Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina
30

10 - Phu ~ 11 - Malabathrum ~ 12 - Cassia

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

et cubebae apud Mauritanos, phu corum vice, cum sit carpesio in omnibus persimile, vel cassia, potius quam cubebae vulgaris usus, erunt subiicienda. Iacobus Sylvius inter recentiores apprime doctus, quanquam novit cubebas nostrates carpesium non esse, non tamen animadvertit, nec etiam Serapionis, aliorumque Arabum esse cubebas. [Serapionis lapsus.] Aberravit in cubebarum historia etiam Serapio. quippe quicquid Dioscorides de rusco scriptum reliquit, is cubebis perperam reddidit. [Cubebarum vulgarium consideratio.] Cuius autem stirpis fructus vulgares CUBEBAE sint, quid affirmare possim non habeo, cum ex orientali plaga nobis peregrinae afferantur. Et si eas dixerim odoratas esse baccas, racematim cohaerentes, corymborum hederae modo: qui gustui praeter odoris gratiam, acrimoniam et amaroris tantillum relinquunt. Quibus constat, quae excalfacere valeant tertii ordinis initio, et siccent in fine eius. Quamobrem languentem ex pituita ventriculum, vel etiam ex flatu roborant: pectus a lentis crassisque humoribus expurgant. Lienem iuvant, flatus discutiunt, et frigidis uteri affectibus auxiliantur. Diu cum mastiche mansae, pituitam a capite trahunt, et cerebrum roborant.

Cap. XI
Μαλάβαθρον MALABATHRUM

MALABATHRUM arbitrantur aliqui esse Indici nardi folium, falsi quadam odoris cognatione: permulta enim nardum olent, quemadmodum phu, asarum, niris. Secus autem res se habet: nanque Malabathrum folium sui generis est, quod Indicae gignunt paludes, lentis palustris modo innatans aquis, sine radice. Id collectum statim lino transsuitur, et siccatum reconditur. Tradunt siccatis aestivo fervore aquis, humum aridis fructibus uri: quod ubi non evenerit, ne amplius quidem renasci. Laudatur recens, ex candido nigricans, integrum, nec fragile, odore caput feriens, quod diu in sua vi odore permaneat, et nardum sapore imitetur, nullo salis gustu. Infirmum vero, et minutim contusum, praesertim si cariosum virus olet, vitiosum est. Easdem nardo sortitur vires: sed efficacius omnia praestat. Urinam vehementius ciet, ac stomacho magis prodest Malabathri vis. Lippitudinibus, inflammationibusque tritum, et in vino fervefactum commode illinitur. Subditum linguae, oris halitum, et suavitatem commendat. Vestium quoque odorem interpositum servat, et ab erosione tuetur.

[Malabathri consideratio.] MALABATHRUM, quod plerique folium Indicum vocant, qui hac aetate viderit, habeo neminem. Nascitur (ut Dioscoridis inquit) in India palustribus tantum locis, aquae absque innatans, lenticulae aquaticae modo: sed nec inde amplius ad nos advehitur. Plinius lib. XII. cap. XXVI. duorum meminit generum, quorum alterum arboris cuiusdam Syriacae folium esse ait, his verbis. Dat et Malabathrum Syria, arborem folio convoluto, arido colore, ex quo exprimitur oleum ad unguentia. Fertilior est eiusdem Aegyptus: laudatius tamen ex India venit. In paludibus ibi gigni tradunt, lentis modo, odoratius croco, nigricans, scabrumque, quodam salis gustu. Minus probatur candidum. Celerrime situm in vetustate sentit. Sapor eius nardo similis esse debet sub lingua. Odor vero in vino subfervefacti antecedit alios. Hactenus Plinius. Qui tamen praeter Dioscoridis sententiam praestantius Malabathrum duxit, quod falsum est, non quod insulsum. Caeterum non desunt, qui Indici folii loco, cassiae odoratae, vel cinnamomi folia suppeditent, quae esse caryophylli existimat Brasavolus. Nonnulli praeterea, quaedam arborum folia, ex Alexandria advecta, quae lauri, vel arbuti frondes referunt, in Malabathri usum vendicant. [Hermolai, Ruel. et Bras. opinio.] Haec Hermolaus, Ruellius, pariterque Brasavolus eos secutus, nulla (quod sciverim) auctoritate, Nigritarum Tembulum esse arbitrantur. Verum cum adhuc eorum, qui Tembuli historiam, et notas scribant, invenerim profecto neminem, quanvis de eo Avicenna breviter scripserit; idcirco illa potius asseram arborum folia esse nobis penitus incognita, quam horum sequar opinionem. Nullo itaque modo haec ad usum veniunt admittenda. siquidem cum eorum faculates nos lateant, non est cur ea comprobare valeamus. Sed ubi Malabathro opus fit, cassiam odoratam, vel Indicam nardum supponendam putamus, Galenus secuti. qui ita decrevit tum in succedaneis, tum etiam lib. VIII. simp. medicamentorum. Excalfacit Malabathrum (ut autor est Avicenna) siccatque ordine secundo.

Cap. XII
Κασσία CASSIA

CASSIA, cuius complura sunt genera, iuxta odoriferam Arabiam gignitur, crassi corticis sarmento: foliis piperis. Eligenda est fulvescens, pulchri coloris, corallii aemula, perquam angusta, longa, crassa, et fistulosa, gustu mordens, et cum aliquanto fervore adstringens, aromatica, vinoso odore: cuiusmodi est, quae ad incolis achy appellatur, ab Alexandriae negotiatoribus daphnitis. Huic praefertur crassa, purpurea, et nigricans, zigir cognomine, quae rosam odore imitatur, praecipui in medicina usus. Secundum locum tenet antedicta. Tertia, cui Mosylitico blasto, id est, germini cognomen est. Reliquae viles, ut quae asyphemum dicitur, nigra, insuavis, cortice tenui, ac rimoso: et quae darca, et citto vocitatur barbaro nomine. Similior huic est pseudocassia, quam ut explicari possit. Quae gustu coarguitur, cum nec acris, nec odorata sit, haerentemque medullae corticem habeat. Invenitur etiam lata quaedam fistula, mollis, levis, surculosa, quae antedictae praefertur. Damnatur candicans, scabra, hircinum virus redolens, et quae tenui fistula, et scabra cute sit. Vim obtinet calfaciendi, urinam ciendi, siccandi, et leniter adstringendi. Convenit ad medicamenta oculorum, quae praestandae claritatis gratia concinnantur, et ad malagmata: lentigines tollit cum melle illita: menses trahit: contra viperarum ictus pota auxiliatur: adversus intestinas inflammationes omnes, et renum vitia, pota proficit: foeminis in solio desidentibus, aut suffimentis, prodest ad dilatationem vulvae. Et duplo pondere medicamentis mixta, cinnamomi vicem supplet, si ipsum desit: nam eosdem effectus praebet. Ad plurima perquam utilis est.

10 - Phu ~ 11 - Malabathrum ~ 12 - Cassia