Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

89 - de Nycticorace

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE NYCTICORACE.

NYCTICORAX genus avis solitariae, Varinus. [GR], Idem et Hesychius. Obscurus quidam inepte nocticoracem scribit, et bubonem interpretatur. Eucherius, Isidorus, et Ambrosius noctuam et nycticoracem pro una ave accipiunt. vide in Noctua A. Nycticoracem multi bubonem esse contendunt. sunt etiam qui asserunt esse orientalem avem, quae dicitur bubo, Vetus glossographus Avicennae. vide in Bubone A. [GR], id est noctuae et nycticoraces, nominantur ab Aristotele de hist. anim. 9. 34. ubi Albertus, Avis autem quae hein vocatur, et ea quae glaux, sunt genera bubonum, et aliae quaedam genera sunt noctuarum.

Et alibi (in librum 8. cap. 3. hist. anim.) corvum nocturnum Graece ait kanen vocari. quae vox forte Arabica aut Persica est, et ab Avicenna usurpata. nihil minus enim quam Graeca est. Nycticorax dicitur etiam cicuma. Sunt qui otum dicant nycticoraca, Hieronymus noctuam, Caelius. Theodorus apud Aristotelem in oti avis descriptione pro nycticorace vertit ululam, quod non probo. alibi vero aegolion ululam interpretatur, nycticoracem cicumam. Festo cicuma est avis noctua. nisi forte legendum est nocturna. Graeci etiam noctuam cicymida nominant, per onomatopoeiam ut videtur. Vide in Cymindide inter accipitres. Chaldaeus Psalmo 102. pro Hebraico nomine kos, vertit kiphupha, [HE], (noctuam quidam interpretantur:) quod ad cicumam Latinum accedit: et ad cucupha Aegyptiacum, quod est upupa: nam et kos upupam aliqui reddunt. Asiones noctuarum genus maximum Graeci scopas vocant, , aliquando nycticoracas, id est ululas: et quandoque otos quasi auritas, quoniam plumeas eminentes habent aures, ut inquit Plinius, Hermolaus. Scoppa nycticoracem Italice barbaiane interpretatur: quae vox ulularum generis avem significat, [GO]. Audio et nitoran esse Italicum nomen avis nocturnae, peregrinae, et similis ciae ab Italis dictae. videtur sane nitoran nomen a Graeco nycticorax factum. Georgius Agricola Germanice [GO], id est corvum nocturnum: cuius iconem hic posuimus. [GR] avis quae et [GR] dicitur: alii nycticoracem reddunt, Hesych. Strix quidem etiam Latinis avis nocturna est. [GR] est, avis nocturna, Idem. Sunt qui nycticoracem velint esse vespertilionem, Niphus. ¶ Ego noctuam, bubonem, ululam, et vespertilionem, quatuor diversa avium genera essere sentio: et quintum ab eis diversum nycticoracem. ¶ Hebraica nomina kos et tachmas aliqui nycticoracem transferunt: de priore vide in Bubone A. de altera in Noctua. Schalak, Deuteron. 14. in translatione Graeca et communi Latina nycticorax vertitur: vide in Mergo in genere. Septuaginta Regum 1. 26. kore vocem Hebraicam faciunt nycticoracem, alibi perdicem. vide in Perdice A.

B.

Cicuma avis est nocturna, unguibus aduncis, carnivora, Aristot. Ad imum intestinum appendices paucas habet, Idem. vulgati quidem codices Latini corrupte ciconiam habent pro cicuma. Nycticorax hoc est corvus nocturnus niger est, ut alterius generis corvus, sed eo plerunque minor, Ge. Agricola. Nigrae varietatis est, minor quam noctua, Albertus. Magnitudine turturis

Alberto, colore niger, Niphus. Caput habet ingens, nec ut aves caeterae formatum, rostrum aduncum ut nisus, ungues hamatos et asperos, Author de nat. rerum, a noctua hanc avem non distinguens.

C.

Nycticorax est avis loca deserta amans et ruinosa. et fugiens habitata, Suidas et Varinus. In domiciliis et parietibus, praecipue rimosis quae sine recto sunt, libenter habitat, et pullos suos fovet. humanis vocibus delectatur. mures et omne genus eorum persequitur, Author de nat. rerum, hanc avem cum noctua confundens. Avis est vigil, teter corvus noctis, habitans in ruinis, ubi parietes stant sine fundamento: unde scriptum est, Factus sum sicut nycticorax in domicilio, Author glossae in Psalterium. Noctuae et nycticoraces, (apud Athenaeum mutila est lectio, coraces) et reliqua quae interdiu nequeunt cernere, noctu venando cibum sibi acquirunt. Verum non tota nocte id faciunt, sed vespertino et matutino. Venantur autem mures, lacertos verticillos et eiusmodi bestiolas, Aristot. ¶ Nycticoracis vox est eho, (alias choho,) et quum vocat (volat legit Niphus) revolvit se convertendo in aere. consuetudo ei et venatio eadem quae noctuae, et est similiter lucifuga. Pedes ei debiles sunt, ut omnibus fere nocturnis avibus, volatus autem velocissimus. Raro videtur, et plerunque circa aedificia diruta ac templa apparet, auguriis infausta avis, bis visa nobis, Albertus. Niphus sibi nunquam visam ait. Nycticorax mortem significat. quemadmodum enim hic derepente pullos noctu, sic et mors homines nec opinato invadit atque opprimit, Orus.

E.

Otus avis laudata et saltans capitur, velut nycticorax, Aelius Dionysius apud Eustathium.

G.

Albugines oculorum tinges illito nycticorax ovo, Archigenes apud Galenum de compos. sec. locos. et Galenus Euporiston 1. 43.

¶ h. Extat facetum Lucillii distichon in citharoedum infoelicem huiusmodi: [GR].

¶ TURNERUS in literis ad me missis caprimulgum avem se vidisse scribit prope Bonnam, (Germaniae civitatem ad ripam Rheni, supra Coloniam,) ubi a vulgo appelletur [GO], id est corvus nocturnus. Nos in praecedente pagina effigiem adiecimus avis quae circa Argentoratum, ut audio [GO], alibi [GO] nominatur. quae tamen neque caprimulgus, neque nycticorax mihi videtur, cum iuxta aquas et inter arundines eam versari audiam, ubi nocte clamet voce absona et tanquam vomiturientis. Nidificat in altis arboribus. ova terna aut quaterna parit. piscibus vescitur.

89 - de Nycticorace