octavo, [GR], id est, Et graculus (inquit) ad graculum. Graecis est trochaicus dimeter, haud dubium quin ex poeta quopiam decerptus. Eleganter usurpavit adagium Gregorius in quadam ad Eudoxium epistola, [GR]. id est, Graculum autem assidere graculo, audis et a proverbio. Plutarchus in libro de polyphilia, [GR]. id est, Non armentarium (gregarium potius) est, neque graculeum. Quin huic avi nomen inditum a [GR], quod est conglutino, Erasmus. sed verbum [GR], quod glutino significat per ? duplex scribitur, nec ab eo quisquam [GR] dictum tradidit, sed potius a verbo [GR], ut supra ostendimus. Gregatim degunt et mire se invicem amant: quare in usum venit hoc proverbium de iis qui cum sui similibus conversantur, Suidas et Scholiastes Homeri. Eustathius convenire ait de amicitia hominum vilium, [GR]. Simile et Germani usurpant, [GO]. ¶ Graculo magis obstreperus, in hominem importunae loquacitatis proverbialiter dici potest, authore Erasmo. Vide supra in a. item illud quod habet Plutarchus in libro adversus usuram, [GR]: hoc est, Ineptior ad persuadendum quam graculus, vel ut Erasmus transfert, Homo cui minus fidei habeatur quam graculo. ¶ De iis qui circa rem aliquam plane nihil operae et curae ponunt, paroemia haec Tzetzae locum habebit, [GR], hoc est, Quid enim graculi de regno curant? (In lemmate sic habetur, [GR]; hoc est, Quantum graculi regnum curant) Io. Tzetzes. qui cum hanc suam esse paroemiam dicat, non vulgarem neque ab aliis scriptoribus usurpatam insinuat.

¶ Alciati Emblema, cuius lemma Imparilitas.

Ut sublime volans tenuem secat aethera falco,
Ut pascuntur humi gracculus, anser, anas:
Sic summum scandit super aethera Pindarus ingens,
Sic scit humi tantum serpere Bacchylides.

DE PYRRHOCORACE.

ALPIUM peculiaris est pyrrhocorax, luteo rostro, niger, Plinius. Huic avi nomen a coloribus inditum apparet, quod rostrum ei pyrrhon, id est ruffum vel luteum sit, reliquum corpus instar coracis, id est corvi nigrum. Ab hoc primum gracculi genus quod Aristoteles coraciam vocat, rostro puniceo (etsi id in nostro pyrrhocorace luteum est, ut Plinius quoque scribit. sed fieri potest ut per anni tempora aut aetatem quoque color mutetur) non differre eruditis quibusdam videri, supra ostendi in Gracculis A. Petrus Bellonius, Gracculus (inquit) cui rostrum et pedes rubent, Aristotelis coracias, Plinii pyrrhocorax, in altis Cretae montibus abundat, incolae scuparola nominant. Sed pyrrhocorax rostro luteo describitur, qualem nos hic damus:

graculus vero coracias rosto puniceo, qualem supra dedimus. Non probo recentioris cuiusdam opinionem, qui pici genus maximum, quod Germani [GO] nominant, pyrrhocoracem esse suspicatur: quanquam ea avis nigra sit, et magnitudine non multum infra corvum, et plumas in capite rubentes gerat. nos illam inter Picos describemus.

¶ Pyrrhocorax noster ab Italis quibusdam spelvier vocatur, circa Lucarnum et Veronam taccola, (quamvis alibi gracculum communem etiam taccolam et tatulam dici audio,) circa Bellinzonam pason, alibi etiam zorlut audio. Apud Valesios qui fere Gallica lingua utuntur, choquar vel chouette, quae tamen communia gracculorum generi nomina sunt. ¶ Germanice qui loquuntur Valesii, vocant [GO], id est corvum alpinum: circa Claronam Helvetii [GO], et [GO], id est monedulas sylvestres. Aliqui [GO], id est garrulos (sic enim genus picae recentiores vocant) saxatiles. Rhaeti qui Germanice loquuntur [GO]: quanquam alii, ut audio, gracculos communes eodem vocabulo vocitant, pyrrhocoraces vero [GO]. ¶ Primum Aristotelis graculorum genus (inquit Turnerus) Plinio pyrrhocorax est: Anglis a cornish choghe, Germanis [GO]. cornice paulo minor est, rostro luteo, parvo, et in fine nonnihil adunco, frequens est in alpibus, et apud Anglos in Cornubia. vocem habet monedula acutiorem et magis querulam, non parum etiam maior quam monedula, (minor tamen corvo.) Sunt qui huius generis rostrum et crura aestate admodum rubere dicant, hyeme vero lutea et pallida esse ut in merulis. pyrrhocorax quem ipse vidi, rostrum luteum, crura rubicunda habebat. Vocem eorum non admodum dissimilem merulam voci esse aiunt, et ad fistulae sonum nonnihil accedere. Cum in altum volant, frigus augeri: cum ad humiliora, remittere sperant. Noxii sunt agris frumento consitis, (quod granis scilicet vescantur ut etiam communes graculi.) Alicubi apud Rhaetos hyeme tantum cernuntur, alibi vero toto anno, ni fallor: circa altissimos tantum montes gregatim semper frequentes. ¶ In cibum non veniunt, nisi forte apud pauperes, et pulli praesertim, ut et reliqui graculi. Quidam pyrrhocoracem praecipuo sapore esse scribit, ex Plinio, sed haec verba Plinii, praecipuo sapore, ad lagopodem referuntur, de quo statim agit, non ad pyrrhocoracem.

GRAUCALUS, [GR], avis cinerea apud Aristotelem, Hesychius et Varinus. Nos apud Aristotelem pardalum legimus avem, totam cinerei coloris: de qua plura leges in P.

67 - de Gracculis