Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 3
1

13 - Cinnamomum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. XIII
Κιννάμωμον CINNAMOMUM

CINNAMOMI genera plura, patrium sibi nomen vendicantia. Praefertur tamen Mosyliticum, quod cassiae, cui mosyliti nomen est, aliquam referat effigiem: sed in eo genere recens, nigrum, ex vinoso in cinereum vergens, laeve, tenuibus ramulis, ac frequentibus nodis cinctum, perquam iucunde olens. Optimi fere indicium, iucundi odoris proprietate constat: invenitur enim cum optimo, eoque quod peculiare est, odor rutae, aut cardamomo proximus. Insuper acre, mordens, et cum calfactione quadantenus falsum, quod non cito confricanti asperum, aut frianti lanuginosum, laevibus tamen internodiis appareat. Si certior fieri voles, vellito ab radice surculum. facilis est huiuscemodi probatio: nanque fragmenta miscellanea quaedam esse videntur. Quae autem melius spirant, suo halitu, cum nares primum consuluntur, olfactum explentia, deterioris dignotionem impediunt. Est etiam montanum, crassum, pumilum, fulvescens admodum. Tertium a Mosylitico, perquam suaviter olet, nigrum, fruticosum, paucis intercedentibus geniculis. Quartum fungosum, candicans, aspectu tuberosum, vile, ac friabile, magnam habens radicem, quae cassiam plane repraesentat. Quintum genus odore nares feriens, subrufum, et cortice fulvae cassiae simile, tangenti firmum, minus nervosum, densa radice firmatum. Iis quae thuris, cassiae, myrti, aut amomi odorem spirant, minus suavitatis inest. Deligito scabrum, album, rugosum: at laeve, et lignosum circa radicem, ut inutile, reiicito. Est etiamnum simile aliud, cui pseudocinnamomo cognomen est, vile, invalidi odoris, solutarumque virium. Vocatur etiam zingiber, cum tamen sit xylocinnamomum, praebens quandam cinnamomi faciem. Est autem lignosum cinnamomum, sarmenta longa robustaque ferens, odore longe cinnamomo inferiore. Sunt qui xylocinnamomum a cinnamomo genere differre dicant, quod a natura eius abhorreat. Cinnamomum omne excalfacit, emollit, et concoquit: urinam ciet: tam menses, quam partus potum, aut ex myrrha impositum pellit: contra bestias, quae virus eiaculantur, venenaque convenit: caliginem pupillis oculorum obversantem discutit: crassitiem extenuat: lentigines, et vitia cutis in facie ex melle illitum detergit: contra tusses, defluxiones, aquam subter cutem fusam, renum vitia, et urinae difficultatem efficax est. Unguentia pretiosis inseri solet. Et in summa, magni ad omnia usus. Tritum vino excipitur, umbraque siccatum, quo diutius eduret, reconditur.

[Cassiae consideratio.] NATURA omnium rerum parens in hoc terrarum orbe quaedam stirpium genera adeo inexorabilia procreavit, ut ne quam plurimis quidem deliciis,blanditiis, officiis, obsequiisque ea apud nos quispiam retinere potuerit. Siquidem stirpes ipsae vivere coactae in hortis, viridariis, mitioribusque Italiae locis, ceu Tempe, omni amoenitate refertis, quemadmodum alpini homines delicias urbium, et maiestatem aspernantes, politicis moribus omnino neglectis, non alibi, quam in suis mapaliis hilariter, ac iucunde vivere possunt: ita et ipsae relicta coeli clementia, hortorumque amoenitate, spreto item fontium oblectamento, omniumque urbanarum ac familiarum stirpium consortio in deserta, solitudinesque suas, a quibus primam duxerunt originem, se tandem recepere. tantum patriae, natalisque soli amor in rerum natura potest. In quarum genere Cassia connumeranda venit: quae tametsi in maiore illa Romanae gentis fortuna multis ac variis hortorum locis consita habebatur, nullibi tamen hac aetate (quod noverim) in Italia, ne in tota dicam Europa invenitur. Sed haec de Cassia dixisse volumus simplicium medicamentorum peritissimos secuti, qui (ut eorum testantur volumina) nihil invicem differre censent, Cassiam, quae in arborum genere Dioscoridi, et Galeno recensetur, et eam, quae antiquis inter coronarias numerabatur herbas, quaeque olim passim circa apum alvearia serebatur in Italia, quod ea maxime apes delectentur, et in hortis, et viridariis coronis maxime expetita. Verum enimvero longe aliter haec res intelligi postulat, quod aliam repererim fuisse Cassiam (ut Dioscorides inquit) e felici Arabia allatam ex arbore (autore Theophrasto) viticis magnitudine, ab hac longe diversam, quam apibus, et coronis serebat antiquitas. quandoquidem fuerit haec herba, illa vero arbor: praesertim cum nullus (quod sciverim) extet autor, qui posteritatis memorie mandaverit, Cassiam adeo copiosam in Romanorum triumphis ex Arabia convehi solitam, ut inde vulgaris facta, ubique passim et reperiretur, et sereretur ab omnibus. Quod si forte evenisset, nunquam tamen mihi persuaserim, quod Galenus hac in scientia, et facultate omnium diligentissimus, et qui Romae diu vitam duxit, Italicae Cassiae historiam silentio involvisset. Plinius lib. XXI. cap. IX. nonnullas memorans herbas, quorum folia odoris gratia in usum coronarum venerant, inquit. Ergo in coronamenta folio venere malothron, spircon, trigonon, cnereon, quod casiam Higinus vocat. Id quod ante ipsum palam fecerat Virgilius Casiam inter coronarias recolens in Bucolicis ecloga ii. his versibus

            Tum casia, atque aliis intexens suavibus herbis,
            Mollia luteola pingit vacinia caltha                                 Et in Georgicis lib. II.
            Vix humiles apibus casias, roremque ministrat.             
Item Georgicorum lib. IIII.
            Nec circum casiae virides, et olentia late.
            Serpylla, et graviter spirantis copia thymbrae.
            Floreat, irriguumque bibat violaria fontem.

Haec Maro. Quibus palam est, Casiam coronariam, et qua tantopere delectantur apes, herbam, non arborum fuisse. Quod etiam testatur Plinius libro superius citato cap. XII. his verbis. Verum hortis coronamentisque maxime alvearia, et apes conveniunt, res praecipui quaestus, compendiique, cum favit. Harum ergo causa oportet serere thymum,

13 - Cinnamomum