Conradi Gesneri
Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico
DE PHOENICE.
AETHIOPES atque Indi discolores maxime et inerrabiles ferunt aves, et ante omnes nobilem Arabia phoenicem, haud scio an fabulose, unum in toto orbe, nec visum magnopere. Aquilae narratur magnitudine, auri fulgore circa collum, caetera purpureus, coeruleam roseis caudam pennis distinguentibus, cristis faciem (fauces, Solinus: quod non placet) caputque plumeo cohonestante, (cohonestata.) Primus atque diligentissimus togatorum de eo prodidit Manilius, neminem extitisse qui viderit vescentem: sacrum in Arabia Soli esse: vivere annis sexcentis sexaginta, (quadraginta et quingentis, Solin.) senescentem casia thurisque surculis construere nidum, replere odoribus, et superemori. Ex ossibus deinde e medullis nasci primo ceu vermiculum, inde fieri pullum. Principioque iusta funeri priori reddere, et totum deferre nidum prope Panchaiam in Solis urbem, et in ara ibi deponere. Cum huius alitis vita magni conversionem anni fieri prodit idem Manilius, iterumque significationes tempestatum et syderum easdem reverti. hoc autem circa meridiem incipere, quo die signum Arietis Sol intraverit. Et fuisse eius conversionis annum prodente se P. Licinio, M. Cornelio COSS. CCXV. Plinius. Cum phoenicis vita magni anni fieri conversionem, rara fides est inter autores: quamvis plurimi eorum magnum annum, non quingentis et quadraginta, sed duodecim millibus noningentis quinquagintaquatuor annis constare dicant, Solinus. Cor. Valerianus phoenicem devolavisse in Aegyptum tradit Q. Plautio, Sex. Papinio COSS. Allatus est et in urbem Claudii principis censura, anno urbis dccc. et in comitio propositus, quod actis testatum est, sed quae falsa (alias, quem falsum) esse nemo dubitarit, Plin. Anno octingentesimo urbis conditae iussu Claudii principis in comitiis publicatus est: quod gestum, praeter censuram quae manet, actis etiam urbis continetur, Solinus. Phoenicem aiunt sub Claudio Caesare Aegyptiis comparuisse, [GR], Suidas. Claudii Tiberii temporibus visus est apud Aegyptum phoenix, quam ferunt volucrem anno quingentesimo ex Arabia memoratos locos advolare, S. Aurelius Victor.
¶ Est in Aegypto volucris sacra, nomine phoenix, quam equidem nunquam vidi, nisi in pictura. Etenim perrara ad eos commeat, quingentesimo quoque (ut aiunt) Heliopolitani anno, et tunc demum, et cum pater eius decessit. Is si picturae assimilis est, talis tantusque est: Pennae coloris partim rubidi, maxima ex parte cum habitu tum magnitudine simillimus aquilae. Eum aiunt (quod mihi non sit verisimile) hoc excogitare: Ex Arabia proficiscentem in templum Solis, gestare patrem myrrha obvolutum, et in eo templo humare: Sic autem gestare: Primum ex myrrha ovum componere, quantum ipse ferre possit: deinde ferendo illud experiri. Hoc expertum, ita demum ovum exenterare, atque in illud parentem inferre: et qua parte ovum exinanivit, patremque intulit, eam partem alia myrrha inducere. Et cum tantundem ponderis imposito parente affectum sit, obstructo rursus foramine baiulare illud in templum Solis, Haec facere hanc avem commemorant, Herodotus lib. 2. ¶ Una est quae reparet, seque ipsa reseminet ales, Assyrii phoenica vocant. nec fruge, nec herbis, Sed thuris lacrymis et succo vivit amimi. Haec ubi quinque suae complevit saecula vitae, Ilicis in ramis, tremulaeque cacumine palmae Unguibus et duro (alias puro) nidum sibi construit ore: Quo simulac casias et nardi lenis aristas. Quassaque cum fulva substravit cinnama myrrha, Se superimponit, finitque in odoribus aevum. Inde ferunt totidem qui vivere debeat annos, Corpore de patrio parvum phoenica renasci. Cum dedit huic aetas vires, onerique ferendo est, Ponderibus nidi (per appositionem) ramos levat arboris altae, Fertque pius cunasque suas, patriumque sepulchrum: Perque leves auras Hyperionis urbe potitus, Ante fores sacras Hyperionis aede reponit, Ovid. Metam. 