Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 3
6

14 - Amomum ~ 15 - Costus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

irrepsit superstitio. [Amomi vires ex Gale.] Amomi meminit galenus lib. VI. simpli. med. sic inquiens. Amomum acoro similem facultatem obtinet: nisi quod acorum siccius sit, maiore autem concoquendi facultate Amomum.

Cap. XV
Κόστος COSTUS

PRAECELLIT  Arabicus, candidus, levis eximia odoris suavitate. Secundum locum sibi vendicat Indicus, levis, uber, ut ferula niger. Tertius est Syriacus, gravis, colore buxeus, et odore feriens. Optimus est recens, albus, abunde plenus, densus, aridus, a teredinibus non erosus, sine graveolentia, gustu calidus ac mordens. Vis ei excalfactoria: urinam ciet: menses pellit: vitiis, quae vulvam male habent, tam impositu, quam fotu, et  suffitu auxiliatur. Contra viperarum morsus sextantem bibere prodest: item adversus pectoris dolores, convulsa, inflationesque ex vino et absinthio: venerem ex mulso stimulat: latas ventris tineas ex aqua pellit: horroribus ex oleo ante febrium accessiones, et nervorum resolutionibus oblinitur: vitia cutis in facie, cum aqua, vel melle illitus, emendat. Additur in antidota, et malagmata. Sunt qui, admistis helenii Comageni praeduris radicibus, adulterent. Quod deprehensu facile est: siquidem neque gustu fervet helenium, neque validum odorem vibrat, ut caput tentare possit.

[Costi consideratio.] COSTUS, quo usae sunt officinae per longas aetates, in amarum, et dulcem dividi solet: tametsi tum Dioscorides, tum etiam Plinius nec dulcis, nec amari meminerint, sed nigri duntaxat, et albi. Galenus quidem scribit leviculam Costo inesse amaritudinem: sed qui inter Graecos scripserit Costum inveniri dulcem, hactenus compertum non habetur, adulterinus est. quippe nec ulla odoris suavitate commendantur; nec gustu adeo acri deprehenditur, ut appositum exulceret, ut Galenus inquit. Proinde medicamentis, quae Costum excipiunt, non erit meo iudicio imponendus, cum praeterea nos plane lateat, cuiusnam plantae sit radix. Invenitur Costus (ut audio) apud quosdam Venetiis, sed admodum rarus, quem legitimi notas habere aiunt. Verum cum hactenus talem non viderim, non est cur eum probem, vel improbem. [Costi quae vicem suppleant.] Caeterum seplasarii si legitimum consequi nequeunt, a pseudocostis abstineant, et Galenum, vel autorem illum sequantur: qui, si Costus defecerit, ammoniacum, vel helenium supponi iubet: erit enim eis hoc satius, quam uti adulterino. Sed quidam adeo suis pandectis, et luminaribus addicti sunt (quae est eorum tum inscitia, tum pertinacia) ut nullis unquam auctoritatibus, atque rationibus suaderi possint, ut veterem semitam penitus detestandam linquere velint, quae plerunque est aegris detrimento, et sibi et medicis dedecori. Sunt insuper, qui Costi loco angelicam recentioribus vocatam supponendam existiment. quorum sententiam magis probandam censerem, quam eorum, qui pseudocostis utuntur. Costum enim haec radix non obscure refert: quandoquidem eximia illa odoris suavitate tam iucunde spirat, ut angelicae nomen sibi merito vendicasse videatur. Acris praeterea est, nec amaroris omnino expers. Quapropter eos haud quaquam damnandos putaverim, qui angelicam Costi genus esse crediderint. [Costi vires ex Galeno.] Costi vires scribit Galenus lib. VII. de simp. med. facul. sic inquiens. Costus leviculam plane amaram, plurimam autem acrem, et calidam in se qualitatem simul et facultatem continet, adeo ut etiam exulceret. Unde ipso cum oleo perfricant corpus ante accessionem in rigoribus per circuitus redeuntibus. Sic vero etiam in resolutis, et ischiadicis, atque in summa in quibus excalfacere partem quamvis, aut ex alto in superficiem extrahere aliquem humorem est opus, ad Costum confugitur. Eadem de causa urinas, mensesque provocat; et ad rupta, convulsa, ac laterum dolores convenit. Porro ob amaritatem, quae illi inest, lumbricos latos enecat. Ob eandem et ad contractas velut ex sole maculas, [GR] Graeci vocant, cum aqua, aut melle usurpant. Inest item flatuosa quaedam illi temperiei humiditas, per quam et venerem excitant cum vino mulso.

14 - Amomum ~ 15 - Costus