15. ¶ Avem phoenicem esse percredimus, quae quingentesimo quoque anno in Aegyptum veniens hanc ipsam Indiam supervolat. Aiunt autem unicam tantum hanc avem esse, et ex se radios emittere, atque auri colore fulgere. Magnitudine vero formaque aquilae in nido considere, quem prope Nili fontes ex aromatibus ipsamet sibi construxit. Haec vero quae de ipsa decantant Aegyptii, quo pacto in Aegyptum deferatur, ipsi etiam Indi testificantur, sermoni consentientes, quo dicunt, phoenici in
nido liquescenti propempticos hymnos decantari oportere, Iarchas Indus apud Philostratum in vita Apollonii lib. 3. Sed aliter Io. Tzetzes Variorum 5. 6. Philostratus (inquit) in vita Apollonii, phoenicem avem per omnem vitam unicam esse scribit, quae pavone formosior sit, et maior citra collationem, et auri colore splendidior, nidum ex aromatibus compingere in arboribus. Ex hoc mortuo vermem gigni, qui Sole calfactus, tursum in phoenicem excrescat. migrare eum in Aegyptum, mori in Aethiopia, Haec ille. Volaterranus etiam eundem Philostrati librum citans, phoenicem scribit annos vivere sexcentos. ¶ E cinere phoenicis in suo nido combusti vermem enasci, et ex eo phoenicem alterum fieri, qui in Aegyptum e regione incognita devolet, Suidas quoque tradit authore non nominato. ¶ Phoenici apud Indos (ut perhibent) longissima et secura vita contigit, cum nullis hominum insidiis petatur, non sagittis, non lapidibus, non calamis, non denique laqueis. Mors ei initium vitae. Nam ubi iam per aetatem ad volatum debiliorem se, aut aciem oculorum obtusam senserit, collectis in excelsa rupe cremiis et festucis, rogum sibi mortalem, vitalem autem novae proli nidum construit: qui a solaribus radiis, insidente ave, incensus conflagrat. Sic illa consumpta, altera nova phoenix e cinere surgit, et pro more patrio iisdem in locis vitam degit. Res mira, sine genitore, sine genitrice, solo splendore Phoebaeo avem hanc procreari, Oppianus. ¶ Aegyptii instaurationem diuturnam, et quae post multa fiat saecula, volentes indicare, phoenicem avem pingunt. Hic enim dum nascitur, rerum vicissitudo fit et innovatio. Gignitur autem hunc in modum: Iamiam moriturus phoenix, in terram sese summo impetu proiicit, unde et vulnus accipit. Ex sanie vero defluente alius gignitur: qui simulac pennae ei natae sunt, cum patre Heliopolim, quae in Aegypto est, proficiscitur: quo cum pervenerit, pater illic, simulac Sol ortus est, moritur: post cuius mortem pullus in propriam redit patriam. At phoenicem hunc defunctum Aegyptii sacerdotes sepulturae mandant, Orus. Et rursus, Quin et eum innuentes, qui longo tempore peregrinatus, tandem in solum natale remeet, phoenicem pingunt. Haec enim in Aegyptum, cum tempus mortis instat, quingentesimo demum anno regreditur. ubi si naturae debitum persolverit, magna solennitate ac ritu funeratur. Quaecunque enim in caeteris sacris animantibus religiose observant Aegyptii, et ea phoenici tribui debent. fertur siquidem Sol magis apud Aegyptios gaudere, quam apud caeteras gentes: ideoque Nilum ipsis ex huius dei calore inundare. Animam quoque quae diutissime in hac vita moram traxerit, aut inundationem commonstrare volentes, eandem avem pingunt. Animam quidem, quod omnium quae toto orbe sunt animantium, hoc maxime diuturnae vitae est. Inundationem vero, quod velut signum Solis sit phoenix: quo nihil in orbe maius, cum omnia subeat, omnia scrutetur et disquirat, Haec omnia Orus.¶ Phoenix vivit sex annis et septem milibus, et moritur in Aegypto, ut scribit Chaeremon Aegyptius sacrarum literarum scriba, Io. Tzetzes. ¶ Phoenicem aiunt trecentis quadraginta annis vivere solitariam. Caput ei tribuitur pavonis. Cum se gravem aetate senserit, construit nidum in alta et abdita super limpidum fontem sita arbore, ex variis aromatibus. in hoc radiis ferventibus Solis se obiicit, quos etiam resplendentibus pennis suis multiplicat, donec ignis elicitur: cuius mox vi in cinerem vertitur. Die altero vermem aiunt in cinere nasci, qui alis die tertia assumptis, intra paucos dies in avem pristinae figurae commutatur, et avolat, Albertus. Conversus ad Solis radios alarum plausu voluntarium sibi incendium nutrit, Isidorus. ¶ In terra mea est phoenix avis, cuius anni vitae sunt trecenti. haec prope finem vitae tam alte versus coelum evolat, ut accendatur a Sole. tum descendens et nido suo se ingerens, totus comburitur. e cinere vero subnatus vermis, in aliam eiusdem generis avem excrescit, Rex Aethiopiae in epistola ad Pontificem Romanum, quam Cosmographiae suae Munsterus inseruit. ¶ Et Tyrio pinguntur crura veneno, Vuottonus de phoenice, nescio ex quo poeta.
¶ Ex Lactantii etiam poematio, quod Phoenicem inscripsit, ea quae praecipue ad hanc avem pertinent, excerpta subiungemus. Primum igitur locum describit, paradisum ut videtur, ad Orientem situm, in quo coelum sit clementissimum, nec ulla caloris frigorisque intemperie, nec aliis tempestatum mutationibus noxium, nullis corporum morbis, nullis fortunae luctibus, nullis denique animorum vitiis aut peccati infamen. Illic planities tractus diffundit apertos, Nec tumulus crescit, nec cava vallis hiat. Sed nostros montes quorum iuga celsa putantur, Per bis sex ulnas eminet ille locus. Hic Solis nemus est, et consitus arbore multa Lucus, perpetuae frondis honore viret. In medio fons est, quem vivum nomine dicunt, Perspicuus, lenis, dulcibus uber aquis. Hunc lucum incolit avis unica phoenix Soli sacra. Cum primum enim aurora surgit, Ter quater illa pias immergit corpus in undas, Ter quater e vivo gurgite libat aquam. Tum in altissimam arborem evolans Solis ortum expectat: qui cum apparere incoeperit, Incipit illa sacri modulamina fundere cantus, Et mira lucem voce ciere novam. Cum vero iam totus apparet, Illa ter alarum repetito verbere plaudit, Non errabilibus nocte dieque sonis. Atque eadem celeres etiam discriminat horas: Igniferumque caput ter venerata, silet. Quae postquam vitae iam mille peregerit annos, locis sanctis relictis, Dirigit in Syriam celeres longaeva volatus, Phoenices nomen cui dedit ipsa vetus. Tum legit aerio sublimen vertice palmam, Quae gratum phoenix ex ave nomen habet: super qua in summa aeris tranquillitate nidum ex omni genere aromatum construit. in eo aestuans corpus et aereo de lumine concipiens ignem Flagrat, et ambustum solvitur in cinerem. E cinere nascitur vermis colore lacteo. Crevit immensum subito cum tempore certo, Seque ovi teretis colligit in speciem. Inde
reformatur, qualis fuit ante figura: Et phoenix ruptis pullulat exuviis. Nullo nostri orbis cibo vescitur. Ambrosios libat coelesti nectare rores, Donec maturam proferat effigiem. Ast ubi primaeva coepit florere iuventa, Evolat ad primas iam reditura domos. Ante tamen, proprio quicquid de corpore restat, Ossaque, vel cineres, exuviasque suas, Unguine balsameo, mirrhaque, et thure soluto Condit, et in formam conglobat ore pio. Quam pedibus gestans contendit Solis ad ortus, Inque ara residens ponit in aede sacra. Et mox de forma eius: Principio color est, qualis sub sydere coeli, Mitia quem croceo punica grana legunt. Qualis inest foliis quae fert agreste papaver, Cum pendens vestit Sole rubente polus. Hoc numeri pectusque decens velamine fulgent: Hoc caput, hoc cervix summaque terga nitent, Caudaque porrigitur fulvo distincta metallo, In cuius maculis purpura mista rubet. Clarum inter pennas insigne est desuper, iris Pingere ceu nubem desuper alta solet. Albicat insignis misto viridante smaragdo, Et puro cornu gemmea cuspis hiat. Ingentes oculos credas, geminosque hyacinthos: Quorum de medio lucida flamma micat. Aequatur toto capiti radiata corona, Phoebei referens verticis alta decus. Crura tegunt squamae flavo distincta metallo: Ast ungues roseus pingit honore color. Effigies inter pavonis mista figuram Cernitur, et mistam phasidis inter avem. Magniciem, terris Arabum quae gignitur ales, Vix aequare potest, seu fera, seu sit avis. Non tamen tarda est, ut aves magni corporis: sed levis et velox. Ad huius spectaculum Aegyptus convenit. Protinus inscalpunt sacrato in marmore formam, Et signant titulo remque diemque novo. Contrahit in coetum sese genus omne volatum, Nec praedae memor est ulla, nec ulla metu. Alitum stipata choro volat illa per altum: Turbaque prosequitur munere laeta pio. Foemina vel mas haec, vel neutrum sit mage, felix, Felix, quae Veneris foedera nulla colit. Ipsa sibi proles, suus est pater, et suus haeres, Nutrix ipsa sui, semper alumna sibi, Hucusque Lactantius. ¶ Extat et Claudiani de phoenice carmen in Epigrammatis. Phoenix decantatissima illa volucris sub aequinoctiali ad orientem et meridiem reperitur, Nicephorus Callistus.
H.
a. [GR] in recto iota vocalem brevem habet, positione quidem longam, in obliquis vero natura, Eustathius. De palma arbore (quam Graeci phoenicem vocant) mirum accepimus, cum phoenice ave, quae putatur ex huius arboris argumento nomen accepisse, iterum mori ac renasci ex seipsa, Plinius: et partim Lactantius, ut supra recitavi. Phoenix avis dicta est eo quod colorem phoeniceum habeat: vel quod sit in toto orbe singularis et unica. nam Arabes singularem et unicam phoenicem vocant, Isidorus. Claudianus in Epigrammatis Titanium alitem pro phoenice dixit: et rursus alitem longaevam lib. 2. de raptu Proserpinae. Quod semper casiaque cinnamoque, Et nido niger alitis superbae Fragras, Martialis lib. 6.
¶ Epitheta eius apud Textorem sunt, Reparabilis, Vivax, Nobilis, Pharius, Longaevus, Unicus, Avis Solis, Gangeticus, Rarus, Assyrius, Soligena.
¶ [GR] arborem quoque palmam significat, (vide supra in a.) et fructum eius. item colore ruffum, unde [GR] in Iliade: et tincturae genus, et populum, et organum quoddam Musicum apud Athenaeum, Eustathius. Phoenix collyrium Apollonii, describitur apud Galenum de compos. sec. locos 4. 7. ¶ Est et phoenix herba apud Dioscoridem, a colore opinor dicta. ¶ Hygrophoenix, [GR], piscis quidam maris rubri est Aeliano, ac si humidum phoenicem dicas, ad aerei et volucris nimirum differentiam. Coniicio autem phoenicis nomen ei communicatum, quod coloribus similiter fere ut avis distinguatur variis et elegantibus.
¶ Phoenix apud Homerum nomen proprium est paedagogi Achillis: et eiusdem nominis statuarius Plinio: et fluvius quidam Herodoto. Et nomen unius ex equis Cleosthenis Epidamnii Pausaniae.
¶ c. Cinnamomum et casias fabulosa narravit antiquitas, princepsve Herodotus, avium nidis et praecipue phoenicis, in quo situ Liber pater educatus esset, ex inviis rupibus arboribusque decuti, carnis quam ipsae inferrent pondere, aut plumbatis sagittis, Plin. Cinamomum quidem Hebraicae vel Arabicae originis vocabulum mihi videri, a voce [HE], ken, quae nidum significat, quod e nidis avis vel phoenicis vel cinamomi decuti a quibusdam traditum sit, exposui supra in Cinamomi avis historia. Quae sibi praesternat vivax altaria phoenix, Statius 3. Sylv. in propemptico Metii Celeris. Martalis libro quinto Erotio puellae comparatum facit inamabilem sciurum et frequentem phoenicem. Et vivax phoenix unica semper avis, Ovidius 2. Amor. Eleg. 6. De aetate phoenicis, cornicis, cervi et corvi, versu Hesiodi Graecos, et innominati veteris Latini recitavi in Cornice C. Phoenix semel in anno quingentesimo nascitur, Seneca alicubi, ¶ Inter prima proditae sunt etiam (a magis) ex cinere phoenicis nidoque medicinae: ceu vero id certum esset, atque non fabulosum. Irridere est vitae remedia post millesimum annum reditura monstrare, Plinius.
¶ h. Heliogabalus fertur promisisse phoenicem conviviis: vel pro ea libras auri mille, ut in praetorio eas dimitteret, Lampridius. Fertur iam aliquando in Heliopoli Aegypti civitate accidisse, ut phoenix super lignis ad sacrificia compositis aromata congerens se incenderet: unde in conspectu sacerdotis primum vermis natus sit, deinde avis ex illo facta avolarit. Plato quidem author est non decere nos calumniari ea quae libris sacrorum delubrorum conscripta referuntur, Albertus. Doceat nos phoenix exemplo suo resurrectionem credere, quae sine exemplo et sine rationis
praeceptione sibi insignia resurrectionis instaurat, Ambrosius.
¶ Phoenice vivacior. [GR], Lucianus in Sectis. id est, Ni phoenicis annos vixerit, ut citat [cancellatura sul testo] inter proverbia. Phoenicis etiam raritas (inquit) proverbio fecit locum, Phoenice rarior. quale est illud, Corvo quoque rarior albo. Negant enim phoenicem esse nisi unicam, si qua fides scriptoribus. Idem alibi, Phoenice rarior, [GR], proverbio (inquit) dicitur, de rebus aut etiam hominibus inventu perquam raris.
DE PHOICE.
PHOIX, [GR], (vel potius [GR] penultima circunflexa,) inimica harpae est: quoniam victus similis est. peculiare ei prae caeteris, ut oculos avium devorare potissimum appetat, Vuottonus ex Aristotele. sed Aristot. de hist. animalium 9. 18. de phoice scribit, [GR]: hoc est, prae caeteris avibus oculos eam appetere vel devorare. quid si [GR] legas? Videtur sane ardearum generis, cum statim post ardeas illic ab Aristotele nominetur: et piscibus victitare. nam et harpe cibum a mari petit. Harpa avis montana impetens oculos effodit, Plinius. sed deceptus videtur, cum Aristoteles (ex quo transfert) de phoice, cui inimica est harpe, hoc scribat. Sunt qui phoicem vocent phoicum, rustice quoque aliqui dicunt fraudium, Niphus. [GR] avis est quaedam Aristoteli in historia animalium, Hesych. et Varin. sed in codicibus nostris phoix tantum est, poyx nullus.